In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
quod cum isti renuntiaretur de basi ac litteris[*](de basi ac litteris secl. Richter, del. Nohl), existimavit homines in oblivionem totius negoti esse venturos si etiam basim[*](basin pq) tamquam indicem sui sceleris sustulisset. itaque tollendam istius imperio locaverunt; quae vobis locatio ex publicis litteris Segestanorum priore actione recitata est. te nunc, P. Scipio, te, inquam, lectissimum ornatissimumque adulescentem, appello, abs te officium tuum debitum generi et nomini requiro et flagito. cur pro isto, qui laudem honoremque familiae vestrae depeculatus est, pugnas, cur eum defensum esse vis, cur ego tuas partis suscipio, cur tuum munus sustineo, cur M. Tullius P. Africani monumenta requirit, P. Scipio eum qui illa sustulit defendit? cum mos a maioribus traditus sit, ut monumenta maiorum ita suorum quisque defendat ut ea[*](ea om. S) ne ornari quidem nomine aliorum[*](alieno d) sinat, tu isti aderis, qui non obstruxit aliqua ex parte monumento P. Scipionis sed id funditus delevit ac sustulit?
quisnam igitur, per deos immortalis, tuebitur P. Scipionis memoriam mortui, quis monumenta atque indicia virtutis, si tu ea relinques aut[*](relinques aut (ac pr. S) deseres RS: relinquis ac deseris p al.) deseres, nec solum spoliata illa patieris[*](patieris RS: patiere p: pateris Halm., edd.) sed etiam eorum[*](etiam eorum Sd: eorum etiam R: etiam om. pq (§90 infra; Cl. Rev. l. c.)) spoliatorem vexatoremque defendes[*](defendes d: defendis RSpq)? adsunt Segestani, clientes tui, socii populi Romani atque amici; certiorem te faciunt P. Africanum Carthagine deleta simulacrum Dianae maioribus suis restituisse, idque apud Segestanos[*](apud Segestanos codd.: apud ipsos Eberh.: apud se Schwabe, Nohl) eius imperatoris nomine positum ac dedicatum fuisse; hoc Verrem demoliendum et asportandum nomenque omnino P. Scipionis delendum tollendumque curasse; orant te atque obsecrant ut sibi religionem, generi tuo laudem gloriamque restituas, ut, quod per P. Africanum ex urbe hostium recuperarint, id per te ex praedonis domo conservare possint. quid aut tu his respondere honeste potes aut illi facere, nisi ut te ac fidem tuam implorent? adsunt et implorant. potes domesticae laudis amplitudinem, Scipio, tueri, potes; omnia sunt in te quae aut fortuna hominibus aut natura largitur; non praecerpo fructum offici tui, non alienam mihi laudem appeto, non est pudoris mei P. Scipione, florentissimo adulescente, vivo et incolumi me propugnatorem monumentorum[*](monumentorum pd: om. RS) P. Scipionis defensoremque profiteri.
quam ob rem si suscipis domesticae laudis patrocinium, me non solum silere de vestris monumentis oportebit, sed etiam laetari P. Africani. eius modi fortunam esse mortui ut eius honos ab iis qui ex eadem familia sint[*](sunt S) defendatur, neque ullum adventicium auxilium requiratur. sin istius amicitia te impedit[*](impediet pd), si hoc quod ego abs te postulo minus ad officium tuum pertinere arbitrabere, succedam ego vicarius tuo muneri, suscipiam partis quas alienas esse[*](esse om. p) arbitrabar. deinde ista praeclara nobilitas desinat queri populum Romanum hominibus novis industriis libenter honores mandare semperque mandasse. non est querendum in hac civitate, quae propter virtutem omnibus nationibus imperat, virtutem plurimum posse. sit apud alios imago P. Africani, ornentur alii mortui virtute[*](virtute codd.: genere Kiehl (generis et nominis, infra): Zielinski, p. 197) ac nomine; talis ille vir fuit, ita de populo Romano meritus est ut non uni familiae sed universae civitati commendatus esse debeat. est aliqua mea pars virilis, quod eius civitatis sum quam ille amplam inlustrem claramque reddidit, praecipue quod in his rebus pro mea parte[*](his partibus p: his artibus d) versor quarum ille princeps fuit, aequitate, industria, temperantia, defensione miserorum, odio improborum; quae cognatio studiorum et artium prope modum non minus est coniuncta quam ista qua vos delectamini generis et nominis.
repeto abs te, Verres, monumentum P. Africani causam Siculorum quam suscepi relinquo, iudicium de pecuniis repetundis ne sit hoc tempore, Segestanorum iniuriae neglegantur: basis P. Scipionis restituatur, nomen invicti imperatoris incidatur, signum pulcherrimum Carthagine captum reponatur. haec abs te non Siculorum defensor, non tuus accusator, non Segestani postulant, sed is qui laudem gloriamque P. Africani tuendam conservandamque suscepit. non vereor ne hoc officium meum P. Servilio iudici non probem, qui cum res maximas gesserit monumentaque suarum rerum gestarum cum maxime constituat atque in iis elaboret[*](laboret Sp (cf. v, §§126, 158, 188)) profecto volet haec non solum suis[*](suis om. pq) posteris verum etiam omnibus viris fortibus et bonis civibus defendenda, non spolianda improbis tradere. non vereor ne tibi, Q. Catule[*](Q. om. pq), displiceat, cuius amplissimum orbi[*](in orbe pd) terrarum clarissimumque monumentum est, quam plurimos esse custodes monumentorum et putare omnis bonos alienae gloriae defensionem ad officium suum pertinere.
equidem ceteris istius furtis atque flagitiis ita moveor ut ea reprehendenda tantum putem; hic vero tanto dolore adficior ut nihil mihi indignius, nihil minus ferendum esse videatur. Verres Africani monumentis domum suam plenam stupri, plenam flagiti, plenam dedecoris ornabit? Verres temperantissimi sanctissimique viri monumentum, Dianae simulacrum virginis, in ea domo conlocabit in qua semper meretricum lenonumque[*](lenonumque pd: lenonum RS) flagitia versantur?
at hoc solum Africani monumentum violasti. quid? a Tyndaritanis non[*](nonne Lg. 42 (§§19, 93)) eiusdem Scipionis beneficio positum simulacrum Mercuri pulcherrime factum sustulisti? at quem ad modum, di immortales! quam audacter, quam libidinose, quam impudenter! Audistis nuper dicere legatos Tyndaritanos, homines honestissimos ac principes civitatis, Mercurium, qui sacris anniversariis apud eos ac summa religione coleretur, quem P. Africanus Carthagine capta Tyndaritanis non solum suae victoriae sed etiam illorum fidei societatisque monumentum atque indicium dedisset, huius vi scelere imperioque esse sublatum. qui ut primum in illud oppidum venit, statim, tamquam ita fieri non solum oporteret sed etiam necesse esset, tamquam hoc senatus mandasset populusque[*](populusque Rpr: populus SDY) Romanus iussisset, ita continuo signum ut demolirentur et Messanam deportarent imperavit.
quod cum illis qui aderant indignum, qui audiebant incredibile videretur, non est ab isto primo illo[*](illo primo p) adventu perseveratum. discedens mandat proagoro Sopatro, cuius verba audistis, ut demoliatur; cum recusaret, vehementer minatur et statim ex illo oppido proficiscitur. refert[*](refert RS rell.: defert Muell. edd. recc.) rem ille[*](ille om. p) ad senatum; vehementer undique reclamatur. ne multa, iterum iste ad illos aliquanto post venit, quaerit continuo de signo. respondetur ei senatum non permittere; poenam capitis constitutam, si iniussu senatus quisquam attigisset; simul religio commemoratur. tum iste, 'quam mihi religionem narras, quam poenam, quem senatum? vivum te non relinquam; moriere virgis nisi mihi signum traditur.' Sopater iterum flens ad senatum rem defert[*](rem defert R rell.: refert p), istius cupiditatem minasque demonstrat. senatus Sopatro responsum nullum dat, sed commotus perturbatusque discedit. ille praetoris arcessitus nuntio rem demonstrat, negat ullo modo fieri posse.
atque haec—nihil enim praetermittendum de istius impudentia videtur—agebantur in conventu palam de sella ac de loco superiore. erat hiems summa, tempestas, ut ipsum Sopatrum dicere audistis, perfrigida, imber maximus, cum iste imperat lictoribus ut Sopatrum de porticu, in qua ipse sedebat, praecipitem in forum deiciant nudumque constituant. vix erat hoc plane imperatum[*](Inter verba plane et imperatum habent pd (per dittograph.) etiam) cum illum spoliatum stipatumque lictoribus videres. omnes id fore putabant ut miser atque innocens virgis caederetur; fefellit hic homines opinio. virgis iste caederet sine causa socium populi Romani atque amicum? non usque eo est improbus; non omnia sunt in uno vitia; numquam fuit crudelis. leniter hominem clementerque accepit. Equestres sunt medio in foro Marcellorum statuae, sicut fere ceteris in oppidis Siciliae; ex quibus iste C. Marcelli statuam delegit, cuius officia in illam civitatem totamque provinciam recentissima erant et maxima; in ea Sopatrum, hominem cum domi[*](domo RS) nobilem tum summo magistratu praeditum, divaricari ac deligari[*](diligari RS) iubet.
quo cruciatu sit adfectus venire in mentem necesse est omnibus, cum esset vinctus nudus in aere, in imbri, in frigore. neque tamen finis huic iniuriae crudelitatique fiebat donec populus atque universa multitudo, atrocitate rei misericordiaque commota, senatum clamore coegit ut isti[*](isti R rell.: ei pd: om. q) simulacrum illud Mercuri polliceretur. clamabant fore ut ipsi se[*](ipsi se S vulg.: ipsese R: ipsi sese prd) di immortales ulciscerentur; hominem interea perire innocentem non oportere. tum[*](cum p) frequens senatus ad istum venit, pollicetur signum. ita Sopater de statua C. Marcelli, cum iam paene obriguisset, vix vivus aufertur. non possum disposite istum accusare, si cupiam: opus est non solum ingenio verum etiam artificio quodam singulari.
Vnum hoc crimen videtur esse et a me pro uno ponitur, de Mercurio Tyndaritano; plura sunt, sed ea quo pacto distinguere ac separare possim nescio. est pecuniarum captarum, quod signum ab[*](ab om. p) sociis pecuniae magnae sustulit; est peculatus, quod publicum populi Romani signum de praeda hostium captum, positum imperatoris nostri nomine, non dubitavit auferre; est maiestatis, quod imperi nostri, gloriae, rerum gestarum monumenta evertere atque asportare ausus est; est sceleris, quod religiones maximas violavit; est crudelitatis, quod in hominem innocentem[*](in hominem innocentem p: innocentem in hominem RS: in innoc. in hom. DY: inn. in hom. Z), in socium vestrum[*](nostrum pd) atque amicum, novum et singulare supplici genus excogitavit:
illud vero quid sit iam non queo dicere, quo nomine appellem nescio, quod in C. Marcelli statua. quid est hoc? patronusne quod erat? quid tum? quo id spectat[*](quid spectat p)? utrum ea res ad opem an ad calamitatem clientium atque hospitum valere debebat? an ut hoc ostenderes, contra vim tuam in patronis praesidi nihil esse? quis non hoc intellegeret, in improbi praesentis imperio maiorem esse vim quam in bonorum absentium patrocinio? an vero ex hoc illa tua singularis significatur insolentia, superbia, contumacia? detrahere videlicet aliquid te de amplitudine Marcellorum putasti. itaque nunc Siculorum Marcelli non sunt patroni, Verres in eorum locum substitutus est.
quam in te tantam virtutem esse aut dignitatem arbitratus es ut conarere clientelam tam splendidae[*](splendidam p), tam inlustris provinciae traducere ad te, auferre a certissimis antiquissimisque patronis? tu ista nequitia, stultitia, inertia non modo totius Siciliae, sed unius tenuissimi Siculi clientelam tueri potes? tibi Man idcelli statua pro patibulo in clientis Marcellorum fuit? tu ex illius honore in eos ipsos qui honorem illi habuerant supplicia quaerebas? quid postea? quid tandem tuis statuis fore arbitrabare? ar vero quod accidit? nam Tyndaritani statuam istius, quam sibi propter Marcellos altiore etiam basi poni iusserat, de- turbarunt simul ac successum[*](successum esse p) isti audierunt. dedit igitur tibi nunc[*](igitur tibi nunc R: nunc igitur tibi S: tibi om. p (§80 supra)) fortuna Siculorum C. Marcellum iudicem, ut, cuius ad statuam Siculi te praetore alligabantur, eius religione te his iudicibus vinctum[*](eius religione te his iudicibus vinctum scripsi (cf. Cl. Rev. xviii, p. 211): eius religione te isti devinctum RS (isti sc. iudici Marcello? Halm); cf. De Domo, §131: eius religioni te eundem vinctum pd. Locus varie emendatus: eius religione te isdem devinctum Muell. (editio minor 1898): te istic devinctum astrictumque videamus K. Busche: istis (sc. Siculis) Zumpt: eius religioni te testibus istis dev. Lehmann, te ipsum dev. Nohl, te ipsi... dedant Kays.) adstrictumque[*](adstrictumque d: abstrinctumque p: adscriptumque R: asscriptumque S) dedamus.
ac primo, iudices, hoc signum Mercuri dicebat iste Tyndaritanos M. Marcello huic Aesernino vendidisse, atque hoc sua causa etiam M. Marcellum ipsum sperabat esse dicturum; quod mihi numquam veri simile visum est, adulescentem illo loco natum, patronum Siciliae, nomen suum isti ad translationem criminis commodaturum. verum tamen ita mihi res tota provisa atque praecauta est ut, si maxime esset inventus qui in se suscipere istius culpam crimenque cuperet, tamen is proficere nihil[*](nil Zielinski (p. 178)) posset. Eos enim deduxi testis et eas litteras deportavi ut de istius facto dubium esse nemini possit[*](possit pqk: posset RS rell.).
publicae litterae sunt deportatum Mercurium esse Messanam sumptu publico; dicunt[*](dicunt pd: dicent RS) quanti; praefuisse huic negotio publice legatum poleam. quid? is ubi est? praesto est, testis est. proagori Sopatri iussu. quis est hic? qui ad statuam adstrictus est[*](Quis... adstrictus est del. Kays.). quid? is ubi est[*](Quid? is ubi est del. Schwabe, Jacoby)? vidistis hominem et verba eius audistis. demoliendum curavit Demetrius gymnasiarchus, quod is ei loco praeerat. quid? hoc nos dicimus? immo vero ipse praesens. Romae nuper ipsum istum esse pollicitum sese id signum legatis redditurum[*](esse redditurum p al.) si eius rei testificatio tolleretur cautumque esset eos testimonium non esse dicturos,—dixit hoc apud vos Zosippus, et Ismenias, homines nobilissimi et principes Tyndaritanae civitatis.
quid? Agrigento nonne[*](non q) eiusdem P. Scipionis monumentum, signum Apollinis pulcherrimum, cuius in femore litteris minutis argenteis nomen Myronis erat inscriptum, ex Aesculapi religiosissimo fano sustulisti? quod quidem, iudices, cum iste clam fecisset, cum ad suum scelus illud furtumque nefarium quosdam homines improbos duces atque adiutores adhibuisset, vehementer commota civitas[*](commotast civitas Zielinski) est. Vno enim tempore Agrigentini beneficium Africani, religionem domesticam, ornamentum urbis, indicium victoriae, testimonium societatis requirebant. itaque ab iis qui principes in ea civitate erant praecipitur et[*](praecipitur et secl. Rinkes) negotium datur quaestoribus et aedilibus ut noctu vigilias agerent ad aedis sacras. etenim iste Agrigenti—credo propter multitudinem illorum hominum atque virtutem, et quod cives Romani, viri fortes atque honesti[*](atque (ac d) strenui et honesti pd), permulti in illo oppido coniunctissimo animo cum ipsis Agrigentinis vivunt ac negotiantur —non audebat palam poscere aut tollere quae placebant.
Herculis templum est apud Agrigentinos[*](apud Agrig. abesse malit Jacoby) non longe a foro, sane sanctum apud illos et religiosum. ibi est ex aere simulacrum ipsius Herculis, quo non facile dixerim quicquam me vidisse pulchrius—tametsi non tam multum in istis rebus intellego quam multa vidi—usque eo, iudices, ut rictum eius ac mentum paulo sit attritius, quod in precibus et gratulationibus non solum id venerari verum etiam osculari solent. ad hoc templum, cum esset iste Agrigenti, duce Timarchide repente nocte intempesta servorum armatorum fit concursus atque impetus. clamor a vigilibus fanique custodibus tollitur; qui primo cum obsistere ac defendere conarentur, male mulcati clavis ac fustibus repelluntur. postea convulsis repagulis ecfractisque valvis demoliri signum ac vectibus labefactare conantur. interea ex clamore fama tota urbe percrebruit[*](percrebruit Hp: percrebuit RS) expugnari deos patrios, non hostium adventu necopinato neque repentino praedonum impetu, sed ex domo atque ex[*](ex (ante cohorte) om. d praetoria manum Hp: praetoris amanumZZZ R: praetoris ac manum SD) cohorte praetoria manum fugitivorum instructam armatamque venisse.