In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
licet iste dicat emisse se[*](emisse se vulg.: emisisse R: emisse p. Cf. De Domo, §116), sicuti solet dicere, credite hoc mihi[*](mihi hoc pG1 al.), iudices: nulla umquam civitas tota Asia et Graecia signum ullum, tabulam pictam ullam ullum[*](ullam add. Gulielmius, edd.) denique ornamentum urbis sua voluntate cuiquam vendidit; nisi forte existimatis, posteaquam iudicia severa Romae fieri desierunt, Graecos homines haec venditare coepisse, quae tum non modo non venditabant, cum iudicia fiebant, verum etiam coemebant[*](coemptabant L. Havet); aut nisi arbitramini L. Crasso, Q. Scaevolae, C. Claudio, potentissimis hominibus, quorum aedilitates ornatissimas vidimus, commercium istarum rerum cum Graecis hominibus non fuisse, iis qui post iudiciorum dissolutionem aediles facti sunt fuisse.
acerbiorem etiam scitote esse civitatibus falsam istam et simulatam emptionem quam si qui[*](si qui p: si quis d: si RS) clam surripiat aut eripiat palam atque auferat; nam turpitudinem summam esse arbitrantur referri in tabulas publicas[*](publicas om. SD al. (G3l)) pretio adductam civitatem, et pretio[*](adductam... pretio om. ex homoeoteleuto p al. (Am. J. Ph. xxvi, p. 431)) parvo, ea quae accepisset a maioribus vendidisse atque abalienasse. etenim mirandum in modum Graeci rebus istis, quas nos[*](nos om. RS) contemnimus, delectantur[*](Etenim... delectantur secl. Richter-Eberhard). itaque maiores nostri facile patiebantur haec esse apud illos[*](apud illos om. p vulg.) quam plurima: apud socios, ut imperio nostro quam ornatissimi florentissimique essent; apud eos autem quos vectigalis aut stipendiarios fecerant tamen haec relinquebant, ut illi, quibus haec iucunda sunt quae nobis levia videntur, haberent haec oblectamenta et solacia servitutis.
quid arbitramini Reginos, qui iam cives Romani sunt, merere velle ut ab iis marmorea Venus illa auferatur? quid Tarentinos, ut Europam in tauro amittant[*](in tauro sedentem pd (v, §27)), ut Satyrum qui apud illos in aede Vestae est, ut cetera? quid Thespiensis ut Cupidinis signum, propter quod unum visuntur Thespiae[*](propter... Thespiae del. Bake (§4 supra)), quid Cnidios ut venerem marmoream, quid ut pictam Coos, quid Ephesios ut Alexandrum, quid Cyzicenos ut Aiacem aut Medeam, quid Rhodios ut Ialysum, quid Atheniensis ut ex marmore Iacchum aut Paralum pictum[*](pictam Bursian) aut ex aere Myronis buculam? longum est et non necessarium commemorare quae apud quosque visenda sunt[*](sunt SDpd: sint R) tota Asia et Graecia; verum illud est quam ob rem haec[*](hoc RS) commemorem, quod existimare vos hoc volo[*](vos hoc volo p: vos om. RS al.: hoc vos volo d), mirum quendam dolorem accipere eos ex quorum urbibus haec auferantur.
atque ut ceteros omittamus, de ipsis Syracusanis cognoscite. ad quos ego cum venissem, sic primum[*](primo pd) existimabam, ut Romae ex istius amicis acceperam, civitatem Syracusanam propter Heracli hereditatem non minus esse isti amicam quam Mamertinam propter praedarum ac furtorum omnium societatem; simul et verebar ne mulierum nobilium et formosarum gratia, quarum iste arbitrio praeturam per triennium gesserat, virorumque quibuscum illae nuptae erant, nimia in istum non modo lenitudine[*](lentitudine Lamb.) sed etiam liberalitate oppugnarer, si quid ex litteris Syracusanorum conquirerem.
itaque Syracusis cum civibus Romanis eram, eorum tabulas exquirebam, iniurias cognoscebam. cum diutius in negotio[*](in eo pd) curaque fueram, ut requiescerem curamque animi remitterem, ad Carpinati[*](Carpinati p: Carpinatium RS) praeclaras tabulas[*](praeclaras tabulas secl. Kays.) revertebar, ubi cum equitibus Romanis, hominibus ex illo conventu honestissimis, illius[*](illius RS: illos pd) Verrucios, de quibus ante[*](antea pd) dixi, explicabam; a Syracusanis prorsus nihil adiumenti neque publice neque privatim exspectabam, neque erat in animo postulare. cum haec agerem, repente ad me venit Heraclius, is qui tum magistratum Syracusis habebat[*](is... habebat abesse voluit Jacoby), homo nobilis, qui sacerdos Iovis fuisset[*](fuit pd), qui honos est apud Syracusanos amplissimus. agit mecum et cum fratre[*](cum Q. fratre RS) meo ut, si nobis videretur, adiremus ad eorum senatum; frequentis[*](frequentem Ernesti) esse in curia[*](curiam RS); se iussu senatus a nobis petere ut veniremus.
primo nobis fuit dubium quid ageremus; deinde cito venit in mentem non esse vitandum illum nobis conventum et locum; itaque in curiam venimus.honorifice sane consurgitur; nos rogatu magistratus adsedimus. incipit is loqui qui et auctoritate et aetate et, ut mihi visum est, usu rerum antecedebat, Diodorus Timarchidi, cuius omnis oratio hanc habuit primo[*](primo secl. Richter-Eberhard) sententiam: senatum et populum Syracusanum moleste graviterque ferre quod ego, cum in ceteris Siciliae civitatibus senatum populumque docuissem quid iis utilitatis, quid salutis adferrem, et cum ab omnibus mandata, legatos, litteras testimoniaque sumpsissem, in illa civitate nihil eius modi facerem. respondi neque Romae in conventu Siculorum, cum a me auxilium communi omnium legationum consilio petebatur causaque totius provinciae ad me[*](ad me provinciae p) deferebatur, legatos Syracusanorum adfuisse, neque me postulare ut quicquam contra C. Verrem decerneretur in ea curia in qua inauratam C. Verris statuam viderem.
quod posteaquam dixi, tantus est gemitus factus aspectu statuae et commemoratione ut illud in curia positum monumentum scelerum non beneficiorum videretur. tum pro se quisque, quantum dicendo adsequi poterat, docere me coepit ea quae paulo ante commemoravi, spoliatam urbem, fana direpta, de Heracli hereditate, quam palaestritis concessisset, multo maximam partem ipsum abstulisse; neque postulandum fuisse ut ille palaestritas diligeret, qui etiam inventorem olei deum sustulisset; neque illam statuam esse ex pecunia publica neque publice datam, sed eos qui hereditatis diripiendae participes fuissent faciendam statuendamque curasse; eosdem Romae fuisse legatos, illius adiutores improbitatis, socios furtorum, conscios flagitiorum; eo minus mirari me oportere si illi communi legatorum voluntati et saluti Siciliae defuissent.
Vbi eorum dolorem ex illius[*](illius RS: istius p: om. d (§146)) iniuriis non modo non minorem sed prope maiorem quam Siculorum ceterorum esse cognovi, tum meum[*](tum ego meum Lamb.) animum in illos, tum[*](tum ego (egomet q) mei pq al.) mei consili negotique[*](negotii consiliique KZ) totius suscepti causam rationemque proposui, tum eos hortatus sum ut causae communi salutique ne deessent, ut illam laudationem, quam se vi ac metu coactos paucis illis diebus decresse dicebant, tollerent. itaque, iudices, Syracusani haec faciunt, istius clientes atque amici. primum mihi litteras publicas, quas in aerario sanctiore conditas habebant, proferunt; in quibus ostendunt omnia quae dixi ablata esse perscripta, et plura etiam quam ego potui dicere; perscripta autem hoc modo: quod ex aede Minervae hoc et illud abesset, quod ex aede Iovis, quod ex aede liberi—ut quisque iis rebus tuendis conservandisque[*](tuendis conservandisque prd: tuendisque R: tuendis SY (§§23, 103 supra)) praefuerat, ita perscriptum erat—cum rationem e lege[*](ex lege pd) redderent et quae acceperant[*](acceperant SDY: acceperat Rpd) tradere deberent, petisse ut sibi, quod eae[*](eae p: hae RSd) res abessent, ignosceretur; itaque omnis liberatos discessisse, et esse ignotum omnibus. quas ego litteras obsignandas publico signo deportandasque curavi.
de laudatione autem ratio sic mihi reddita est. primum, cum a C. Verre[*](C. om. d) litterae aliquanto ante adventum meum de laudatione venissent, nihil esse decretum; deinde, cum quidam ex illius amicis commonerent oportere decerni, maximo clamore esse et convicio repudiatos; postea, cum[*](postea cum postea quam codd.) meus adventus adpropinquaret, imperasse eum qui summam potestatem haberet ut decernerent; decretum ita esse ut multo plus illi laudatio mali quam boni posset adferre. id adeo, iudices, ut mihi ab illis demonstratum est, sic vos ex me cognoscite.
mos est Syracusis ut, si qua de re ad senatum referant[*](referant SD al.: referatur R2d: referetur R1: refertur p Lg. 42), dicat sententiam qui velit; nominatim nemo rogatur, et tamen, ut quisque aetate et honore antecedit ita primus solet sua sponte dicere, itaque a ceteris ei conceditur; sin aliquando[*](si quando pd) tacent omnes, tunc[*](tunc SDY: tum Rp) sortito coguntur dicere. cum hic mos esset, refertur ad senatum de laudatione Verris. in quo primum, ut aliquid esset morae, multi interpellant; de Sex. Peducaeo, qui de illa civitate totaque provincia optime meritus esset, sese antea, cum audissent ei negotium facessitum, cumque eum[*](sese antea... eum om. RSY (spatio vac. relicto R)) publice pro plurimis eius et maximis meritis laudare cuperent, a C. Verre prohibitos esse; iniquum esse, tametsi Peducaeus eorum laudatione iam non uteretur, tamen non id prius decernere quod aliquando voluissent quam quod tum cogerentur.
conclamant omnes et adprobant ita fieri oportere. refertur de Peducaeo. Vt quisque aetate et honore antecedebat, ita sententiam dixit ex ordine. id adeo ex ipso senatus consulto cognoscite; nam principum sententiae perscribi solent[*](solent S: solet Rpd). recita. 'QVOD VERBA FACTA SVNT DE SEX PEDVCAEO[*](Recita... Peducaeo suppl. in lac. p2).' dicit qui[*](dicit quod p: dic qui Eberh.: dic et qui Richter: dicitur qui Schwabe) primi suaserint. decernitur[*](Peducaeo... decernitur om. RSY). refertur deinde[*](dein RS) de Verre. dic, quaeso, quo modo? 'QVOD VERBA FACTA SVNT DE C. VERRE' —quid postea scriptum est?—'CVM SVRGERET NEMO NEQVE SENTENTIAM DICERET'—quid est hoc?—' SORS DVCITVR.' quam ob rem? nemo erat voluntarius laudator praeturae tuae, defensor periculorum, praesertim cum inire a praetore gratiam posset? nemo. illi ipsi[*](ipsi illi pd) tui convivae, consiliarii, conscii, socii verbum facere non audent. in qua curia statua tua[*](tua om. p) stabat et nuda fili, in ea nemo fuit, ne quem nudus quidem filius nudata provincia[*](nuda prov. p) commoveret.
atque etiam hoc me docent, eius modi senatus consultum fecisse laudatores[*](eius modi senatus consultum fecisse laudatores scripsi: eius modi s. c. fecisse laudationis (-es) RSDY: eius modi Siciliam sese fecisse laudationes pd (Cl. Rev. xviii, p. 211): laudationis nomine Lehmann: eius modi sen. con. sese fecisse Nohl, prob. Busche: eius modi se consulto fecisse laudationem Koch) ut omnes intellegere possent non laudationem sed potius inrisionem esse illam quae commonefaceret[*](commonefaceret Sp: commefaceret R) istius[*](istius fuisse Eberhard, Nohl) turpem calamitosamque praeturam. etenim scriptum esse[*](esse ed. Hervagiana: est RSd) ita: QVOD IS[*](quod iste p al.) VIRGIS NEMINEM CECIDISSET— a quo cognostis nobilissimos homines atque innocentissimos securi esse percussos; QVOD VIGILANTER PROVINCIAM AD- MINISTRASSET—cuius omnis vigilias in stupris constat adulteriisque[*](adulteriisque prd: om. RSY) esse consumptas; cuius modi constat, hoc vero scriptum esse, quod proferre non auderet reus, accusator recitare non desineret[*](Verba cuius modi constat... recitare non desineret del. Halm) QVOD PRAEDONES PROCVL AB INSVLA SICILIA PROHIBVISSET VERRES[*](Verres del. Halm)—quos etiam intra Syracusanam insulam recepisset[*](recepisset RS et rell. (Zielinski, p. 197): recepit Halm, edd.).