In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
haec ego, iudices, non auderem proferre, ni vererer ne forte plura de isto ab aliis in sermone quam a me in iudicio vos audisse diceretis. quis enim est qui de hac officina, qui de vasis aureis, qui de istius pallio[*](pallio rk, Lg. 42: pallio pullo RS: pallio pullio p (purpureo, v, §137)) non audierit[*](audiverit Zielinski)? quem voles e conventu Syracusano virum bonum nominato; producam; nemo erit quin hoc se audisse aut vidisse dicat.
O tempora, O mores! nihil nimium vetus proferam. sunt vestrum aliquam multi qui L. Pisonem cognorint[*](9nort (= cognorint) SD: unde gnorunt sive norunt Y: gonrit R: cognoverint p), huius L. Pisonis, qui praetor fuit, patrem. ei[*](Ei Graevius: et RS: is pd) cum esset in Hispania praetor, qua in provincia occisus est, nescio quo pacto, dum armis exercetur, anulus aureus quem habebat fractus et comminutus est. cum vellet sibi anulum facere, aurificem iussit vocari in forum ad sellam Cordubae et palam[*](et ei palam pd) appendit aurum; hominem in foro iubet sellam ponere et facere anulum omnibus praesentibus. nimium fortasse dicet[*](dicet R: dic S) aliquis hunc diligentem; hactenus reprehendet, si qui volet, nihil amplius. verum fuit[*](id fuit pqk) ei concedendum; filius enim L. Pisonis erat, eius qui primus de pecuniis repetundis legem tulit.
ridiculum est me[*](me post de Verre habet p) nunc de Verre dicere, cum de Pisone Frugi dixerim; verum tamen quantum intersit videte. iste cum aliquot abacorum faceret vasa aurea, non laboravit quid non modo in Sicilia verum etiam Romae in iudicio audiret: ille in auri semuncia totam Hispaniam scire voluit unde praetori anulus fieret. nimirum ut hic nomen suum comprobavit, sic ille cognomen. nullo modo possum omnia istius facta[*](furta Luterbacher (§49)) aut memoria consequi aut oratione complecti: genera ipsa cupio breviter attingere, ut hic modo[*](hoc modo pd Quint. ix. 2. 61) me commonuit Pisonis anulus quod totum effluxerat. quam multis istum putatis hominibus honestis de digitis anulos[*](anulos aureos p Quint.) abstulisse? numquam dubitavit, quotienscumque alicuius aut gemma aut anulo delectatus est. incredibile dicam, sed ita clarum ut ipsum negaturum non arbitrer.
cum Valentio, eius interpreti, epistula Agrigento adlata esset, casu signum iste animadvertit[*](anima advertit R: anī advertit SD (iii, §140; v, §105)) in cretula. placuit ei; quaesivit unde esset epistula; respondit Agrigento. iste litteras ad quos solebat[*](ad quos solebat litteras S in mg.) misit, ut is anulus ad se primo quoque tempore adferretur. ita litteris istius patri familias, L. Titio, civi[*](cuidam civi pd) Romano, anulus de digito detractus est. illa vero eius cupiditas incredibilis est. nam ut in singula conclavia, quae iste non modo Romae sed in omnibus villis habet, tricenos[*](trigeminos Muell. prob. Hirschfelder: trinos Halm) lectos optime stratos cum ceteris ornamentis convivi quaereret, nimium multa comparare videretur; nulla domus in Sicilia locuples fuit ubi iste non textrinum instituerit.
mulierest[*](estseclusi (§69)) Segestana perdives et nobilis, Lamia nomine, per[*](ea per Ernesti, Bake, Nohl) triennium isti plena domo telarum stragulam vestem confecit, nihil nisi conchylio tinctum Attalus, homo pecuniosus, Neti, Lyso Lilybaei, Critolaus Aetnae, Syracusis Aeschrio, Cleomenes, Theomnastus, Helori[*](Helori Vrsinus: Pelori codd.) Archonidas,—dies me citius defecerit quam nomina. 'ipse dabat purpuram, tantum operam amici.' credo; iam enim non libet omnia criminari; quasi vero[*](vero om. Lg. 42) hoc mihi non satis sit ad crimen, habuisse tam multum quod daret, voluisse deportare tam multa, hoc denique, quod concedit, amicorum operis esse in huiusce[*](huius Zielinski (i, §36)) modi rebus usum.
iam vero lectos aeratos et candelabra aenea num cui praeter istum Syracusis per triennium facta esse existimatis? 'emebat.' credo; sed tantum vos certiores, iudices, facio quid iste in provincia praetor egerit, ne cui forte neglegens nimium fuisse videatur neque se satis, cum potestatem habuerit, instruxisse et ornasse. venio nunc non iam ad furtum, non ad avaritiam, non ad cupiditatem, sed ad[*](sed ad pd: sed RSH, fort. recte) eius modi facinus in quo omnia nefaria contineri mihi atque inesse videantur; in quo di immortales violati, existimatio atque auctoritas nominis populi Romani imminuta, hospitium spoliatum ac proditum, abalienati scelere istius a nobis omnes reges amicissimi, nationesque quae in eorum regno ac dicione sunt.
nam reges Syriae, regis Antiochi filios pueros, scitis Romae nuper fuisse; qui venerant non propter Syriae regnum, nam id sine controversia obtinebant ut a patre et a maioribus acceperant, sed regnum Aegypti ad se et ad Selenen, matrem suam, pertinere arbitrabantur. ii[*](Ii edd.: hii R1: hi ipsi R2S: hi pqd) posteaquam temporibus rei publicae exclusi per senatum agere quae voluerant non potuerunt, in Syriam[*](in Syriam del. Lamb., Jacoby) in regnum patrium profecti sunt. Eorum alter, qui Antiochus vocatur, iter per Siciliam facere voluit, itaque isto praetore venit Syracusas.
hic Verres hereditatem sibi venisse arbitratus est, quod in eius regnum ac manus venerat is quem iste et audierat multa secum praeclara habere et suspicabatur. mittit homini munera[*](muneri Heraeus) satis large haec ad usum domesticum, olei, vini quod visum est, etiam tritici quod satis esset, de suis decumis. deinde ipsum regem ad cenam vocavit[*](vocavit RSp: vocabat H: vocat d). exornat ample magnificeque triclinium; exponit[*](atque exponit H) ea, quibus abundabat, plurima et pulcherrima vasa argentea,—nam haec aurea nondum fecerat; omnibus curat rebus instructum et paratum ut sit convivium. quid multa? rex ita discessit ut et istum copiose ornatum et se honorifice acceptum arbitraretur. vocat ad cenam deinde ipse praetorem; exponit suas copias omnis, multum argentum, non pauca etiam pocula ex auro, quae, ut mos est regius et maxime in Syria, gemmis erant distincta clarissimis. erat etiam vas vinarium[*](vas vinarium del. Kiehl, Kayser), ex una gemma pergrandi trulla[*](trulla del. Richter, Schwabe) excavata, manubrio[*](cum manubrio pd) aureo, de qua, credo, satis[*](credo satis RHp: satis credo SY) idoneum satis gravem testem, Q. Minucium, dicere audistis.