In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

ecqua civitas est, non modo[*](modo pd: om. RS) in provinciis nostris verum in ultimis nationibus, aut tam potens aut tam libera aut etiam tam immanis ac barbara, rex denique ecquis est qui senatorem populi Romani tecto ac domo non invitet? qui honos non homini solum habetur, sed primum populo Romano, cuius beneficio nos in hunc ordinem venimus, deinde ordinis auctoritati, quae nisi gravis erit apud socios et exteras nationes, ubi erit imperi nomen et dignitas? Mamertini me publice non invitarunt. me cum dico, leve est: senatorem populi Romani si non invitarunt, honorem debitum detraxerunt non homini sed ordini. nam ipsi Tullio patebat domus locupletissima et amplissima[*](et amplissima pqd: om. RS (iii, §52)) Cn. Pompei basilisci, quo, etiamsi esset invitatus a vobis, tamen devertisset; erat etiam Percenniorum, qui nunc item Pompeii sunt, domus honestissima, quo Lucius frater meus summa illorum voluntate devertit. senator populi Romani, quod in vobis fuit, in vestro oppido iacuit et pernoctavit in publico. nulla hoc civitas umquam alia commisit. 'Amicum enim nostrum in iudicium vocabas.' tu quid[*](quod Bake) ego privatim negoti geram interpretabere imminuendo honore senatorio?

verum haec tum queremur si quid de vobis per eum ordinem agetur, qui ordo a vobis adhuc solis contemptus est. in populi Romani quidem conspectum quo ore vos commisistis? nec prius illam crucem, quae etiam nunc civis Romani sanguine redundat, quae fixa est ad portum urbemque vestram, revellistis neque in profundum abiecistis locumque illum omnem expiastis, quam Romam atque in horum conventum adiretis? in Mamertinorum solo foederato atque pacato monumentum istius crudelitatis constitutum est. vestrane urbs electa est ad quam cum[*](cum codd. (cum... cives Romani Z): qui Lamb.: quicumque Muell. cives ipse supplevi (Cl. Rev. xviii, 210)) adirent ex Italia cives crucem civis Romani prius quam quemquam amicum populi Romani viderent? quam vos Reginis, quorum civitati invidetis, itemque incolis vestris, civibus Romanis, ostendere soletis, quo minus sibi adrogent minusque vos despiciant, cum videant ius civitatis illo supplicio esse mactatum.

verum haec emisse te dicis. quid? illa Attalica tota Sicilia nominata ab eodem Heio peripetasmata[*](peripetasmata om. Halm, Nohl) emere oblitus es? licuit eodem modo ut signa. quid enim actum est? an litteris pepercisti? verum hominem amentem hoc fugit: minus clarum putavit fore quod de armario quam quod de sacrario esset ablatum. at quo modo abstulit? non possum dicere planius quam ipse apud vos dixit Heius. cum quaesissem num quid aliud de bonis eius pervenisset ad Verrem, respondit istum ad se misisse ut sibi mitteret Agrigentum peripetasmata. quaesivi misisset ne[*](misissetne Schwabe: amisisset p: an misisset d: in RS desunt verba peripetasmata, l. 6... Agrigentum, l. 8) ; respondit, id quod necesse erat, se[*](se Hotom. Halm: scilicet codd. fort. recte) dicto audientem fuisse praetori, misisse[*](fuisse, praet. misisse Schwabe). rogavi pervenissentne Agrigentum; dixit pervenisse. quaesivi quem ad modum revertissent; negavit adhuc revertisse. risus populi atque admiratio omnium vestrum facta est.

hic tibi in mentem non venit iubere ut haec[*](haec d: hoc RSp) quoque referret HS Vl milibus D se tibi vendidisse? metuisti ne aes alienum tibi cresceret, si HS VI milibus D tibi constarent ea quae tu facile posses[*](posses p: possis RS) vendere HS ducentis milibus? fuit tanti, mihi crede; haberes quod defenderes; nemo quaereret quanti illa res esset; si modo te posses dicere[*](dicere RS docere pd) emisse, facile cui velles tuam causam et factum probares; nunc de peripetasmatis quem ad modum te expedias non habes.

quid? a phylarcho Centuripino, homine locupleti[*](locuplete RS, ut semper d (§1 supra)) ac nobili, phalerass pulcherrime factas, quae regis Hieronis fuisse dicuntur, utrum tandem abstulisti an emisti? in Sicilia quidem cum essem, sic a Centuripinis, sic a ceteris audiebam,—non enim parum res erat clara: tam te has phaleras a phylarcho Centuripino abstulisse dicebant quam alias item nobilis ab Aristo Panhormitano, quam tertias a Cratippo Tyndaritano. etenim si phylarchus vendidisset, non ei, posteaquam reus factus es, redditurum te promisisses. quod quia vidisti pluris scire, cogitasti, si ei reddidisses, te minus habiturum, rem nihilo minus testatam futuram: non reddidisti. dixit phylarchus pro testimonio se, quod nosset tuum istum morbum, ut amici tui appellant[*](ut amici tui appellant (§1 supra) secl. Schwabe, Eberh.: om. Nohl), cupisse te celare de phaleris; cum abs te appellatus esset, negasse habere sese; apud alium quoque eas habuisse depositas, ne qua invenirentur; tuam tantam[*](tuam tantam pd: istius tantam RS: apud illum tant. Schwabe, penes illum t. Eberh.) fuisse sagacitatem ut eas per illum ipsum inspiceres, ubi erant depositae; tum se deprensum[*](deprensum R: deprehensum S et codd. pler.) negare non potuisse; ita ab se invito phalera sublatas[*](phaleras sublatas SDY: phalerasublatas R: phal. ablatas p, Martianus Capella edd.) gratiis[*](gratiis Halm, Zielinski: gratis vulg.).

iam, ut haec omnia reperire ac perscrutari solitus sit, iudices, est operae pretium cognoscere. Cibyratae sunt fratres quidam, Tlepolemus et Hiero, quorum alterum fingere opinor e cera solitum esse, alterum esse pictorem. hosce opinor, Cibyrae cum in suspicionem venissent suis civibus fanum expilasse Apollinis, veritos poenam iudici ac legis domo profugisse. quod Verrem artifici sui cupidum cognoverant tum, cum[*](cum om. RS) iste, id quod ex testibus didicistis, Cibyram cum inanibus syngraphis venerat, domo fugientes[*](profugientes d) ad eum se exsules, cum iste esset in Asia[*](cum iste esset in Asia del. F.rn. Nohl), contulerunt. habuit eos secum illo[*](ab illo pd) tempore et in legationis praedis atque furtis multum illorum opera consilioque usus est.

hi sunt illi quibus in tabulis refert sese Q. Tadius 'dedisse iussu istius, Graecis pictoribus'. Eos iam bene cognitos et re probatos secum in Siciliam duxit. quo posteaquam venerunt, mirandum in modum (canis venaticos diceres) ita odorabantur omnia et pervestigabant ut, ubi quidque esset, aliqua ratione invenirent. aliud minando[*](minitando d), aliud pollicendo, aliud per servos, aliud per liberos, per amicum aliud, aliud per inimicum inveniebant; quicquid illis placuerat, perdendum erat. nihil aliud optabant quorum poscebatur argentum nisi ut id[*](id Rp: om. S rell.) Hieroni et Tlepolemo displiceret.

verum mehercule hoc, iudices, dicam. memini Pamphilum Lilybitanum, amicum et hospitem meum, nobilem hominem, mihi narrare, cum iste ab sese hydriam Boethi manu factam praeclaro opere et grandi pondere per potestatem abstulisset, se sane tristem et conturbatum domum revertisse, quod vas eius modi, quod sibi a[*](a (ante maioribus) om. d) patre et a maioribus esset relictum, quo solitus esset uti ad festos dies, ad hospitum adventus, a se esset ablatum. 'cum sederem,' inquit, 'domi tristis, accurrit Venerius; iubet me scyphos sigillatos ad praetorem statim adferre. permotus sum,' inquit; 'binos habebam; iubeo promi utrosque, ne quid plus mali nasceretur, et mecum ad praetoris domum ferri. eo cum venio, praetor quiescebat; fratres illi Cibyratae inambulabant. qui me ubi viderunt, "Vbi sunt, Pamphile," inquiunt, "scyphi?" ostendo tristis; laudant. incipio queri me nihil habiturum quod alicuius esset preti si etiam scyphi essent ablati. tum illi, ubi me conturbatum vident, "quid vis nobis dare ut isti abs te ne auferantur?" ne multa[*](Ne multa Ciceronis non Pamphili esse verba credit Luterbacher, et scribendum esse Ne multa; `sestertios' etc.), HS mille me,' inquit, 'poposcerunt[*](poposcerant RS: om. pd); dixi me daturum. vocat interea praetor, poscit scyphos.' tum illos coepisse praetori dicere putasse se, id quod audissent, alicuius preti scyphos esse Pamphili; luteum negotium esse, non dignum quod in suo argento Verres haberet. ait ille idem sibi videri. ita Pamphilus scyphos optimos aufert.

et mehercule ego antea, tametsi hoc nescio quid nugatorium sciebam esse, ista intellegere, tamen mirari solebam istum in his ipsis rebus aliquem sensum habere, quem scirem nulla in re quicquam simile hominis habere. tum primum intellexi ad eam rem istos fratres Cibyratas fuisse, ut iste in furando manibus suis oculis illorum uteretur. at ita studiosus est huius praeclarae existimationis, ut putetur in hisce rebus intellegens esse, ut nuper—videte hominis amentiam: posteaquam est comperendinatus, cum iam pro damnato mortuoque esset, ludis circensibus mane apud L. Sisennam, virum primarium, cum essent triclinia strata argentumque expositum in aedibus, cum pro dignitate L. Sisennae domus esset plena hominum honestissimorum, accessit ad argentum, contemplari unum quidque otiose et considerare coepit[*](Fort. accesserit... coeperit). mirari stultitiam alii, quod in ipso iudicio eius ipsius cupiditatis cuius insimularetur suspicionem augeret, alii amentiam, cui comperendinato, cum tam multi testes dixissent, quicquam illorum veniret in mentem. pueri autem Sisennae, credo, qui audissent quae in istum testimonia essent dicta, oculos de isto nusquam deicere neque ab argento digitum discedere.

est boni iudicis parvis ex[*](et om. RS) rebus coniecturam facere unius cuiusque et cupiditatis et continentiae. qui reus, et reus lege comperendinatus, re et opinione hominum paene damnatus, temperare non potuerit maximo conventu quin L. Sisennae argentum tractaret et consideraret, hunc praetorem in provincia quisquam putabit a Siculorum argento cupiditatem aut manus abstinere potuisse?

verum ut[*](ut RS: uti p edd.) Lilybaeum, unde digressa est oratio, revertamur[*](revertamur Sp (`libri duo manuscr.' Lamb.): revertantur R: revertatur d edd. (v, §59)), Diocles est, Pamphili gener, illius a quo hydria ablata est, Popilius cognomine. ab hoc abaci vasa omnia, ut exposita fuerunt, abstulit. dicat se licet emisse; etenim hic propter magnitudinem furti sunt, ut opinor, litterae factae. iussit Timarchidem aestimare argentum, quo modo qui umquam tenuissime in donationem histrionum aestimavit[*](aestimarit?). tametsi iam dudum ego erro[*](tametsi ego dudum erro p) qui tam multa de tuis emptionibus verba faciam, et quaeram utrum emeris necne et quo modo et quanti emeris, quod verbo transigere possum. ede mihi scriptum quid argenti[*](argenti p rell.: om. q) in provincia Sicilia pararis, unde quidque aut quanti emeris[*](quod verbo... emeris pd: om. RS).

quid fit? quamquam non debebam ego abs te has litteras poscere; me enim tabulas tuas habere et proferre oportebat. verum negas te horum annorum aliquot confecisse. compone hoc quod[*](quod om. p: quod postulo om. q) postulo de argento, de[*](de argento secl. Richter, Jacoby) reliquo videro. 'nec scriptum habeo nec possum edere.' quid futurum igitur est? quid existimas[*](existimes RS:) hosce[*](hosce pd: hoc RS: hos al., hic Halm) iudices facere posse? domus plena signorum pulcherrimorum iam ante praeturam, multa ad villas tuas posita, multa deposita apud amicos, multa aliis data atque donata; tabulae nullum indicant emptum. omne argentum ablatum ex Sicilia est, nihil cuiquam quod suum dici vellet relictum. fingitur improba defensio, praetorem omne id argentum coemisse; tamen id ipsum tabulis demonstrari non potest. si, quas tabulas profers, in his quae habes quo modo habeas scriptum non est, horum autem temporum cum te plurimas res emisse dicis tabulas omnino nullas profers, nonne te et prolatis et non prolatis tabulis condemnari necesse est?