In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
tametsi quae ista sunt exempla multorum? nam cum in causa tanta[*](in causa tanta in antea causa O), cum in crimine maximo dici a defensore coeptum est factitatum esse aliquid, exspectant ii qui audiunt exempla ex vetere memoria, ex monumentis ac litteris, plena dignitatis, plena antiquitatis; haec enim plurimum solent et auctoritatis habere ad probandum et iucunditatis ad audiendum. Africanos mihi et Catones et Laelios commemorabis et eos fecisse idem[*](idem fecisse O) dices? quamvis res mihi[*](mihi res V) non placeat, tamen contra hominum auctoritatem pugnare non potero. an, cum eos non poteris, proferes hos recentis, Q. Catulum patrem, C. Marium, Q. Scaevolam, M. Scaurum, Q. Metellum? qui omnes provincias habuerunt et frumentum cellae nomine imperaverunt. Magna est hominum auctoritas, et tanta ut etiam delicti suspicionem tegere possit.
non habes ne ex his quidem hominibus qui nuper fuerunt ullum auctorem istius aestimationis. quo me[*](quae me O) igitur aut ad quae[*](atque p) exempla revocas? ab illis hominibus, qui tum versati sunt in re publica cum et optimi mores erant et hominum existimatio gravis habebatur et iudicia severa fiebant[*](et... fiebant s.l. p2), ad hanc hominum libidinem ac licentiam me abducis, et, in quos aliquid exempli populus Romanus statui putat oportere, ab iis tu defensionis exempla quaeris? non fugio ne hos quidem mores, dum modo ex his ea quae probat populus Romanus exempla, non ea quae condemnat sequamur. non circumspiciam, non quaeram foris: habeo[*](habeo p, ut cO: habes sive habeas rell.) iudices tecum principes civitatis, P. Servilium et Q. Catulum, qui tanta auctoritate sunt, tantis rebus gestis, ut in illo antiquissimorum clarissimorumque[*](antiquissimorum clarissimorumque cO: antiquorum et clarissimorum p rell.) hominum, de quibus antea dixi, numero reponantur.
exempla quaerimus, et ea non antiqua. modo uterque horum[*](eorum O) exercitum habuit. quaere, Hortensi, quoniam te recentia exempla delectant, quid fecerint. itane vero? Q. Catulus frumento est usus, pecuniam non coegit; P. Servilius quinquennium exercitui cum praeesset et ista ratione innumerabilem pecuniam facere cum posset[*](cum posset cO: posset p rell.), non statuit sibi quicquam licere quod non patrem suum, non avum Q. Metellum, clarissimum hominem[*](clar. hom. cO: om. p rell.), facere vidisset: C. Verres reperietur qui, quicquid[*](quicquid O: quod p rell.) expediat, id licere dicat? quod nemo nisi improbus fecerit, id aliorum exemplo se[*](se om. O (v, §85)) fecisse defendat? at in Sicilia factitatum est. quae est ista condicio Siciliae? cur quae optimo iure propter vetustatem, fidelitatem, propinquitatem[*](propinquitatemque O) esse debet, huic praecipua[*](praecipue Hotom., Lamb.) lex iniuriae definitur?
sed in ista ipsa[*](ipsa ista O (ii, §170)) Sicilia non quaeram exemplum foris: hoc ipso ex consilio utar exemplis. C. Marcelle, te appello. Siciliae provinciae, cum esses pro consule, praefuisti: num quae in[*](in om. O) tuo imperio pecuniae cellae nomine coactae sunt? neque ego hoc in tua laude pono: alia sunt tua facta atque consilia summa laude digna, quibus illam tu provinciam adflictam et perditam erexisti atque recreasti; nam hoc de cella ne Lepidus[*](ne Lepidus VO: ante Lep. p rell.) quidem fecerat, cui tu successisti. quae sunt tibi igitur exempla in Sicilia[*](in Sicilia p: ex Sicilia V: Sicilie O: om. rell.) cellae, si hoc crimen non modo Marcelli facto, sed ne Lepidi quidem potes defendere?
an me ad M. Antoni[*](ad Antoni V: ad Anthonium O: ad M. Antonii p edd.) aestimationem frumenti exactionemque pecuniae revocaturus es? 'ita,' inquit, 'ad Antoni'; hoc enim mihi significasse et adnuisse visus est. ex omnibus[*](omnibus VO: omnibusne p rell. (v, §126)) igitur populi Romani praetoribus[*](populi Romani praetoribus p edd.: ċpċrċ O: praet. V), consulibus, imperatoribus M. Antonium[*](M. Antonium V: imitari Antonium O: cf. §78 supra) delegisti, et eius unum improbissimum factum, quod imitarere! et hic utrum mini difficile est dicere an his existimare ita se in isto infinito imperio M. Antonium gessisse ut multo isti perniciosius sit dicere se ih re improbissima voluisse Antonium imitari quam si posset[*](posset VcO: possit p rell.) defendere nihil in vita se M. Antoni[*](Antoni V: Antonio p al.) simile fecisse? homines in iudiciis ad crimen defendendum non quid fecerit quispiam proferre solent, sed quid probarit[*](probarit V: probarint p rell.). Antonium, cum multa contra sociorum salutem[*](sociorum contra salutem O utilitatem VcOp: voluntatem corr. p2, rell.), multa contra utilitatem provinciarum et faceret et cogitaret, in mediis eius iniuriis[*](iniuriis eius O) et cupiditatibus mors oppressit. tu mihi, quasi eius omnia[*](omnia eius O) facta atque consilia senatus, populus, iudices[*](senatus populus iudices VO: dicitur `Fabricianus' habuisse cum p et rell. senatus populusque Romanus iudices) comprobarint, ita M. Antoni exemplo istius audaciam defendis?
at idem fecit Sacerdos. hominem innocentem et summa prudentia praeditum nominas; sed tum idem fecisse erit existimandus si eodem consilio fecerit. nam genus aestimationis ipsum a me numquam est reprehensum, sed eius aequitas aratorum commodo et voluntate perpenditur. non potest reprehendi ulla[*](illa F(?)) aestimatio quae aratori non modo incommoda non est sed etiam grata est. Sacerdos ut in provinciam venit, frumentum in cellam imperavit. cum esset ante novum tritici modius denariis v petiverunt[*](petierunt V) ab eo civitates ut aestimaret. remissior aliquanto eius fuit aestimatio quam annona[*](annonae cO); nam aestimavit denariis iii . vides eandem aestimationem propter temporis dissimilitudinem in illo laudis causam habere, in te criminis, in illo benefici, in te iniuriae.
eodem tempore[*](eodem tempore pr. pk: eodem ċprċ O) praetor Antonius iii denariis[*](den iii O) aestimavit post messem, summa in vilitate, cum aratores frumentum dare gratis mallent[*](mallent cO: malebant p rell.), et aiebat se tantidem aestimasse quanti Sacerdotem, neque mentiebatur; sed eadem ista[*](ista om. O) aestimatione alter sublevarat aratores, alter everterat. quod nisi omnis frumenti ratio ex temporibus esset et annona, non ex numero neque ex summa consideranda, numquam tam grati hi sesquimodii, Q. Hortensi, fuissent, quos tu cum ad mensurae tam exiguam rationem populo Romano in capita descripsisses[*](discrips. Muell.), gratissimum omnibus fecisti; caritas enim annonae faciebat ut istuc[*](istud O), quod re parvum videtur, tempore magnum videretur. idem istuc si in vilitate populo Romano largiri voluisses, derisum tuum beneficium esset atque contemptum.
noli igitur dicere istum idem fecisse quod Sacerdotem, quoniam non eodem[*](eodem O: eo p rell. (§201) annona cO: anno p rell.) tempore neque simili fecit annona: dicito potius, quoniam habes auctorem idoneum, quod Antonius uno adventu et vix menstruis cibariis fecerit, id istum per triennium fecisse, et istius innocentiam M. Antoni facto atque auctoritate defendito. nam de sex. quidem Peducaeo, fortissimo atque innocentissimo viro, quid dicetis? de quo quis umquam arator questus est? aut quis non ad hoc tempus innocentissimam omnium diligentissimamque praeturam illius hominis existimat? biennium[*](biennium cO: biennio p rell.) provinciam obtinuit. cum alter annus in vilitate, alter in summa caritate fuerit, num[*](vulg. obtinuit, cum... fuerit. Num etc.) aut in vilitate nummum arator quisquam dedit aut in caritate de aestimatione frumenti questus est? at uberiora cibaria facta sunt caritate.
credo; neque id est novum neque reprehendendum. modo C. Sentium vidimus, hominem vetere illa ac singulari innocentia praeditum, propter caritatem frumenti quae fuerat in Macedonia permagnam ex cibariis pecuniam deportare. quam ob rem non ego invideo commodis tuis, si quae[*](quae O: qua p rell.) ad te lege venerunt: iniuriam queror, improbitatem coarguo[*](coarguo cO: arguo p rell.), avaritiam in crimen et in iudicium voco. quodsi suspiciones inicere velitis[*](velitis O: voletis p rell.) ad pluris homines et[*](et p rell.: om. O edd.) ad pluris provincias crimen hoc pertinere, non ego istam defensionem vestram[*](vestram def. O) pertimescam, sed me omnium provinciarum defensorem esse profitebor. etenim hoc dico, et magna voce dico, Vbicumque hoc factum est, improbe factum est; quicumque hoc[*](hoc om. O) fecit, supplicio dignus est.