In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
tum iste continuo mittit homines certos Melitam, scribit ad quosdam Melitensis ut ea vasa perquirant, rogat Diodorum ut ad illum propinquum suum det litteras; nihil ei longius videbatur quam dum illud videret argentum. Diodorus, homo frugi ac diligens, qui sua servare vellet, ad propinquum suum scribit ut iis qui a Verre venissent responderet illud argentum se paucis illis diebus misisse Lilybaeum. ipse interea recedit; abesse a domo paulisper maluit quam praesens illud optime factum argentum amittere[*](amitteret Lg. 42 (prob. Hirschfelder)). quod ubi iste audivit, usque eo commotus est ut sine ulla dubitatione insanire omnibus ac furere videretur. quia non potuerat eripere argentum ipse Diodoro[*](ipse Diodoro RSH: ipse a Diodoro rell., unde varie distinxerunt edd.: ipse Diodoro, a Diodoro erepta sibi Tiedka, Nohl), erepta sibi vasa optime facta dicebat[*](facta dicebat optime p1: facta optime dic. p2qr); minitari absenti Diodoro[*](Diodoro secl. Kays., Halm, Nohl non SD (v, §172): vix pHd Serv. ad Aen. v. 173: om. R), vociferari palam, lacrimas interdum non tenere. Eriphylam accepimus in fabulis ea cupiditate ut[*](fuisse ut Kays.: in S est rasura post fabulis), cum vidisset monile, ut opinor, ex auro et gemmis, pulchritudine eius incensa salutem viri proderet. Similis istius cupiditas, hoc etiam acrior atque insanior, quod illa cupiebat id quod viderat[*](videbat H), huius libidines non solum oculis sed etiam auribus excitabantur.
conquiri Diodorum tota provincia iubet: ille ex Sicilia iam castra commoverat et vasa collegerat. homo, ut aliquo modo in provinciam illum revocaret, hanc excogitat rationem, si haec ratio potius quam amentia nominanda est. apponit de suis canibus quendam qui dicat se Diodorum Melitensem rei capitalis reum velle facere. primo mirum omnibus videri[*](videri ficri Eberh.) Diodorum reum, hominem quietissimum, ab omni non modo facinoris verum etiam minimi errati suspicione remotissimum; deinde esse perspicuum fieri omnia illa propter argentum. iste non dubitat iubere nomen referri[*](deferri p d), et tum primum ut opinor[*](ut opinor RSH: opinor pd edd.) istum absentis nomen recepisse.
res clara Sicilia tota, propter caelati argenti cupiditatem reos[*](reos RSHp: reos praesentes, vel praesentes reos d) fieri rerum capitalium, neque solum reos fieri, sed etiam absentis. Diodorus Romae sordidatus circum patronos atque hospites cursare, rem omnibus narrare. Litterae mittuntur isti a patre vehementes, ab amicis item, videret quid ageret de Diodoro, quo progrederetur; rem claram esse et invidiosam; insanire hominem, periturum hoc uno crimine, nisi cavisset. iste etiam tum patrem, si non in parentis, at in hominum numero putabat; ad iudicium nondum se satis instruxerat; primus annus erat provinciae, non erat[*](erat suppl. Schmals, Thomas; post refertus Nohl) ut in Sthenio, iam[*](homo iam Lehmann) refertus pecunia. itaque furor eius paululum non pudore, sed metu ac timore repressus est. condemnare Diodorum non audet absentem, de reis eximit. Diodorus interea praetore isto prope triennium provincia domoque caruit.
ceteri, non solum Siculi sed etiam cives Romani, hoc statuerant, quoniam iste tantum cupiditate progrederetur, nihil esse quod quisquam putaret se, quod isti paulo magis placeret, conservare aut domi retinere posse; postea vero quam intellexerunt isti virum fortem, quem summe provincia exspectabat, Q. Arrium, non succedere, statuerunt nihil se tam clausum neque tam reconditum posse habere quod non istius cupiditati apertissimum promptissimumque esset. tum iste ab equite Romano splendido et gratioso, Cn. Calidio, cuius filium sciebat senatorem populi Romani et iudicem esse, eculeos argenteos nobilis, qui Q. Maximi[*](qui quinti maximi p: quique maxime R: iq; maximi S: quique maximi HDY Prisc.) fuerant, aufert.
imprudens huc incidi, iudices; emit enim, non abstulit; nollem dixisse[*](dixissem d, prob. Luterbacher); iactabit se et in his equitabit eculeis. 'emi, pecuniam solvi.' credo. 'etiam tabulae proferentur.' est tanti; cedo tabulas. dilue sane crimen hoc Calidianum, dum ego tabulas aspicere possim. verum tamen quid erat quod Calidius Romae quereretur se, cum tot annos in Sicilia negotiaretur, a te[*](a te RS: abs te pd) solo ita esse contemptum, ita despectum ut etiam una cum ceteris Siculis despoliaretur, si emeras[*](si emeras? Quid Kayser, Zielinski: Si emeras, quid edd.)? quid erat quod confirmabat se abs te argentum esse repetiturum, si id[*](id om. pd) tibi sua voluntate vendiderat? tu porro posses facere ut Cn. Calidio non redderes? praesertim cum is L. Sisenna, defensore tuo, tam familiariter uteretur, et cum ceteris familiaribus Sisennae reddidisses.
denique non opinor negaturum esse te homini honesto, sed non gratiosiori quam Cn. Calidius est, L. Curidio, te argentum per Potamonem, amicum tuum, reddidisse. qui quidem ceterorum causam apud te difficiliorem fecit. nam cum te compluribus confirmasses redditurum, posteaquam Curidius pro testimonio dixit te sibi reddidisse, finem reddendi fecisti, quod intellexisti praeda te de manibus emissa[*](emissa SDY: amissa Rpd edd.) testimonium tamen effugere non posse. Cn. Calidio, equiti Romano, per omnis alios praetores licuit habere argentum bene factum, licuit posse domesticis copiis, cum magistratum aut aliquem superiorem invitasset, ornare et apparare convivium. multi domi Cn. Calidi cum potestate atque imperio fuerunt: nemo inventus est tam amens qui illud argentum tam praeclarum ac tam nobile eriperet, nemo tam audax qui posceret, nemo tam impudens qui postularet ut venderet.
Superbum est enim, iudices, et non ferendum dicere praetorem in provincia homini honesto, locupleti, splendido, 'vende mihi vasa caelata'; hoc est enim dicere, 'non es dignus tu qui habeas quae tam bene facta sunt, meae dignitatis ista sunt.' tu dignior, Verres, quam Calidius? qui, ut non conferam vitam neque existimationem tuam cum illius—neque enim est conferenda; hoc ipsum conferam quo tu te superiorem fingis; quod HS ccc[*](ccc vulg.: ccc RS: lxxx milia pd: dccc Nohl) divisoribus ut praetor renuntiarere dedisti, trecenta accusatori ne tibi odiosus esset, ea re contemnis equestrem ordinem et despicis? ea re tibi indignum visum est quicquam, quod tibi placeret, Calidium potius habere quam te?
iactat se iam dudum de Calidio, narrat omnibus emisse se. num etiam de L. Papinio[*](L p: om. RS), viro primario, locupleti honestoque equite Romano, turibulum emisti? qui pro testimonio dixit te, cum inspiciendum poposcisses, evulso emblemate remisisse; ut intellegatis in homine intellegentiam esse non avaritiam, artifici cupidum non argenti fuisse. nec solum in Papinio fuit hac abstinentia; tenuit hoc institutum in turibulis omnibus quaecumque in Sicilia fuerunt. incredibile est autem quam multa et quam praeclara fuerint. credo tum cum Sicilia florebat opibus et copiis magna artificia fuisse in ea insula. nam domus erat ante istum praetorem nulla paulo locupletior qua in domo haec non essent, etiamsi praeterea nihil esset argenti, patella grandis cum sigillis ac simulacris deorum, patera[*](patina RS) qua mulieres ad res divinas uterentur, turibulum,—haec autem[*](haec autem pkd: autem haec RS: erant autem haec Halm) omnia antiquo opere et summo artificio facta, ut hoc liceret suspicari, fuisse aliquando apud Siculos peraeque[*](per ea que RS, corr. Turnebus) pro portione cetera, sed, quibus multa fortuna ademisset, tamen apud eos remansisse ea quae religio retinuisset.