In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
Apronius stipatores Venerios secum habebat; ducebat eos circum civitates; publice sibi convivia parari[*](apparari Muell. (i, §65)), sterni triclinia, et in foro sterni iubebat; eo vocari[*](eo vocari O: evocari p rell.: eo evocari Muell.) homines honestissimos non solum Siculos sed etiam equites Romanos, ut, quicum[*](quicum cO: quocum p rell.) vivere[*](vivere cO: inire convivium p rell.: convivari Madvig: bibere Luterbacher) nemo umquam nisi turpis impurusque voluisset, ad eius convivium spectatissimi atque honestissimi viri tenerentur. haec tu, omnium mortalium profligatissime ac[*](ac codd.: et edd.) perditissime, cum scires, cum audires cotidie, cum videres, si sine tuo quaestu maximo fierent, cum tanto periculo tuo[*](tuo periculo O) fieri paterere atque concederes? tantum apud te quaestus Aproni, tantum eius sermo inquinatissimus et blanditiae flagitiosae valuerunt ut numquam animum tuum cura tuarum fortunarum[*](tuarum fort. p rell. praeter O (pr. fortunarum tuarum, dein corr. m. Div. §2)) cogitatioque tangeret?
cernitis, iudices, quod et quantum incendium decumanorum impetu non solum per agros sed etiam per reliquas fortunas aratorum, neque[*](neque cOk: non p rell.) solum per bona sed etiam per iura libertatis et civitatis isto praetore pervaserit. videtis pendere alios ex arbore, pulsari alios, alios autem[*](alios, alios autem scripsi: alios autem codd. praeter O (autem alios): alios aut etiam Francius) verberari, porro alios in publico custodiri, destitui alios in convivio, condemnari alios a medico et praecone praetoris; bona tamen interea nihilo minus eorum omnium ex agris auferri ac diripi. quid est hoc? populi Romani imperium? praetoriae[*](pretor imperium O (eC, credo, PċRċ)) leges[*](praetoriae leges scripsi, O secutus, in quo est ċprċ, ut iii, §17: populi Romani leges rell., edd.), iudicia? socios[*](socios (sotios) O: om. rell.: iudicia in socios fidelis, provinciam suburbanam Muell., Halmium secutus: leges? iudicia? socii fideles? provincia suburbana? vulg.) fidelis, provincia suburbana. nonne omnia potius eius modi sunt[*](sunt om. O edd.) quae, si Athenio rex fugitivorum[*](rex fugitiv. cO: om. rell. edd.) vicisset, in Sicilia non fecisset? non, inquam, iudices, esset ullam partem istius nequitiae fugitivorum insolentia consecuta. privatim hoc modo: quid? publice civitates tractatae quem ad modum sunt? Audistis permulta, iudices, testimonia civitatum, et reliquarum audietis.
ac primum de Agyrinensi populo fideli et inlustri breviter cognoscite. Agyrinensis est in primis honesta Siciliae civitas hominum ante hunc praetorem locupletium summorumque aratorum. eius agri decumas cum emisset idem Apronius, Agyrium venit. qui cum apparitoribus eo et vi ac minis[*](eo et vi ac minis scripsi (et cum vi Halm): eo et cum agminis V: eo cum vi ac minis pqk forte recte (cf. ii, §42): vi ac minis eo O et Lamb. in mg. 1584 (Cl. Rev. xviii. p. 26)) venisset, poscere pecuniam grandem coepit ut accepto lucro discederet; nolle se negoti quicquam habere dicebat, sed accepta pecunia velle[*](velle cO: om. p vulg.) quam primum in aliam civitatem occurrere[*](in aliam civ. occurrere V: in om. p rell.: aliam civ. occupare O edd. recc.). sunt omnes[*](omnes VO: homines p rell.) Siculi non contemnendi, si per nostros magistratus liceat, sed homines et[*](et (ante satis) om. V: et fortes satis pk sed cum signis transp. p) satis fortes et plane[*](et satis plane p codd. praeter V, in quo est sed plane (Am. J. Ph. xxviii. 144)) frugi ac sobrii, et in primis haec civitas de qua loquor, iudices.
itaque homini[*](homini VcO: homini impr. p rell.) improbissimo respondent Agyrinenses sese decumas ei quem ad modum deberent daturos: lucrum, cum ille magno praesertim[*](praes. magno O) emisset, non addituros. Apronius certiorem facit istum cuia res erat[*](erat VO: erat quid rei esset p rell.). statim, tamquam coniuratio aliqua Agyri contra rem publicam facta aut legatus praetoris pulsatus esset, ita Agyrio magistratus et quinque primi accitu istius evocantur. veniunt Syracusas; praesto est Apronius; ait eos ipsos qui venissent contra edictum praetoris fecisse. quaerebant, quid? respondebat se ad recuperatores esse dicturum. iste aequissimus homo formidinem illam suam miseris Agyrinensibus iniciebat: recuperatores se de cohorte sua daturum minabatur. Agyrinenses, viri fortissimi, iudicio[*](iudicio VO (iii, §60): iudicium p rell.) se passuros esse dicebant.
ingerebat iste Artemidorum Cornelium medicum et Tlepolemum Cornelium pictorem[*](Artemidorum... pictorem VO (nisi quod Artemidolorum habet V, ut ċTċ lepodemum O): Artemidorum medicum Cornelium pictorem et Tlepolemum p rell.) et eius modi[*](eiusmodi O: huiusce modi V: huiusm. p (ii, §184)) recuperatores, quorum civis Romanus nemo erat, sed Graeci sacrilegi iam pridem improbi, repente Cornelii. videbant Agyrinenses, quicquid ad eos recuperatores Apronius attulisset, illum perfacile probaturum: condemnari cum istius invidia infamiaque malebant quam ad eius condiciones pactionesque accedere. quaerebant quae in verba recuperatores daret. respondebat, Sl PARERET[*](si pareret cO (separẽt) al. (§55 supra; Div. §56): si paret V edd.) ADVERSVS EDICTVM FECISSE; qua in re[*](qua in re pk: in qua re V: qua re cO: quae (d) se in iud. Lamb. in mg. 1584 (falso ex N)) in iudicio dicturum esse aiebat[*](aiebat VcO: dicebat rell. (§55 supra)). iniquissimis verbis, improbissimis recuperatoribus conflictari malebant quam quicquam cum isto sua voluntate decidere. summittebat iste Timarchidem qui moneret eos, si saperent, ut transigerent. pernegabant. 'quid ergo? in singulos HS quinquagenis milibus damnari mavultis?' Malle dicebant. tum iste clare omnibus audientibus, 'qui damnatus erit,' inquit, 'virgis ad necem caedetur.' hic illi flentes rogare atque orare coeperunt ut sibi suas[*](suas sibi O) segetes fructusque omnis arationesque vacuas Apronio tradere liceret, ut ipsi sine ignominia molestiaque discederent.
hac lege, iudices, decumas vendidit Verres. dicat licet[*](Licet dicat O) Hortensius, si volet, magno Verrem decumas[*](decumas VcO: om. rell.) vendidisse. haec condicio fuit isto praetore aratorum, ut secum praeclare agi arbitrarentur si vacuos agros Apronio tradere liceret; multas enim cruces propositas effugere cupiebant. quantum Apronius edidisset[*](edixisset V) deberi, tantum ex edicto dandum erat. etiamne si plus edidisset[*](edixisset V) quam quantum natum esset? etiam, quando magistratus[*](Etiam quando mag. V: Etiam. Quo modo? Magistr. p rell. (cf. iii, §3)) ex istius[*](istius VcO: ipsius p rell.) edicto exigere debebant. at arator[*](At arator VO: ab aratore petere p rell.) repetere poterat. verum[*](poterat poterat vero V) Artemidoro recuperatore. quid si minus dedisset[*](dedisset (edid. O) arator VO: arator dedisset p rell.) arator quam poposcisset Apronius? iudicium in aratorem in quadruplum. ex quo iudicum numero? ex cohorte praetoria praeclara hominum honestissimorum. quid amplius? minus te iugerum professum esse dico: recuperatores reice, quod adversus edictum feceris. ex quo numero? ex eadem cohorte. quid erit extremum? si damnatus eris, atque adeo cum damnatus eris[*](atque adeo cum damnatus eris V: om. p rell.),—nam dubitatio damnationis illis recuperatoribus quae poterat esse?—virgis te ad necem caedi necesse erit. his legibus, his condicionibus erit quisquam tam stultus qui decumas venisse arbitretur, qui aratori novem partis reliquas factas esse existimet, qui non intellegat istum sibi quaestui praedaeque habuisse bona possessiones fortunasque[*](fortunasque O: fortunas rell.) aratorum? virgarum metu Agyrinenses quod imperatum esset facturos se esse dixerunt.
accipite nunc quid imperarit, et dissimulate, si potestis, vos intellegere ipsum praetorem, id quod tota Sicilia perspexit[*](id quod... perspexit O: et quod... perspexerit p rell.), redemptorem decumarum atque adeo aratorum dominum ac regem fuisse. imperat Agyrinensibus ut decumas ipsi publice accipiant, Apronio lucrum dent. si magno emerat, quoniam tu es qui diligentissime pretia[*](pretia dilig. O) exquisisti, qui, ut ais, magno vendidisti, quare putabas emptori lucrum addi oportere? esto, putabas: quam ob rem imperabas ut adderent? quid est aliud capere et[*](et om. O (cf. §91)) conciliare pecunias, in quo te lex tenet, si hoc non est, vi atque imperio cogere invitos lucrum dare alteri, hoc est pecuniam dare?
quid tum? Apronio[*](Quid tum Apr. O: age quid tum si Apr. p rell.), deliciis praetoris, lucelli aliquid iussi sunt dare. putatote Apronio datum, si Apronianum lucellum ac non praetoria praeda vobis videbitur. imperas ut decumas accipiant, Apronio dent lucri[*](lucri O: lucrum rell.) tritici medimnum[*](medimnum (et 13) Hotom. edd.: medium O: medimna rell.) XXXIII. quid est hoc[*](hoc est O (iv, §143))? Vna civitas ex uno agro plebis Romanae prope menstrua cibaria praetoris imperio donare Apronio cogitur[*](cogitur? Muell.). tu magno decumas vendidisti, cum tantum lucri decumano sit datum? profecto, si pretium exquisisses diligenter tum cum vendebas, x medimnum potius addidissent quam HS DC postea. Magna praeda videtur: audite reliqua et diligenter attendite, quo minus miremini Siculos re necessaria coactos auxilium a patronis, ab consulibus[*](ab consul. cO: consul. p rell.), ab senatu, ab legibus, ab iudiciis petivisse.
Vt probaret Apronius hoc triticum quod ei dabatur, imperat Agyrinensibus Verres ut in medimna singula dentur Apronio HS. quid est hoc? tanto numero frumenti lucri nomine[*](lucri nomine cO: in luc. nom. pk) imperato et expresso, nummi praeterea exiguntur[*](exiguntur O, al. in mg. Lamb. 1584: -entur, -antur p rell.) ut probetur frumentum? an poterat non modo Apronius, sed quivis, exercitui si metiendum[*](metiendum cO: metiundum p rell.) esset, improbare Siculum frumentum, quod illi ex area, si vellet, admetiri[*](metiri O) licebat? frumenti tantus numerus imperio tuo datur et cogitur. non est satis; nummi praeterea imperantur. dantur. Parum est. pro decumis hordei alia pecunia cogitur; iubes HS xxx lucri dari. ita ab una civitate vi minis imperio iniuriaque praetoris eripiuntur tritici medimnum XXXIII et praeterea HS LX. at haec obscura sunt[*](malim At haec obscura sunt. Num, si omnes... esse possunt quae tu &c.?)? aut, si omnes homines velint, obscura esse possunt? quae tu palam egisti, in conventu imperasti, omnibus inspectantibus coegisti; qua de re Agyrinenses magistratus et quinque primi, quos tu tui quaestus causa evocaras, acta et imperia tua domum ad senatum suum renuntiaverunt; quorum renuntiatio legibus illorum litteris publicis mandata est; quorum legati, homines nobilissimi, Romae sunt, qui hoc idem pro testimonio dixerunt!