In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
nam cum quadriennio post in Siciliam venissem, sic mihi adfecta visa est ut eae[*](eae Vp: esse O: hae rell.) terrae solent in quibus bellum acerbum diuturnumque versatum est. quos ego campos antea collisque nitidissimos viridissimosque vidissem, hos ita vastatos nunc ac desertos videbam ut ager ipse cultorem desiderare ac lugere dominum videretur. Herbitensis ager et Hennensis, Murgentinus, Assorinus, Imacharensis, Agyrinensis ita relictus erat ex maxima parte ut[*](ut ex maxima parte O) non solum iugorum[*](iugorum V (§121 infra): iugerum rell.) sed etiam dominorum multitudinem quaereremus; Aetnensis vero ager, qui solebat esse cultissimus, et, quod caput est rei frumentariae, campus Leontinus,—cuius antea[*](ante V (ii, §82; iii, §§24, 63)) species haec erat ut, cum obsitum vidisses, annonae caritatem non vererere,—sic erat deformis atque horridus ut in uberrima Siciliae parte Siciliam quaereremus; labefactarat enim vehementer aratores iam superior annus, proximus vero funditus everterat.
tu mihi etiam audes mentionem facere decumarum? tu in tanta improbitate[*](in tanta improb. cO: om. rell. (unde vulg. tu in tanta acerbitate)), in tanta acerbitate, in tot ac[*](ac O: et p rell. (§53)) tantis iniuriis, cum in arationibus et in earum rerum iure provincia Sicilia consistat, eversis funditus aratoribus, relictis agris, cum in provincia tam locuplete ac referta non modo rem sed ne spem quidem ullam reliquam cuiquam feceris, aliquid te populare putabis[*](putas al. in mg. Lamb. 1584) habere cum dices[*](dices p rell.: dicis Oq al. in mg. Lamb. 1584) te pluris quam ceteros decumas vendidisse? quasi vero aut populus Romanus hoc voluerit aut senatus hoc tibi[*](tibi hoc O) mandaverit, ut, cum omnis aratorum fortunas decumarum nomine eriperes, in posterum fructu illo commodoque rei frumentariae[*](frum. rei O) populum Romanum privares[*](rem publicam privares O, al. in mg. Lamb. 1584), deinde, si quam partem tuae praedae ad summam decumarum addidisses, bene de re publica[*](bene de re pub. cO: om. p rell.), bene de populo Romano meritus viderere. atque[*](Atque cO: atque haec p rell.) perinde loquor quasi in eo sit iniquitas eius reprehendenda, quod propter gloriae cupiditatem, ut aliquos summa frumenti decumani vinceret, acerbiorem legem, duriora edicta interposuerit, omnium superiorum auctoritatem repudiarit.
Magno tu decumas vendidisti. quid? si doceo te non minus domum tuam avertisse quam Romam misisse decumarum nomine, quid habet populare oratio[*](oratio O (§48 supra): ratio p rell.) tua, cum ex provincia populi Romani aequam partem tu tibi sumpseris ac[*](ac O: atque p rell.) populo Romano miseris? quid? si duabus partibus doceo te amplius frumenti abstulisse quam populo Romano misisse, tamenne putamus patronum tuum in hoc crimine cerviculam iactaturum et populo se ac coronae[*](ac coronae cO: ad coronam rell.) daturum? haec vos antea[*](ante p), iudices, audistis, verum fortasse ita audistis ut auctorem rumorem haberetis sermonemque omnium[*](omnium codd. (prob. Ziel. p. 195): hominum ed. Asc. 1511, Mueller). cognoscite nunc innumerabilem pecuniam frumentario nomine ereptam, ut simul illam quoque eius vocem improbam agnoscatis qui se uno quaestu decumarum omnia sua pericula redempturum esse dicebat.
audivimus hoc iam diu, iudices: nego quemquam esse vestrum[*](vestrum esse O) quin saepe audierit socios istius fuisse decumanos. nihil aliud arbitror falso in istum esse dictum ab iis qui male de isto existimarint[*](existimarunt O), nisi hoc. nam socii putandi sunt quos inter res communicata est: ego rem totam fortunasque aratorum omnis[*](omnes aratorum O) istius fuisse dico, Apronium Veneriosque servos,—quod isto praetore fuit novum genus publicanorum,—ceterosque decumanos procuratores istius quaestus et administros[*](administros cO: ministros p rell.) rapinarum fuisse dico[*](fuisse dico cO: dico fuisse p rell.).
'quo modo hoc doces?' quo modo ex illa locatione[*](illa locatione O: loc. ill. rell.) columnarum docui istum esse[*](esse om. pk) praedatum: opinor, ex eo maxime quod iniquam legem novamque dixisset. quis enim umquam conatus est iura omnia et consuetudinem omnium commutare cum vituperatione sine quaestu? Pergam atque[*](atque et O) insequar longius. iniqua lege vendebas, quo pluris venderes. cur addictis iam[*](addictis iam O: iam addictis p rell.) et venditis decumis, cum iam ad summam decumarum nihil, ad tuum quaestum multum posset accedere, subito atque ex tempore nova nascebantur edicta? nam ut vadimonium decumano, quocumque is vellet, promitteretur, ut ex area, nisi pactus esset, arator ne tolleret, ut ante[*](ut ante cO: ante p) Kalendas Sextilis decumas deportatas haberet[*](haberet O: haberent p rell.), haec omnia iam venditis decumis anno tertio te edixisse dico; quae si rei publicae causa faceres, in vendundo[*](vendundo Op rell.: vendendo edd.) essent pronuntiata; quia tua causa faciebas, quod erat imprudentia praetermissum, id quaestu ac tempore admonitus reprehendisti[*](deprehend. cO).
illud vero cui probari potest, te sine tuo quaestu, ac maximo quaestu, tantam tuam infamiam, tantum capitis tui fortunarumque tuarum[*](tuarum cO: om. p rell.) periculum neglexisse ut, cum totius Siciliae cotidie gemitus querimoniasque audires, cum, ut ipse dixisti, reum te fore putares, cum huiusce iudici discrimen ab opinione tua non abhorreret, paterere tamen aratores indignissimis iniuriis vexari ac diripi? profecto, quamquam es singulari crudelitate et audacia, tamen abs te totam abalienari[*](abalienari Vc: alienari p rell.) provinciam, tot homines honestissimos ac locupletissimos[*](ac locuplet. cO: om. Vp rell. (ii, §23; infra 25; iii, §§97, 186; iv, §25)) tibi inimicissimos fieri nolles, nisi hanc rationem et cogitationem salutis tuae pecuniae cupiditas ac praesens illa praeda superaret.
etenim quoniam summam ac[*](ac VO: et p rell.) numerum iniuriarum vobis, iudices, non possum expromere[*](expromere cO: exponere rell.), singillatim autem de unius cuiusque incommodo dicere infinitum est, genera ipsa iniuriarum, quaeso, cognoscite. Nympho est Centuripinus, homo gnavus et industrius, experientissimus ac diligentissimus arator[*](et exper. arator (om. ac dilig.) V (Ziel. p. 195)). is cum arationes magnas conductas haberet, quod homines etiam locupletes, sicut ille est, in Sicilia facere consuerunt, easque magna impensa magnoque instrumento tueretur, tanta ab isto iniquitate oppressus est ut non modo arationes relinqueret, sed etiam ex Sicilia profugeret Romamque una cum multis ab isto eiectis veniret. fecit ut decumanus Nymphonem negaret ex edicto illo[*](illo VO: om. pk) praeclaro, quod nullam ad aliam rem nisi ad huius modi quaestus pertinebat, numerum iugerum professum esse.
Nympho cum se vellet aequo[*](aequo vellet V) iudicio defendere, dat iste viros optimos recuperatores, eundem illum medicum Cornelium, is est Artemidorus Pergaeus, qui in sua patria dux isti[*](istius O) quondam et magister ad spoliandum[*](spoliandum VO: despol. p rell.: expol. q) Dianae templum fuit, et haruspicem Volusium[*](Volusium VcO: Volusianum rell.) et Valerium praeconem. Nympho antequam plane constitit condemnatur. quanti fortasse quaeritis. nulla erat edicti poena certa: frumenti eius omnis[*](omnis eius O) quod in areis esset. sic Apronius decumanus non decumam debitam, non frumentum remotum atque celatum, sed tritici Vll milia medimnum ex Nymphonis arationibus edicti poena, non redemptionis aliquo iure tollit.
Xenonis Menaeni, nobilissimi hominis, uxoris fundus erat colono locatus; colonus, quod decumanorum iniurias ferre non poterat, ex agro profugerat. Verres in Xenonem iudicium dabat illud suum damnatorium de iugerum professione. Xeno ad se pertinere negabat; fundum elocatum esse dicebat. dabat[*](Dat V) iste iudicium, SI PARERET[*](pareret Vp: paret cOqr) IVGERA EIVS FVNDI PLVRA ESSE QVAM COLONVS ESSET PROFESSVS, tum uti[*](ut Vqr) Xeno damnaretur. dicebat ille non modo se non arasse[*](se non arasse VcO: non arasse se p), id quod satis[*](satis cp et pler.: satum V: sat O esse eius O) erat, sed nec dominum eius esse fundi nec locatorem; uxoris[*](uxoris VcO: uxorem p rell.) esse; eam ipsam suum negotium gerere, ipsam locavisse. defendebat Xenonem homo summo splendore et summa auctoritate praeditus, M. Cossutius. iste nihilo minus iudicium HS IDDD[*](HS i333 V: HċSċ lxxx p: om. cO) dabat. ille tametsi recuperatores de cohorte latronum sibi parari videbat, tamen iudicium se accepturum[*](se accepturum VO: accept. se p rell.) esse dicebat. tum iste maxima[*](maxima cO: magna Prisc. vulg.) voce Veneriis imperat, ut Xeno audiret, dum res iudicetur[*](iudicetur cO: iudicaretur rell.) hominem ut[*](ut om. V (Ziel. p. 195)) adservent[*](asservent VcOp: asservarent corr. p rell.); cum iudicata sit, ad se ut adducant; et illud simul ait[*](ait V: dixit p rell. (§69 infra)), se non putare illum, si propter divitias poenam damnationis contemneret, etiam virgas contempturum. hac ille vi et hoc metu adductus tantum decumanis dedit quantum iste imperavit.