In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

itaque Syracusis cum civibus Romanis eram, eorum tabulas exquirebam, iniurias cognoscebam. cum diutius in negotio[*](in eo pd) curaque fueram, ut requiescerem curamque animi remitterem, ad Carpinati[*](Carpinati p: Carpinatium RS) praeclaras tabulas[*](praeclaras tabulas secl. Kays.) revertebar, ubi cum equitibus Romanis, hominibus ex illo conventu honestissimis, illius[*](illius RS: illos pd) Verrucios, de quibus ante[*](antea pd) dixi, explicabam; a Syracusanis prorsus nihil adiumenti neque publice neque privatim exspectabam, neque erat in animo postulare. cum haec agerem, repente ad me venit Heraclius, is qui tum magistratum Syracusis habebat[*](is... habebat abesse voluit Jacoby), homo nobilis, qui sacerdos Iovis fuisset[*](fuit pd), qui honos est apud Syracusanos amplissimus. agit mecum et cum fratre[*](cum Q. fratre RS) meo ut, si nobis videretur, adiremus ad eorum senatum; frequentis[*](frequentem Ernesti) esse in curia[*](curiam RS); se iussu senatus a nobis petere ut veniremus.

primo nobis fuit dubium quid ageremus; deinde cito venit in mentem non esse vitandum illum nobis conventum et locum; itaque in curiam venimus.honorifice sane consurgitur; nos rogatu magistratus adsedimus. incipit is loqui qui et auctoritate et aetate et, ut mihi visum est, usu rerum antecedebat, Diodorus Timarchidi, cuius omnis oratio hanc habuit primo[*](primo secl. Richter-Eberhard) sententiam: senatum et populum Syracusanum moleste graviterque ferre quod ego, cum in ceteris Siciliae civitatibus senatum populumque docuissem quid iis utilitatis, quid salutis adferrem, et cum ab omnibus mandata, legatos, litteras testimoniaque sumpsissem, in illa civitate nihil eius modi facerem. respondi neque Romae in conventu Siculorum, cum a me auxilium communi omnium legationum consilio petebatur causaque totius provinciae ad me[*](ad me provinciae p) deferebatur, legatos Syracusanorum adfuisse, neque me postulare ut quicquam contra C. Verrem decerneretur in ea curia in qua inauratam C. Verris statuam viderem.

quod posteaquam dixi, tantus est gemitus factus aspectu statuae et commemoratione ut illud in curia positum monumentum scelerum non beneficiorum videretur. tum pro se quisque, quantum dicendo adsequi poterat, docere me coepit ea quae paulo ante commemoravi, spoliatam urbem, fana direpta, de Heracli hereditate, quam palaestritis concessisset, multo maximam partem ipsum abstulisse; neque postulandum fuisse ut ille palaestritas diligeret, qui etiam inventorem olei deum sustulisset; neque illam statuam esse ex pecunia publica neque publice datam, sed eos qui hereditatis diripiendae participes fuissent faciendam statuendamque curasse; eosdem Romae fuisse legatos, illius adiutores improbitatis, socios furtorum, conscios flagitiorum; eo minus mirari me oportere si illi communi legatorum voluntati et saluti Siciliae defuissent.

Vbi eorum dolorem ex illius[*](illius RS: istius p: om. d (§146)) iniuriis non modo non minorem sed prope maiorem quam Siculorum ceterorum esse cognovi, tum meum[*](tum ego meum Lamb.) animum in illos, tum[*](tum ego (egomet q) mei pq al.) mei consili negotique[*](negotii consiliique KZ) totius suscepti causam rationemque proposui, tum eos hortatus sum ut causae communi salutique ne deessent, ut illam laudationem, quam se vi ac metu coactos paucis illis diebus decresse dicebant, tollerent. itaque, iudices, Syracusani haec faciunt, istius clientes atque amici. primum mihi litteras publicas, quas in aerario sanctiore conditas habebant, proferunt; in quibus ostendunt omnia quae dixi ablata esse perscripta, et plura etiam quam ego potui dicere; perscripta autem hoc modo: quod ex aede Minervae hoc et illud abesset, quod ex aede Iovis, quod ex aede liberi—ut quisque iis rebus tuendis conservandisque[*](tuendis conservandisque prd: tuendisque R: tuendis SY (§§23, 103 supra)) praefuerat, ita perscriptum erat—cum rationem e lege[*](ex lege pd) redderent et quae acceperant[*](acceperant SDY: acceperat Rpd) tradere deberent, petisse ut sibi, quod eae[*](eae p: hae RSd) res abessent, ignosceretur; itaque omnis liberatos discessisse, et esse ignotum omnibus. quas ego litteras obsignandas publico signo deportandasque curavi.

de laudatione autem ratio sic mihi reddita est. primum, cum a C. Verre[*](C. om. d) litterae aliquanto ante adventum meum de laudatione venissent, nihil esse decretum; deinde, cum quidam ex illius amicis commonerent oportere decerni, maximo clamore esse et convicio repudiatos; postea, cum[*](postea cum postea quam codd.) meus adventus adpropinquaret, imperasse eum qui summam potestatem haberet ut decernerent; decretum ita esse ut multo plus illi laudatio mali quam boni posset adferre. id adeo, iudices, ut mihi ab illis demonstratum est, sic vos ex me cognoscite.

mos est Syracusis ut, si qua de re ad senatum referant[*](referant SD al.: referatur R2d: referetur R1: refertur p Lg. 42), dicat sententiam qui velit; nominatim nemo rogatur, et tamen, ut quisque aetate et honore antecedit ita primus solet sua sponte dicere, itaque a ceteris ei conceditur; sin aliquando[*](si quando pd) tacent omnes, tunc[*](tunc SDY: tum Rp) sortito coguntur dicere. cum hic mos esset, refertur ad senatum de laudatione Verris. in quo primum, ut aliquid esset morae, multi interpellant; de Sex. Peducaeo, qui de illa civitate totaque provincia optime meritus esset, sese antea, cum audissent ei negotium facessitum, cumque eum[*](sese antea... eum om. RSY (spatio vac. relicto R)) publice pro plurimis eius et maximis meritis laudare cuperent, a C. Verre prohibitos esse; iniquum esse, tametsi Peducaeus eorum laudatione iam non uteretur, tamen non id prius decernere quod aliquando voluissent quam quod tum cogerentur.

conclamant omnes et adprobant ita fieri oportere. refertur de Peducaeo. Vt quisque aetate et honore antecedebat, ita sententiam dixit ex ordine. id adeo ex ipso senatus consulto cognoscite; nam principum sententiae perscribi solent[*](solent S: solet Rpd). recita. 'QVOD VERBA FACTA SVNT DE SEX PEDVCAEO[*](Recita... Peducaeo suppl. in lac. p2).' dicit qui[*](dicit quod p: dic qui Eberh.: dic et qui Richter: dicitur qui Schwabe) primi suaserint. decernitur[*](Peducaeo... decernitur om. RSY). refertur deinde[*](dein RS) de Verre. dic, quaeso, quo modo? 'QVOD VERBA FACTA SVNT DE C. VERRE' —quid postea scriptum est?—'CVM SVRGERET NEMO NEQVE SENTENTIAM DICERET'—quid est hoc?—' SORS DVCITVR.' quam ob rem? nemo erat voluntarius laudator praeturae tuae, defensor periculorum, praesertim cum inire a praetore gratiam posset? nemo. illi ipsi[*](ipsi illi pd) tui convivae, consiliarii, conscii, socii verbum facere non audent. in qua curia statua tua[*](tua om. p) stabat et nuda fili, in ea nemo fuit, ne quem nudus quidem filius nudata provincia[*](nuda prov. p) commoveret.

atque etiam hoc me docent, eius modi senatus consultum fecisse laudatores[*](eius modi senatus consultum fecisse laudatores scripsi: eius modi s. c. fecisse laudationis (-es) RSDY: eius modi Siciliam sese fecisse laudationes pd (Cl. Rev. xviii, p. 211): laudationis nomine Lehmann: eius modi sen. con. sese fecisse Nohl, prob. Busche: eius modi se consulto fecisse laudationem Koch) ut omnes intellegere possent non laudationem sed potius inrisionem esse illam quae commonefaceret[*](commonefaceret Sp: commefaceret R) istius[*](istius fuisse Eberhard, Nohl) turpem calamitosamque praeturam. etenim scriptum esse[*](esse ed. Hervagiana: est RSd) ita: QVOD IS[*](quod iste p al.) VIRGIS NEMINEM CECIDISSET— a quo cognostis nobilissimos homines atque innocentissimos securi esse percussos; QVOD VIGILANTER PROVINCIAM AD- MINISTRASSET—cuius omnis vigilias in stupris constat adulteriisque[*](adulteriisque prd: om. RSY) esse consumptas; cuius modi constat, hoc vero scriptum esse, quod proferre non auderet reus, accusator recitare non desineret[*](Verba cuius modi constat... recitare non desineret del. Halm) QVOD PRAEDONES PROCVL AB INSVLA SICILIA PROHIBVISSET VERRES[*](Verres del. Halm)—quos etiam intra Syracusanam insulam recepisset[*](recepisset RS et rell. (Zielinski, p. 197): recepit Halm, edd.).

haec posteaquam ex illis cognovi, discessi cum fratre e curia, ut nobis absentibus, si quid vellent, decernerent.decernunt statim primum ut cum Lucio fratre[*](cum fratre L. SY) hospitium publice fieret, quod is eandem voluntatem erga Syracusanos suscepisset quam ego semper habuissem. id non modo tum scripserunt, verum etiam in aere incisum nobis tradiderunt. valde hercule te Syracusani tui, quos crebro commemorare soles, diligunt, qui cum accusatore tuo satis iustam causam coniungendae necessitudinis putant quod te accusaturus sit et quod inquisitum in te venerit. postea decernitur, ac non varie sed prope cunctis sententiis, ut laudatio quae C. Verri decreta esset tolleretur.

in eo cum iam non solum discessio facta esset, sed etiam perscriptum atque in tabulas relatum, praetor appellatur. at quis appellat? magistratus aliqui? nemo. senator? ne id quidem. Syracusanorum aliqui? minime. quis igitur praetorem appellat? qui quaestor istius[*](istius Rp: illius SD (§140)) fuerat, P. Caesetius[*](P. Jordan e v, §63: G. R: S. SD: om. d). O rem ridiculam! o desertum hominem, desperatum, relictum[*](o desperatum ac relictum pd)! A magistratu Siculo, ne senatus consultum Siculi homines facere possent, ne suum ius suis moribus, suis legibus obtinere possent, non amicus istius, non hospes, non denique aliquis Siculus, sed quaestor populi Romani praetorem[*](quaestor P. R. praetorem R: P. R. om. SDYpd; cf. v, §28) appellat! quis hoc vidit, quis audivit? praetor aequus et sapiens dimitti iubet senatum. concurrit ad me maxima multitudo. primum senatores clamare sibi eripi ius, eripi libertatem, populus senatum laudare, gratias agere, cives Romani a me nusquam discedere. quo quidem die nihil aegrius factum est multo labore meo[*](labore meo multo SY) quam ut manus ab illo appellatore abstinerentur.

cum ad praetorem in ius adissemus, excogitat sane acute[*](acute RS: diligenter et caute d) quid decernat; nam ante quam verbum facerem, de sella surrexit atque abiit. itaque tum de foro, cum iam advesperasceret, discessimus. postridie mane ab eo postulo ut Syracusanis liceret senatus consultum, quod pridie fecissent, mihi reddere. ille enim vero negat et ait in-, dignum facinus esse quod ego in senatu Graeco verba fecissem; quod quidem apud Graecos Graece locutus essem, id ferri nullo modo posse. respondi homini ut potui, ut debui, ut volui. cum multa tum etiam hoc me[*](me suppl. edd.) memini dicere, facile esse perspicuum quantum inter hunc et illum Numidicum, verum ac[*](ac RSp: et d Mueller) germanum Metellum, interesset; illum noluisse sua laudatione iuvare L. Lucullum, sororis virum, quicum optime[*](optime ei Lamb.) convenisset, hunc homini alienissimo a civitatibus laudationes per vim et metum comparare.

quod ubi intellexi, multum apud illum recentis nuntios, multum tabellas[*](tabulas pd) non commendaticias sed tributarias valuisse, admonitu ipsorum Syracusanorum[*](Syracusanorum ipsorum SlLKZ: Syr. om. pq) impetum in eas tabulas facio in quibus senatus consultum perscripserant. ecce autem nova turba atque rixa, ne tamen istum omnino Syracusis sine amicis, sine hospitibus, plane nudum esse ac desertum putetis! retinere incipit tabulas Theomnastus quidam, homo ridicule insanus, quem Syracusani Theoractum vocant; qui illic eius modi est ut eum pueri sectentur, ut omnes cum loqui coepit[*](coeperit pd) inrideant. huius s tamen insania, quae ridicula est aliis, mihi tum molesta sane fuit; nam cum spumas ageret in ore, oculis arderet, voce maxima vim me sibi adferre clamaret, copulati in ius pervenimus.

hic ego postulare coepi ut mihi tabulas obsignare ac deportare liceret; ille contra dicere, negare esse illud senatus consultum in quo praetor appellatus esset, negare id mihi tradi oportere. ego legem recitare, omnium mihi tabularum et litterarum fieri potestatem[*](potestatem oportere p); ille furiosus urgere nihil ad se nostras leges pertinere. praetor intellegens negare sibi placere, quod senatus consultum ratum esse non deberet, id me Romam deportare. quid multa? nisi vehementius homini minatus essem, nisi legis sanctionem poenamque recitassem, tabularum mihi potestas facta non esset. ille autem insanus, qui pro isto vehementissime contra me declamasset, postquam non impetravit[*](impetravisset RSY), credo, ut in gratiam mecum rediret, libellum mihi dat in quo istius furta Syracusana perscripta erant, quae ego antea iam ab aliis[*](ab illis pd) cognoram et acceperam.

laudent te iam sane Mamertini, quoniam ex tota[*](ex tanta d) provincia soli sunt qui te salvum velint, ita tamen laudent ut Heius, qui princeps legationis est, adsit, ita laudent ut ad ea quae rogati erunt mihi parati sint respondere. ac ne subito a me opprimantur, haec sum rogaturus: navem populo Romano[*](P. R. R: praetori SY: om. pd) debeantne? fatebuntur. praebuerintne praetore C. Verre? negabunt. aedificarintne navem onerariam maximam publice, quam Verri dederunt? negare non poterunt. frumentum[*](negare... frumentum suppl. in mg. p2) ab iis sumpseritne C. Verres, quod populo Romano mitteret, sicuti superiores? negabunt. quid militum aut nautarum per triennium dederint? nullum datum dicent. fuisse Messanam omnium istius furtorum ac praedarum receptricem negare non poterunt; permulta multis navibus illinc exportata, hanc navem denique maximam, a Mamertinis datam, onustam cum isto profectam fatebuntur.