In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

haec omnia quae dixi signa, iudices, ab Heio e[*](e RS: de Vpd (ii, §24)) sacrario Verres abstulit; nullum, inquam, horum reliquit neque aliud ullum tamen praeter unum pervetus ligneum, bonam Fortunam, ut opinor; eam iste habere domi suae noluit. pro deum hominumque fidem! quid hoc est? quae haec causa est, quae ista impudentia? quae dico signa, antequam abs te sublata sunt, Messanam cum imperio nemo[*](nemo Messanam Vpd) venit quin viserit[*](viserit Bait.: viderit codd.). tot praetores, tot consules in Sicilia cum in pace tum etiam in bello fuerunt, tot homines cuiusque[*](cuiusque p: cuiusce RS: eiusce sive huiusce rell.) modi—non loquor de integris, innocentibus, religiosis —tot cupidi, tot improbi, tot audaces, quorum nemo sibi tam vehemens, tam potens, tam nobilis visus est qui ex illo sacrario quicquam poscere aut tollere aut attingere auderet: Verres quod ubique erit pulcherrimum auferet? nihil habere cuiquam praeterea[*](cuiquam praeterea VRp: praet. cuiq. SDY) licebit? tot domus locupletissimas istius domus[*](istius domus V (Zielinski, p. 196): domus istius RSDp, Nonius) una capiet? idcirco nemo superiorum attigit ut hic tolleret? ideo C. Claudius pulcher rettulit ut C. Verres posset auferre? at non requirebat ille Cupido lenonis domum ac meretriciam disciplinam; facile illo sacrario patrio continebatur; Heio se a maioribus relictum esse sciebat in hereditate sacrorum, non quaerebat meretricis heredem.

sed quid ego tam vehementer invehor? verbo uno[*](iam uno pd et (ut videtur) V) repellar. 'emi,' inquit. di[*](di R, dii S: o di p. O supra lineam habet R2 (item supra voc. iudices §6 supra; §§10, 30 infra): in V est incertum) immortales, praeclaram defensionem! mercatorem in provinciam cum imperio ac securibus misimus, omnia qui signa, tabulas pictas, omne argentum, aurum, ebur, gemmas coemeret, nihil cuiquam relinqueret! haec enim mihi ad omnia defensio patefieri videtur, emisse. primum, si id quod vis tibi ego concedam, ut emeris,—quoniam in toto hoc genere hac una defensione usurus es,— quaero cuius modi tu iudicia Romae putaris esse, si tibi hoc quemquam concessurum putasti, te in praetura atque imperio tot res tam pretiosas, omnis denique res quae alicuius preti fuerint[*](fuerunt RS), tota ex provincia coemisse?

videte maiorum diligentiam, qui nihildum etiam istius modi suspicabantur, verum tamen ea quae parvis[*](pravis temporibus Schwabe, Eberhard (Cl. Rev. xviii. 210)) in rebus accidere poterant providebant. neminem qui cum potestate aut legatione in provinciam esset profectus tam amentem fore putaverunt ut emeret argentum, dabatur enim de publico; ut vestem, praebebatur enim legibus; mancipium putarunt, quo et omnes utimur et non praebetur a populo: sanxerunt ne quis emeret nisi in demortui locum. si qui Romae esset demortuus? immo, si quis ibidem; non enim te instruere domum tuam voluerunt in provincia, sed illum usum[*](ipsum usum Nohl) provinciae supplere.

quae fuit causa cur tam diligenter nos in provinciis ab emptionibus removerent? haec, iudices, quod putabant ereptionem esse, non emptionem, cum venditori suo arbitratu vendere non liceret. in provinciis intellegebant, si is qui esset cum imperio ac potestate quod apud quemque esset emere vellet, idque ei liceret, fore uti quod quisque vellet, sive esset venale sive non esset, quanti vellet auferret. dicet aliquis: 'noli isto modo agere cum Verre, noli eius facta ad antiquae religionis rationem exquirere; concede ut impune emerit, modo ut[*](modo ut Sd: modo ut in Rp: modo Meusel, Nohl) bona ratione emerit, nihil pro potestate, nihil ab invito, nihil per iniuriam.' sic agam: si, quod venale habuit Heius[*](si quod venale habuit eius (Heius) id quanti RS: si quid (quod p) ven. hab. Heius si id quanti p, vulg.), id quanti aestimabat tanti vendidit, desino quaerere cur[*](cur codd.: iurene Eberh., quo iure Meyer) emeris.

quid igitur nobis faciendum est? num argumentis utendum in re eius modi? quaerendum, credo, est Heius iste num aes alienum habuerit, num auctionem fecerit; si fecit, num tanta difficultas eum rei nummariae tenuerit, tanta egestas, tanta vis presserit ut sacrarium suum spoliaret, ut deos patrios venderet. at hominem video auctionem fecisse nullam, vendidisse praeter fructus suos nihil umquam, non modo in aere alieno nullo, sed in suis nummis multis esse et semper fuisse; si haec contra ac dico essent omnia, tamen illum haec, quae tot annos in familia sacrarioque maiorum fuissent, venditurum non fuisse. 'quid, si magnitudine pecuniae persuasum est[*](persuasum est ei pd: ei persuasum est Lamb., Heraeus)?' veri simile non est ut ille homo tam locuples, tam honestus, religioni suae monumentisque maiorum pecuniam anteponeret.

'sunt ista; verum tamen abducuntur homines non numquam etiam ab institutis suis magnitudine pecuniae.' videamus quanta ista pecunia fuerit quae potuerit Heium, hominem maxime locupletem, minime avarum, ab humanitate, a pietate, ab[*](ab pd: om. RS) religione deducere. ita iussisti, opinor, ipsum in tabulas referre: 'haec omnia signa Praxiteli, Myronis, Polycliti HS sex milibus quingentis[*](quingentis Hotom. ex § 38: III ∞ RS) Verri vendita.' sic[*](SIC VHpd: sed RS) rettulit. recita. ex TABVLIS. iuvat[*](iuvant codd.) me haec praeclara nomina artificum, quae isti ad caelum ferunt, Verris aestimatione sic concidisse. Cupidinem Praxiteli HS MDC! profecto hinc natum est, 'malo emere[*](emere p: om. RS) quam rogare.'

dicet aliquis: 'quid? tu ista permagno aestimas?' ego vero ad meam rationem usumque meum non aestimo; verum tamen a vobis ita arbitror spectari oportere, quanti haec eorum iudicio qui studiosi sunt harum rerum aestimentur, quanti venire soleant, quanti haec ipsa, si palam libereque venirent, venire possent, denique ipse Verres quanti aestimet. numquam enim, si[*](enim si om. RS (ante signum -)-(:=denariis; cf. Cl. Rev. xviii, p. 210)) denariis cccc Cupidinem illum putasset, commisisset ut propter eum in sermonem hominum atque in tantam vituperationem veniret.

quis vestrum igitur nescit quanti haec aestimentur? in auctione signum aeneum non maximum HS XL venire non vidimus[*](vidimus R2S rell.: videmus R1)? quid? si velim nominare homines qui aut non minoris aut etiam pluris emerint, nonne possum? etenim qui modus est in his rebus cupiditatis, idem est aestimationis; difficile est finem[*](est enim pdd nisi pd, Julius Victor, Zielinski: si RS: si libidini non L (e coni. Iord.)) facere pretio nisi libidini feceris. video igitur Heium neque voluntate neque difficultate aliqua temporis nec magnitudine pecuniae adductum esse ut haec signa venderet, teque ista simulatione emptionis vi, metu, imperio, fascibus ab homine eo quem, una cum[*](cum om. RS) ceteris sociis, non solum potestati tuae sed etiam fidei populus Romanus commiserat eripuisse atque abstulisse.