In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
'at enim istam rem in publico frumento Sicilia non ferret[*](feret p), hanc rem in meo frumento tulit.' proinde quasi aut aequior sit ista aestimatio in tuo quam in populi Romani commodo[*](in publico commodo O), aut ea res quam ego dico et ea quam tu fecisti inter se genere iniuriae, non magnitudine pecuniae differat. verum istam ipsam cellam ferre nullo modo possunt: ut omnia remittantur, ut omnibus iniuriis et calamitatibus quas te praetore tulerunt in posterum liberentur, istam se[*](se om. V) cellam atque istam aestimationem negant ullo modo ferre posse.
multa Sosippus[*](Sosippus V: Sotiis O: Sophocles p rell.) Agrigentinus apud Cn. Pompeium consulem nuper, homo disertissimus et omni doctrina et virtute[*](atque virtute O) ornatissimus, pro tota Sicilia de aratorum miseriis graviter et copiose dixisse ac deplorasse dicitur; ex quibus hoc iis qui aderant,—nam magno conventu acta res est,— indignissimum videbatur, qua in re senatus optime ac benignissime cum aratoribus egisset, large liberaliterque aestimasset, in ea re praedari praetorem, bonis everti aratores, et id non modo fieri sed ita fieri quasi liceat concessumque sit.
quid ad haec Hortensius? falsum esse crimen? hoc numquam dicet. non magnam hac ratione pecuniam captam? ne id quidem dicet. non iniuriam factam Siculis atque aratoribus? qui poterit dicere? quid igitur dicet[*](dicit pq)? fecisse alios. quid est hoc? utrum crimini[*](crimini his crimen O) defensio an comitatus exsilio quaeritur? tu in hac re publica atque in hac hominum libidine et, ut adhuc habuit se[*](se habuit q) status iudiciorum, etiam licentia, non ex iure, non ex aequitate, non ex[*](iure non ex aeq. non ex om. O) lege, non ex eo quod oportuerit[*](non ex eo quod oportuerit cO: om. p rell.), non ex eo quod licuerit, sed ex eo quod aliqui fecerit, id quod reprehenditur recte factum esse defendes?
fecerunt alii quidem[*](alii quidem O: alii quid Vc: aliqui p rell.) aliquam[*](aliquam scripsi: alia quam codd. (iv, §56).) multa[*](Fort. Fecerunt aliqui aliquando multa, i, §44; ii, §78; Sest. §14; Cluent. §92); cur in hoc uno crimine isto genere defensionis uteris? sunt quaedam omnino in te singularia, quae in nullum hominem alium dici neque convenire possint, quaedam tibi cum multis communia. ergo, ut omittam tuos peculatus, ut ob ius dicendum pecunias acceptas, ut eius modi cetera quae forsitan alii quoque etiam fecerint, illud in quo te gravissime accusavi, quod ob iudicandam rem pecuniam accepisses, eadem ista ratione defendes, fecisse alios? Vt ego adsentiar orationi, defensionem tamen non probabo. potius enim te damnato ceteris angustior locus improbitatis defendendae relinquetur[*](relinquetur p vulg.: linquetur O: relinquatur cod. Franc., Muell.), quam te absoluto alii quod audacissime fecerunt recte fecisse existimentur.
lugent omnes provinciae, queruntur omnes liberi populi[*](populi liberi O), regna denique etiam[*](etiam V: in p (iam?): om O) omnia de nostris cupiditatibus et iniuriis expostulant; locus intra Oceanum iam nullus est neque tam longinquus neque tam reconditus quo non per haec tempora nostrorum hominum libido iniquitasque pervaserit; sustinere iam populus Romanus omnium nationum non vim, non arma, non bellum, sed luctum[*](luctus O edd.), lacrimas, querimonias non potest. in eius modi re[*](re publica Koch) ac moribus, si is qui erit adductus in iudicium, cum manifestis in flagitiis[*](in (ante flagitiis) om. cO (§149 supra)) tenebitur, alios eadem fecisse dicet, illi exempla non deerunt: rei publicae salus deerit[*](dêrunt—dêrit Zielinski, p. 175), si improborum exemplis improbi iudicio ac periculo liberabuntur.
placent vobis hominum mores? placet ita geri magistratus ut geruntur? placet socios sic tractari, quod restat, ut per haec tempora tractatos videtis? cur haec a me opera[*](opera a me O (Ziel. p. 196)) consumitur? quid sedetis? cur non in media oratione mea consurgitis atque disceditis? vultis autem istorum audacias[*](audaciam O) ac libidines aliqua ex parte resecare? desinite dubitare utrum sit utilius propter multos improbos uni parcere, an unius improbi supplicio multorum improbitatem coercere.
tametsi quae ista sunt exempla multorum? nam cum in causa tanta[*](in causa tanta in antea causa O), cum in crimine maximo dici a defensore coeptum est factitatum esse aliquid, exspectant ii qui audiunt exempla ex vetere memoria, ex monumentis ac litteris, plena dignitatis, plena antiquitatis; haec enim plurimum solent et auctoritatis habere ad probandum et iucunditatis ad audiendum. Africanos mihi et Catones et Laelios commemorabis et eos fecisse idem[*](idem fecisse O) dices? quamvis res mihi[*](mihi res V) non placeat, tamen contra hominum auctoritatem pugnare non potero. an, cum eos non poteris, proferes hos recentis, Q. Catulum patrem, C. Marium, Q. Scaevolam, M. Scaurum, Q. Metellum? qui omnes provincias habuerunt et frumentum cellae nomine imperaverunt. Magna est hominum auctoritas, et tanta ut etiam delicti suspicionem tegere possit.
non habes ne ex his quidem hominibus qui nuper fuerunt ullum auctorem istius aestimationis. quo me[*](quae me O) igitur aut ad quae[*](atque p) exempla revocas? ab illis hominibus, qui tum versati sunt in re publica cum et optimi mores erant et hominum existimatio gravis habebatur et iudicia severa fiebant[*](et... fiebant s.l. p2), ad hanc hominum libidinem ac licentiam me abducis, et, in quos aliquid exempli populus Romanus statui putat oportere, ab iis tu defensionis exempla quaeris? non fugio ne hos quidem mores, dum modo ex his ea quae probat populus Romanus exempla, non ea quae condemnat sequamur. non circumspiciam, non quaeram foris: habeo[*](habeo p, ut cO: habes sive habeas rell.) iudices tecum principes civitatis, P. Servilium et Q. Catulum, qui tanta auctoritate sunt, tantis rebus gestis, ut in illo antiquissimorum clarissimorumque[*](antiquissimorum clarissimorumque cO: antiquorum et clarissimorum p rell.) hominum, de quibus antea dixi, numero reponantur.