In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

hi sunt illi quibus in tabulis refert sese Q. Tadius 'dedisse iussu istius, Graecis pictoribus'. Eos iam bene cognitos et re probatos secum in Siciliam duxit. quo posteaquam venerunt, mirandum in modum (canis venaticos diceres) ita odorabantur omnia et pervestigabant ut, ubi quidque esset, aliqua ratione invenirent. aliud minando[*](minitando d), aliud pollicendo, aliud per servos, aliud per liberos, per amicum aliud, aliud per inimicum inveniebant; quicquid illis placuerat, perdendum erat. nihil aliud optabant quorum poscebatur argentum nisi ut id[*](id Rp: om. S rell.) Hieroni et Tlepolemo displiceret.

verum mehercule hoc, iudices, dicam. memini Pamphilum Lilybitanum, amicum et hospitem meum, nobilem hominem, mihi narrare, cum iste ab sese hydriam Boethi manu factam praeclaro opere et grandi pondere per potestatem abstulisset, se sane tristem et conturbatum domum revertisse, quod vas eius modi, quod sibi a[*](a (ante maioribus) om. d) patre et a maioribus esset relictum, quo solitus esset uti ad festos dies, ad hospitum adventus, a se esset ablatum. 'cum sederem,' inquit, 'domi tristis, accurrit Venerius; iubet me scyphos sigillatos ad praetorem statim adferre. permotus sum,' inquit; 'binos habebam; iubeo promi utrosque, ne quid plus mali nasceretur, et mecum ad praetoris domum ferri. eo cum venio, praetor quiescebat; fratres illi Cibyratae inambulabant. qui me ubi viderunt, "Vbi sunt, Pamphile," inquiunt, "scyphi?" ostendo tristis; laudant. incipio queri me nihil habiturum quod alicuius esset preti si etiam scyphi essent ablati. tum illi, ubi me conturbatum vident, "quid vis nobis dare ut isti abs te ne auferantur?" ne multa[*](Ne multa Ciceronis non Pamphili esse verba credit Luterbacher, et scribendum esse Ne multa; `sestertios' etc.), HS mille me,' inquit, 'poposcerunt[*](poposcerant RS: om. pd); dixi me daturum. vocat interea praetor, poscit scyphos.' tum illos coepisse praetori dicere putasse se, id quod audissent, alicuius preti scyphos esse Pamphili; luteum negotium esse, non dignum quod in suo argento Verres haberet. ait ille idem sibi videri. ita Pamphilus scyphos optimos aufert.

et mehercule ego antea, tametsi hoc nescio quid nugatorium sciebam esse, ista intellegere, tamen mirari solebam istum in his ipsis rebus aliquem sensum habere, quem scirem nulla in re quicquam simile hominis habere. tum primum intellexi ad eam rem istos fratres Cibyratas fuisse, ut iste in furando manibus suis oculis illorum uteretur. at ita studiosus est huius praeclarae existimationis, ut putetur in hisce rebus intellegens esse, ut nuper—videte hominis amentiam: posteaquam est comperendinatus, cum iam pro damnato mortuoque esset, ludis circensibus mane apud L. Sisennam, virum primarium, cum essent triclinia strata argentumque expositum in aedibus, cum pro dignitate L. Sisennae domus esset plena hominum honestissimorum, accessit ad argentum, contemplari unum quidque otiose et considerare coepit[*](Fort. accesserit... coeperit). mirari stultitiam alii, quod in ipso iudicio eius ipsius cupiditatis cuius insimularetur suspicionem augeret, alii amentiam, cui comperendinato, cum tam multi testes dixissent, quicquam illorum veniret in mentem. pueri autem Sisennae, credo, qui audissent quae in istum testimonia essent dicta, oculos de isto nusquam deicere neque ab argento digitum discedere.

est boni iudicis parvis ex[*](et om. RS) rebus coniecturam facere unius cuiusque et cupiditatis et continentiae. qui reus, et reus lege comperendinatus, re et opinione hominum paene damnatus, temperare non potuerit maximo conventu quin L. Sisennae argentum tractaret et consideraret, hunc praetorem in provincia quisquam putabit a Siculorum argento cupiditatem aut manus abstinere potuisse?

verum ut[*](ut RS: uti p edd.) Lilybaeum, unde digressa est oratio, revertamur[*](revertamur Sp (`libri duo manuscr.' Lamb.): revertantur R: revertatur d edd. (v, §59)), Diocles est, Pamphili gener, illius a quo hydria ablata est, Popilius cognomine. ab hoc abaci vasa omnia, ut exposita fuerunt, abstulit. dicat se licet emisse; etenim hic propter magnitudinem furti sunt, ut opinor, litterae factae. iussit Timarchidem aestimare argentum, quo modo qui umquam tenuissime in donationem histrionum aestimavit[*](aestimarit?). tametsi iam dudum ego erro[*](tametsi ego dudum erro p) qui tam multa de tuis emptionibus verba faciam, et quaeram utrum emeris necne et quo modo et quanti emeris, quod verbo transigere possum. ede mihi scriptum quid argenti[*](argenti p rell.: om. q) in provincia Sicilia pararis, unde quidque aut quanti emeris[*](quod verbo... emeris pd: om. RS).

quid fit? quamquam non debebam ego abs te has litteras poscere; me enim tabulas tuas habere et proferre oportebat. verum negas te horum annorum aliquot confecisse. compone hoc quod[*](quod om. p: quod postulo om. q) postulo de argento, de[*](de argento secl. Richter, Jacoby) reliquo videro. 'nec scriptum habeo nec possum edere.' quid futurum igitur est? quid existimas[*](existimes RS:) hosce[*](hosce pd: hoc RS: hos al., hic Halm) iudices facere posse? domus plena signorum pulcherrimorum iam ante praeturam, multa ad villas tuas posita, multa deposita apud amicos, multa aliis data atque donata; tabulae nullum indicant emptum. omne argentum ablatum ex Sicilia est, nihil cuiquam quod suum dici vellet relictum. fingitur improba defensio, praetorem omne id argentum coemisse; tamen id ipsum tabulis demonstrari non potest. si, quas tabulas profers, in his quae habes quo modo habeas scriptum non est, horum autem temporum cum te plurimas res emisse dicis tabulas omnino nullas profers, nonne te et prolatis et non prolatis tabulis condemnari necesse est?

tu a M. Coelio, equite Romano, lectissimo adulescente, quae voluisti Lilybaei abstulisti, tu C. Cacuri, prompti hominis et experientis et in primis gratiosi, supellectilem omnem auferre non dubitasti, tu maximam et pulcherrimam mensam citream a Q. Lutatio Diodoro, qui Q. Catuli beneficio ab L. Sulla civis Romanus factus est, omnibus scientibus Lilybaei abstulisti. non tibi obicio quod hominem dignissimum tuis moribus, Apollonium, Niconis filium, Drepanitanum, qui nunc A. Clodius vocatur, omni argento optime facto spoliasti ac depeculatus es; taceo. non enim putat ille sibi iniuriam factam, propterea quod homini iam perdito et collum in laqueum inserenti subvenisti, cum pupillis Drepanitanis bona patria erepta cum illo partitus es; gaudeo etiam si quid ab eo abstulisti, et abs te nihil rectius factum esse dico. A[*](a Spd: ab R) Lysone vero Lilybitano, primo homine, apud quem deversatus es, Apollinis signum ablatum certe non oportuit. dices te emisse. scio, HS mille. 'ita opinor.' scio, inquam. 'Proferam litteras.' tamen id factum non oportuit. A pupillo Heio, cui C. Marcellus tutor est, a quo pecuniam grandem eripueras, scaphia cum emblematis Lilybaei utrum empta esse dicis an confiteris erepta?

sed quid ego istius in eius modi rebus mediocris iniurias colligo, quae tantum modo in furtis istius et damnis eorum a quibus auferebat versatae[*](versatae Lamb.: versata codd.) esse videantur? accipite, si vultis, iudices, rem eius modi ut amentiam singularem et furorem[*](et furorem RS: ut fur. p) iam, non[*](iam non RHp (v, §177): non iam SDY) cupiditatem eius perspicere possitis. Melitensis Diodorus est, qui apud vos antea testimonium dixit. is Lilybaei multos iam annos habitat, homo et domi nobilis et apud eos quo se contulit propter virtutem splendidus et gratiosus. de hoc Verri dicitur habere eum perbona toreumata, in his[*](his SR2Hp: is R1) pocula quaedam, quae Thericlia nominantur, Mentoris manu summo artificio facta. quod iste ubi audivit, sic cupiditate inflammatus est non solum inspiciendi verum etiam auferendi ut Diodorum ad se vocaret ac posceret. ille, qui illa non invitus haberet, respondit Lilybaei se non habere, Melitae apud quendam propinquum suum reliquisse.

tum iste continuo mittit homines certos Melitam, scribit ad quosdam Melitensis ut ea vasa perquirant, rogat Diodorum ut ad illum propinquum suum det litteras; nihil ei longius videbatur quam dum illud videret argentum. Diodorus, homo frugi ac diligens, qui sua servare vellet, ad propinquum suum scribit ut iis qui a Verre venissent responderet illud argentum se paucis illis diebus misisse Lilybaeum. ipse interea recedit; abesse a domo paulisper maluit quam praesens illud optime factum argentum amittere[*](amitteret Lg. 42 (prob. Hirschfelder)). quod ubi iste audivit, usque eo commotus est ut sine ulla dubitatione insanire omnibus ac furere videretur. quia non potuerat eripere argentum ipse Diodoro[*](ipse Diodoro RSH: ipse a Diodoro rell., unde varie distinxerunt edd.: ipse Diodoro, a Diodoro erepta sibi Tiedka, Nohl), erepta sibi vasa optime facta dicebat[*](facta dicebat optime p1: facta optime dic. p2qr); minitari absenti Diodoro[*](Diodoro secl. Kays., Halm, Nohl non SD (v, §172): vix pHd Serv. ad Aen. v. 173: om. R), vociferari palam, lacrimas interdum non tenere. Eriphylam accepimus in fabulis ea cupiditate ut[*](fuisse ut Kays.: in S est rasura post fabulis), cum vidisset monile, ut opinor, ex auro et gemmis, pulchritudine eius incensa salutem viri proderet. Similis istius cupiditas, hoc etiam acrior atque insanior, quod illa cupiebat id quod viderat[*](videbat H), huius libidines non solum oculis sed etiam auribus excitabantur.

conquiri Diodorum tota provincia iubet: ille ex Sicilia iam castra commoverat et vasa collegerat. homo, ut aliquo modo in provinciam illum revocaret, hanc excogitat rationem, si haec ratio potius quam amentia nominanda est. apponit de suis canibus quendam qui dicat se Diodorum Melitensem rei capitalis reum velle facere. primo mirum omnibus videri[*](videri ficri Eberh.) Diodorum reum, hominem quietissimum, ab omni non modo facinoris verum etiam minimi errati suspicione remotissimum; deinde esse perspicuum fieri omnia illa propter argentum. iste non dubitat iubere nomen referri[*](deferri p d), et tum primum ut opinor[*](ut opinor RSH: opinor pd edd.) istum absentis nomen recepisse.

res clara Sicilia tota, propter caelati argenti cupiditatem reos[*](reos RSHp: reos praesentes, vel praesentes reos d) fieri rerum capitalium, neque solum reos fieri, sed etiam absentis. Diodorus Romae sordidatus circum patronos atque hospites cursare, rem omnibus narrare. Litterae mittuntur isti a patre vehementes, ab amicis item, videret quid ageret de Diodoro, quo progrederetur; rem claram esse et invidiosam; insanire hominem, periturum hoc uno crimine, nisi cavisset. iste etiam tum patrem, si non in parentis, at in hominum numero putabat; ad iudicium nondum se satis instruxerat; primus annus erat provinciae, non erat[*](erat suppl. Schmals, Thomas; post refertus Nohl) ut in Sthenio, iam[*](homo iam Lehmann) refertus pecunia. itaque furor eius paululum non pudore, sed metu ac timore repressus est. condemnare Diodorum non audet absentem, de reis eximit. Diodorus interea praetore isto prope triennium provincia domoque caruit.