In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

Xenonis Menaeni, nobilissimi hominis, uxoris fundus erat colono locatus; colonus, quod decumanorum iniurias ferre non poterat, ex agro profugerat. Verres in Xenonem iudicium dabat illud suum damnatorium de iugerum professione. Xeno ad se pertinere negabat; fundum elocatum esse dicebat. dabat[*](Dat V) iste iudicium, SI PARERET[*](pareret Vp: paret cOqr) IVGERA EIVS FVNDI PLVRA ESSE QVAM COLONVS ESSET PROFESSVS, tum uti[*](ut Vqr) Xeno damnaretur. dicebat ille non modo se non arasse[*](se non arasse VcO: non arasse se p), id quod satis[*](satis cp et pler.: satum V: sat O esse eius O) erat, sed nec dominum eius esse fundi nec locatorem; uxoris[*](uxoris VcO: uxorem p rell.) esse; eam ipsam suum negotium gerere, ipsam locavisse. defendebat Xenonem homo summo splendore et summa auctoritate praeditus, M. Cossutius. iste nihilo minus iudicium HS IDDD[*](HS i333 V: HċSċ lxxx p: om. cO) dabat. ille tametsi recuperatores de cohorte latronum sibi parari videbat, tamen iudicium se accepturum[*](se accepturum VO: accept. se p rell.) esse dicebat. tum iste maxima[*](maxima cO: magna Prisc. vulg.) voce Veneriis imperat, ut Xeno audiret, dum res iudicetur[*](iudicetur cO: iudicaretur rell.) hominem ut[*](ut om. V (Ziel. p. 195)) adservent[*](asservent VcOp: asservarent corr. p rell.); cum iudicata sit, ad se ut adducant; et illud simul ait[*](ait V: dixit p rell. (§69 infra)), se non putare illum, si propter divitias poenam damnationis contemneret, etiam virgas contempturum. hac ille vi et hoc metu adductus tantum decumanis dedit quantum iste imperavit.

Polemarchus est Murgentinus, vir bonus atque honestus. ei[*](Ei V: is rell.) cum pro iugeribus quinquaginta medimna DCC decumae imperarentur, quod recusabat, domum ad istum in ius eductus est, et, cum iste etiam cubaret, in cubiculum introductus est, quod nisi mulieri et decumano patebat alii nemini. ibi cum pugnis et calcibus concisus esset, qui DCC medimnis decidere noluisset, mille promisit. Eubulidas est Grospus[*](Grospus V: graspus O: grosphus p) Centuripinus, homo cum virtute et nobilitate domi suae, tum etiam pecunia princeps. huic homini, iudices, honestissimae civitatis[*](honest. civ. om. V; v, §117 (Am. J. Ph. xxvi. 431)) honestissimo non modo frumenti scitote sed etiam[*](etiam cO: om. V rell. (§§1, 23 supra)) vitae et sanguinis tantum relictum esse quantum Aproni libido tulit; nam vi malo plagis adductus est ut frumenti daret, non quantum deberet[*](deberet Opk: vellet V: haberet d), sed quantum cogeretur.

Sostratus et Numenius et Nymphodorus eiusdem civitatis cum ex agris tres fratres consortes profugissent, quod iis[*](his VO) plus frumenti imperabatur quam quantum exararant, hominibus coactis in eorum arationes Apronius venit, omne instrumentum diripuit, familiam abduxit, pecus abegit. postea cum[*](cum VO: quam rell.) ad eum Nymphodorus venisset Aetnam et oraret ut sibi sua restituerentur, hominem corripi ac suspendi iussit in oleastro quodam, quae est arbor, iudices, Aetnae in foro. tam diu pependit in arbore socius amicusque populi Romani in sociorum urbe ac foro, colonus aratorque vester[*](noster O (§64 infra)), quam diu voluntas Aproni tulit.

genera[*](genera codd.: sūmā (summam) O (cf. i, §110 gnis (generis) S: iuris V)) iam dudum innumerabilium iniuriarum, iudices, singulis nominibus profero, infinitam multitudinem iniuriarum praetermitto. vos ante oculos animosque vestros tota Sicilia decumanorum hos impetus, aratorum direptiones, huius importunitatem, Aproni regnum proponite. contempsit Siculos; non duxit homines nec ipsos ad persequendum vehementis fore, et vos eorum iniurias[*](iniurias eorum V) leviter laturos existimavit.

esto; falsam de illis habuit opinionem, malam de vobis; verum tamen, cum de Siculis male mereretur, civis Romanos coluit, iis indulsit, eorum voluntati et gratiae deditus fuit. iste civis Romanos? at nullis inimicior aut infestior fuit. Mitto vincla, mitto carcerem, mitto verbera, mitto securis, crucem denique illam praetermitto quam iste civibus Romanis testem humanitatis in eos ac benivolentiae suae voluit esse,—mitto, inquam, haec omnia atque in aliud dicendi tempus reicio; de decumis, de civium Romanorum condicione in arationibus disputo; qui quem ad modum essent accepti, iudices, audistis ex ipsis; bona sibi erepta esse[*](esse om. V) dixerunt[*](dixerunt VO: dixere rell.).

verum haec, quoniam eius modi[*](eius modi VcO: huiusmodi p al. (iv, §6)) causa fuit[*](causa fuit cO: casus fuit V: casus ad. fuit pk), ferenda sunt, nihil valuisse aequitatem, nihil consuetudinem; damna denique, iudices, nulla tanta sunt quae non viri fortes ac magno et libero[*](fortes magno ac libero O) animo adfecti ferenda arbitrentur[*](arbitrentur Vp: -arentur cO). quid si equitibus Romanis non obscuris neque ignotis, sed honestis et inlustribus manus ab Apronio isto praetore sine ulla dubitatione adferebantur? quid exspectatis, quid amplius a me[*](amplius a me VO: a me amplius p rell.) dicendum putatis? an id agendum[*](agendum est V) ut eo celerius de isto transigamus quo maturius ad Apronium possimus[*](possim V), id quod ego[*](ego om. Vpk (v, §72) pervenire VcO: venire p rell.) illi iam in Sicilia pollicitus sum, pervenire? qui C. Matrinium, iudices, summa virtute hominem, summa industria, summa gratia, Leontinis in publico[*](publico s.l. p2) biduum tenuit. A Q. Apronio[*](A Q. Apronio Madv. edd.: Atque Apronio Opk al.: quo Apronio V: a quo Apr. coni. Klotz), iudices, homine in dedecore nato, ad turpitudinem educato, ad Verris flagitia libidinesque accommodato, equitem Romanum scitote biduum cibo tectoque prohibitum, biduum Leontinis in foro custodiis[*](in custodiis V (§140 infra)) Aproni retentum atque adservatum, neque ante dimissum quam ad condicionem[*](condicionem VO: -es rell.) eius depectus[*](depectus p (corr. ex depactus): despectus V: deiectus cO) est.

nam quid ego de Q. Lollio, iudices, dicam[*](dicam iudices O (§§25, 80)), equite Romano spectato atque honesto? clara res est quam dicturus sum, tota Sicilia celeberrima atque notissima. qui cum araret in Aetnensi, cumque is ager Apronio cum ceteris agris esset traditus, equestri vetere illa auctoritate et gratia fretus adfirmavit se decumanis plus quam deberet non daturum. refertur eius sermo ad Apronium. enim vero iste ridere ac mirari Lollium nihil de Matrinio, nihil de ceteris rebus audisse. mittit ad hominem Venerios. hoc quoque attendite, apparitores a praetore adsignatos habuisse decumanum, si hoc[*](hoc VcO: om. p rell.) mediocre argumentum videri potest istum decumanorum nomine ad suos quaestus esse abusum. adducitur a Veneriis atque adeo attrahitur Lollius, commodum[*](commodum Lamb. marg. 1584: commodo O (i. e. -dū): commode p rell. praeter V postmodum. (Postmodum cum... recubuisset, statuitur Klotz)) cum Apronius e palaestra redisset, et in triclinio quod in foro Aetnae straverat recubuisset. statuitur LolIius in illo tempestivo gladiatorum convivio.

non mehercule[*](mehercle O) haec quae loquor crederem, iudices, tametsi vulgo audieram, nisi mecum ipse senex, cum mihi atque huic voluntati accusationis meae lacrimans[*](lacrumans V) gratias ageret, summa cum auctoritate esset locutus. statuitur, ut dico, eques Romanus annos prope Lxxxx natus in Aproni convivio, cum interea Apronius caput atque os suum unguento confricaret[*](confricaret O: perfricaret p rell.). 'quid est, Lolli?' inquit; 'tu nisi malo coactus recte facere nescis?' homo quid ageret, taceret[*](Quid est... taceret in mg. p2: om. q) responderet, quid faceret denique illa aetate et auctoritate praeditus nesciebat. Apronius interea cenam ac pocula poscebat; servi autem eius, qui et moribus isdem essent quibus dominus et eodem genere ac loco nati, praeter oculos Lolli haec omnia ferebant. ridere convivae, cachinnare ipse Apronius, nisi forte existimatis eum in vino ac ludo[*](ludo scripsi: lucro cOp: lustro Lgg. 5, 27: lustris Muell. (cf. Post Red. ad Senat. §13): luxu vulg.) non risisse qui nunc in periculo atque[*](atque O) exitio suo risum tenere non possit[*](istis O). ne multa, iudices: his contumeliis scitote Q. Lollium coactum ad Aproni leges condicionesque venisse.

Lollius aetate et morbo impeditus ad testimonium dicendum venire non potuit. quid opus est Lollio? nemo hoc nescit, nemo tuorum amicorum, nemo abs te productus, nemo abs te interrogatus nunc se primum hoc dicet[*](hoc dicet p rell. (prob. Ziel. p. 195): diceret (om. hoc) O) audire. M. Lollius, filius eius[*](eius filius O), adulescens lectissimus, praesto est: huius verba audietis. nam Q. Lollius, eius[*](eiusdem O) filius, qui Calidium accusavit, adulescens et bonus et fortis et in primis[*](ac in primis O) disertus, cum his iniuriis contumeliisque[*](contumeliis iniuriisque O (§95 infra)) commotus in Siciliam esset profectus, in itinere occisus est. cuius mortis causam fugitivi sustinent, re quidem vera nemo in Sicilia dubitat quin eo sit occisus quod habere clausa non potuerit sua consilia de Verre. iste porro non dubitabat quin is, qui alium antea[*](ante pk (ii, §82)) studio adductus accusasset, sibi advenienti praesto esset futurus, cum esset parentis iniuriis et domestico[*](et domestico s. l. p2) dolore commotus.

iamne intellegitis, iudices, quae pestis, quae immanitas in vestra[*](nostra O (§57 supra)) antiquissima fidelissima proximaque provincia versata sit? iam[*](iamne al. in mg. Lamb. 1584) videtis quam ob causam Sicilia, tot hominum antea furta[*](furta antea O) rapinas iniquitates ignominiasque perpessa, hoc non potuerit novum ac singulare atque incredibile genus iniuriarum contumeliarumque perferre[*](perferre cO: ferre p rell.)? iam omnes intellegunt cur universa provincia defensorem suae salutis eum quaesiverit cuius iste fidei diligentiae perseverantiae nulla ratione eripi possit. tot iudiciis interfuistis, tot homines nocentis et improbos accusatos et vestra et superiorum memoria scitis esse: ecquem vidistis, ecquem audistis in tantis furtis, in tam apertis, in tanta audacia, in tanta impudentia[*](in tanta audac. in tanta impud. cO: in tanta impud. om. rell.: tanta aud. tanta imp. vulg.) esse versatum[*](esse versatum om. O: secl. Muell., Ziel. p. 195)?

Apronius stipatores Venerios secum habebat; ducebat eos circum civitates; publice sibi convivia parari[*](apparari Muell. (i, §65)), sterni triclinia, et in foro sterni iubebat; eo vocari[*](eo vocari O: evocari p rell.: eo evocari Muell.) homines honestissimos non solum Siculos sed etiam equites Romanos, ut, quicum[*](quicum cO: quocum p rell.) vivere[*](vivere cO: inire convivium p rell.: convivari Madvig: bibere Luterbacher) nemo umquam nisi turpis impurusque voluisset, ad eius convivium spectatissimi atque honestissimi viri tenerentur. haec tu, omnium mortalium profligatissime ac[*](ac codd.: et edd.) perditissime, cum scires, cum audires cotidie, cum videres, si sine tuo quaestu maximo fierent, cum tanto periculo tuo[*](tuo periculo O) fieri paterere atque concederes? tantum apud te quaestus Aproni, tantum eius sermo inquinatissimus et blanditiae flagitiosae valuerunt ut numquam animum tuum cura tuarum fortunarum[*](tuarum fort. p rell. praeter O (pr. fortunarum tuarum, dein corr. m. Div. §2)) cogitatioque tangeret?

cernitis, iudices, quod et quantum incendium decumanorum impetu non solum per agros sed etiam per reliquas fortunas aratorum, neque[*](neque cOk: non p rell.) solum per bona sed etiam per iura libertatis et civitatis isto praetore pervaserit. videtis pendere alios ex arbore, pulsari alios, alios autem[*](alios, alios autem scripsi: alios autem codd. praeter O (autem alios): alios aut etiam Francius) verberari, porro alios in publico custodiri, destitui alios in convivio, condemnari alios a medico et praecone praetoris; bona tamen interea nihilo minus eorum omnium ex agris auferri ac diripi. quid est hoc? populi Romani imperium? praetoriae[*](pretor imperium O (eC, credo, PċRċ)) leges[*](praetoriae leges scripsi, O secutus, in quo est ċprċ, ut iii, §17: populi Romani leges rell., edd.), iudicia? socios[*](socios (sotios) O: om. rell.: iudicia in socios fidelis, provinciam suburbanam Muell., Halmium secutus: leges? iudicia? socii fideles? provincia suburbana? vulg.) fidelis, provincia suburbana. nonne omnia potius eius modi sunt[*](sunt om. O edd.) quae, si Athenio rex fugitivorum[*](rex fugitiv. cO: om. rell. edd.) vicisset, in Sicilia non fecisset? non, inquam, iudices, esset ullam partem istius nequitiae fugitivorum insolentia consecuta. privatim hoc modo: quid? publice civitates tractatae quem ad modum sunt? Audistis permulta, iudices, testimonia civitatum, et reliquarum audietis.

ac primum de Agyrinensi populo fideli et inlustri breviter cognoscite. Agyrinensis est in primis honesta Siciliae civitas hominum ante hunc praetorem locupletium summorumque aratorum. eius agri decumas cum emisset idem Apronius, Agyrium venit. qui cum apparitoribus eo et vi ac minis[*](eo et vi ac minis scripsi (et cum vi Halm): eo et cum agminis V: eo cum vi ac minis pqk forte recte (cf. ii, §42): vi ac minis eo O et Lamb. in mg. 1584 (Cl. Rev. xviii. p. 26)) venisset, poscere pecuniam grandem coepit ut accepto lucro discederet; nolle se negoti quicquam habere dicebat, sed accepta pecunia velle[*](velle cO: om. p vulg.) quam primum in aliam civitatem occurrere[*](in aliam civ. occurrere V: in om. p rell.: aliam civ. occupare O edd. recc.). sunt omnes[*](omnes VO: homines p rell.) Siculi non contemnendi, si per nostros magistratus liceat, sed homines et[*](et (ante satis) om. V: et fortes satis pk sed cum signis transp. p) satis fortes et plane[*](et satis plane p codd. praeter V, in quo est sed plane (Am. J. Ph. xxviii. 144)) frugi ac sobrii, et in primis haec civitas de qua loquor, iudices.

itaque homini[*](homini VcO: homini impr. p rell.) improbissimo respondent Agyrinenses sese decumas ei quem ad modum deberent daturos: lucrum, cum ille magno praesertim[*](praes. magno O) emisset, non addituros. Apronius certiorem facit istum cuia res erat[*](erat VO: erat quid rei esset p rell.). statim, tamquam coniuratio aliqua Agyri contra rem publicam facta aut legatus praetoris pulsatus esset, ita Agyrio magistratus et quinque primi accitu istius evocantur. veniunt Syracusas; praesto est Apronius; ait eos ipsos qui venissent contra edictum praetoris fecisse. quaerebant, quid? respondebat se ad recuperatores esse dicturum. iste aequissimus homo formidinem illam suam miseris Agyrinensibus iniciebat: recuperatores se de cohorte sua daturum minabatur. Agyrinenses, viri fortissimi, iudicio[*](iudicio VO (iii, §60): iudicium p rell.) se passuros esse dicebant.

ingerebat iste Artemidorum Cornelium medicum et Tlepolemum Cornelium pictorem[*](Artemidorum... pictorem VO (nisi quod Artemidolorum habet V, ut ċTċ lepodemum O): Artemidorum medicum Cornelium pictorem et Tlepolemum p rell.) et eius modi[*](eiusmodi O: huiusce modi V: huiusm. p (ii, §184)) recuperatores, quorum civis Romanus nemo erat, sed Graeci sacrilegi iam pridem improbi, repente Cornelii. videbant Agyrinenses, quicquid ad eos recuperatores Apronius attulisset, illum perfacile probaturum: condemnari cum istius invidia infamiaque malebant quam ad eius condiciones pactionesque accedere. quaerebant quae in verba recuperatores daret. respondebat, Sl PARERET[*](si pareret cO (separẽt) al. (§55 supra; Div. §56): si paret V edd.) ADVERSVS EDICTVM FECISSE; qua in re[*](qua in re pk: in qua re V: qua re cO: quae (d) se in iud. Lamb. in mg. 1584 (falso ex N)) in iudicio dicturum esse aiebat[*](aiebat VcO: dicebat rell. (§55 supra)). iniquissimis verbis, improbissimis recuperatoribus conflictari malebant quam quicquam cum isto sua voluntate decidere. summittebat iste Timarchidem qui moneret eos, si saperent, ut transigerent. pernegabant. 'quid ergo? in singulos HS quinquagenis milibus damnari mavultis?' Malle dicebant. tum iste clare omnibus audientibus, 'qui damnatus erit,' inquit, 'virgis ad necem caedetur.' hic illi flentes rogare atque orare coeperunt ut sibi suas[*](suas sibi O) segetes fructusque omnis arationesque vacuas Apronio tradere liceret, ut ipsi sine ignominia molestiaque discederent.

hac lege, iudices, decumas vendidit Verres. dicat licet[*](Licet dicat O) Hortensius, si volet, magno Verrem decumas[*](decumas VcO: om. rell.) vendidisse. haec condicio fuit isto praetore aratorum, ut secum praeclare agi arbitrarentur si vacuos agros Apronio tradere liceret; multas enim cruces propositas effugere cupiebant. quantum Apronius edidisset[*](edixisset V) deberi, tantum ex edicto dandum erat. etiamne si plus edidisset[*](edixisset V) quam quantum natum esset? etiam, quando magistratus[*](Etiam quando mag. V: Etiam. Quo modo? Magistr. p rell. (cf. iii, §3)) ex istius[*](istius VcO: ipsius p rell.) edicto exigere debebant. at arator[*](At arator VO: ab aratore petere p rell.) repetere poterat. verum[*](poterat poterat vero V) Artemidoro recuperatore. quid si minus dedisset[*](dedisset (edid. O) arator VO: arator dedisset p rell.) arator quam poposcisset Apronius? iudicium in aratorem in quadruplum. ex quo iudicum numero? ex cohorte praetoria praeclara hominum honestissimorum. quid amplius? minus te iugerum professum esse dico: recuperatores reice, quod adversus edictum feceris. ex quo numero? ex eadem cohorte. quid erit extremum? si damnatus eris, atque adeo cum damnatus eris[*](atque adeo cum damnatus eris V: om. p rell.),—nam dubitatio damnationis illis recuperatoribus quae poterat esse?—virgis te ad necem caedi necesse erit. his legibus, his condicionibus erit quisquam tam stultus qui decumas venisse arbitretur, qui aratori novem partis reliquas factas esse existimet, qui non intellegat istum sibi quaestui praedaeque habuisse bona possessiones fortunasque[*](fortunasque O: fortunas rell.) aratorum? virgarum metu Agyrinenses quod imperatum esset facturos se esse dixerunt.

accipite nunc quid imperarit, et dissimulate, si potestis, vos intellegere ipsum praetorem, id quod tota Sicilia perspexit[*](id quod... perspexit O: et quod... perspexerit p rell.), redemptorem decumarum atque adeo aratorum dominum ac regem fuisse. imperat Agyrinensibus ut decumas ipsi publice accipiant, Apronio lucrum dent. si magno emerat, quoniam tu es qui diligentissime pretia[*](pretia dilig. O) exquisisti, qui, ut ais, magno vendidisti, quare putabas emptori lucrum addi oportere? esto, putabas: quam ob rem imperabas ut adderent? quid est aliud capere et[*](et om. O (cf. §91)) conciliare pecunias, in quo te lex tenet, si hoc non est, vi atque imperio cogere invitos lucrum dare alteri, hoc est pecuniam dare?

quid tum? Apronio[*](Quid tum Apr. O: age quid tum si Apr. p rell.), deliciis praetoris, lucelli aliquid iussi sunt dare. putatote Apronio datum, si Apronianum lucellum ac non praetoria praeda vobis videbitur. imperas ut decumas accipiant, Apronio dent lucri[*](lucri O: lucrum rell.) tritici medimnum[*](medimnum (et 13) Hotom. edd.: medium O: medimna rell.) XXXIII. quid est hoc[*](hoc est O (iv, §143))? Vna civitas ex uno agro plebis Romanae prope menstrua cibaria praetoris imperio donare Apronio cogitur[*](cogitur? Muell.). tu magno decumas vendidisti, cum tantum lucri decumano sit datum? profecto, si pretium exquisisses diligenter tum cum vendebas, x medimnum potius addidissent quam HS DC postea. Magna praeda videtur: audite reliqua et diligenter attendite, quo minus miremini Siculos re necessaria coactos auxilium a patronis, ab consulibus[*](ab consul. cO: consul. p rell.), ab senatu, ab legibus, ab iudiciis petivisse.

Vt probaret Apronius hoc triticum quod ei dabatur, imperat Agyrinensibus Verres ut in medimna singula dentur Apronio HS. quid est hoc? tanto numero frumenti lucri nomine[*](lucri nomine cO: in luc. nom. pk) imperato et expresso, nummi praeterea exiguntur[*](exiguntur O, al. in mg. Lamb. 1584: -entur, -antur p rell.) ut probetur frumentum? an poterat non modo Apronius, sed quivis, exercitui si metiendum[*](metiendum cO: metiundum p rell.) esset, improbare Siculum frumentum, quod illi ex area, si vellet, admetiri[*](metiri O) licebat? frumenti tantus numerus imperio tuo datur et cogitur. non est satis; nummi praeterea imperantur. dantur. Parum est. pro decumis hordei alia pecunia cogitur; iubes HS xxx lucri dari. ita ab una civitate vi minis imperio iniuriaque praetoris eripiuntur tritici medimnum XXXIII et praeterea HS LX. at haec obscura sunt[*](malim At haec obscura sunt. Num, si omnes... esse possunt quae tu &c.?)? aut, si omnes homines velint, obscura esse possunt? quae tu palam egisti, in conventu imperasti, omnibus inspectantibus coegisti; qua de re Agyrinenses magistratus et quinque primi, quos tu tui quaestus causa evocaras, acta et imperia tua domum ad senatum suum renuntiaverunt; quorum renuntiatio legibus illorum litteris publicis mandata est; quorum legati, homines nobilissimi, Romae sunt, qui hoc idem pro testimonio dixerunt!

cognoscite Agyrinensium publicas litteras, deinde testimonium publicum civitatis. recita. LITTERAE PUBLICAE, TESTlMONIVM PVBLICLUM. Animadvertistis[*](Recita... publicum om. O et (in lac.) p) in hoc testimonio, iudices, Apollodorum, cui Pyragro cognomen[*](nomen cO) est, principem suae civitatis, lacrimantem testari ac dicere numquam post populi Romani nomen ab Siculis auditum et cognitum Agyrinensis contra quemquam infimum civem Romanum dixisse aut fecisse quippiam, qui nunc contra praetorem populi Romani magnis iniuriis et magno dolore publice testimonium dicere cogerentur. Vni mehercule huic civitati, Verres, obsistere tua defensio non potest[*](defensio non potest O (Cluent. §48): defensione non potest p: defensione non potes rell.); tanta auctoritas est in eorum hominum fidelitate, tantus dolor in iniuria, tanta religio in testimonio. verum non una te tantum[*](tantum c, tm O: om. Vp rell.), sed universae similibus adflictae iniuriis et[*](iniuriis et V: om. p rell.) incommodis civitates[*](civitates VO: om. p rell.) legationibus ac testimoniis publicis persequuntur.