In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

cum tibi senatus ex aerario pecuniam prompsisset et singulos tibi denarios adnumerasset[*](numerasset O) quos tu pro singulis modiis aratoribus solveres[*](persolveres V), quid facere debuisti? si quod L. Piso ille Frugi, qui legem de pecuniis repetundis primus tulit, cum emisses quanti esset, quod superaret pecuniae rettulisses; si ut ambitiosi homines aut benigni, cum pluris senatus aestimasset quam quanti esset annona, ex senatus aestimatione, non ex annonae ratione solvisses; sin, ut plerique faciunt, in quo erat[*](erat VO: etiam erat p rell.) aliqui quaestus, sed is honestus atque concessus, frumentum, quoniam vilius erat, ne emisses, sumpsisses id nummorum quod tibi senatus cellae nomine concesserat. hoc vero quid est? quam habet rationem non quaero aequitatis, sed ipsius improbitatis atque impudentiae? neque enim est fere quicquam quod homines palam facere audeant in magistratu quamvis improbe[*](improbe VO: improbi p rell.), quin eius facti si non bonam, at aliquam rationem adferre soleant.

hoc quid est? venit praetor; frumentum, inquit, me abs te emere oportet. optime. modium denario[*](denario modium O). benigne ac liberaliter; nam ego ternis[*](ternis cO: tribus p rell.) HS non possum vendere. mihi frumentum[*](frumentum cO: frumento p rell. Nam Naugerius (i, §133; ii, §72): non p rell.: om. O) non opus est, nummos volo. nam sperabam[*](sperabam cOq: speraveram p rell.), inquit arator, me ad denarios perventurum; sed, si ita necesse est, quanti frumentum sit considera. video esse binis HS. quid ergo a me tibi nummorum dari potest, cum senatus tibi quaternos HS dederit? quid poscit[*](poscit O: possit p rell.)? attendite et, vos quaeso, simul, iudices[*](iudices simul O), aequitatem praetoris attendite.

Quaternos HS, quos mihi senatus decrevit et ex aerario dedit, ego habebo et in cistam transferam de fisco. quid postea? quid? pro[*](Quid praeterea O1) singulis modiis, quos tibi impero, tu mihi octonos HS dato. qua ratione? quid quaeris rationem? non tantam rationem res habet quantam utilitatem atque praedam. dic, dic[*](dic dic cO: dic p rell.), inquit ille, planius. senatus te voluit mihi nummos, me tibi frumentum dare: tu eos nummos quos mihi senatus dare voluit ipse habebis[*](habes O); a me, cui singulos denarios a te dari[*](denarios a te dari pk: denarios dari rell. praeter O (dare denarios)) oportuit, binos auferes et huic praedae ac direptioni cellae nomen impones[*](auferes... impones c: aufers... imponis rell. edd.)?

haec deerat iniuria et haec calamitas aratoribus te praetore qua reliquis fortunis omnibus everterentur. nam quid esse reliqui poterat ei qui per hanc iniuriam non modo fructum omnem amitteret[*](amitteret O: amittere p rell.), sed etiam omne[*](omne p rell.: om. O) instrumentum vendere cogeretur? quonam se verteret? ex quo fructu nummos quos tibi daret inveniret? decumarum nomine tantum erat ablatum quantum voluntas tulerat Aproni: pro alteris decumis emptoque frumento aut nihil datum aut tantum[*](aut tantum datum om. p: datum om. O) datum quantum reliqui scribae fecerant[*](scribae fecerant cO: scriba fecerat p rell.), aut ultro etiam, id quod didicistis, ablatum.cogantur etiam nummi ab aratore? quo modo, quo iure, quo exemplo? nam cum fructus diripiebantur aratorum atque omni lacerabantur iniuria, videbatur id perdere arator quod aratro ipse quaesisset, in quo elaborasset, quod agri segetesque extulissent;

quibus iniuriis gravissimis tamen illud erat miserum solacium, quod id perdere videbatur quod alio praetore eodem ex agro reparare posset. nummos vero ut det[*](det Lamb. in mg. 1584: daret p codd.) arator quos non exarat[*](exarat cO: exararat V: quos non exarat om. p rell.), quos non aratro ac manu quaerit, boves et aratrum ipsum atque omne instrumentum vendat necesse est. non enim debetis hoc cogitare: habet[*](habet (post nummis) cO: habet idem Vċ (ut videtur), p rell.) idem in nummis, habet in urbanis praediis. nam cum aratori aliquid[*](aliquid cO: onus aliquod p et pler.: ius aliquod V: fort. aratoribus aliquid?) imponitur, non hominis[*](hominis VcO: homines p rell.) si quae sunt praeterea facultates, sed arationis ipsius vis ac ratio consideranda est, quid ea sustinere, quid pati, quid efficere possit ac debeat; quamquam illi quoque homines sunt[*](quoque hom. sunt V: quoque sunt hom. p rell. praeter O (hom. qu. sunt)) ab isto omni ratione exinaniti ac perditi, tamen hoc vobis est statuendum, quid aratorem ipsum arationis nomine muneris in rem publicam fungi ac sustinere velitis. imponitis decumas, patiuntur; alteras, temporibus vestris serviendum putant; dent emptum[*](dent emptum p rell. (demptum O): dent om. V) praeterea; dabunt, si voletis.

haec quam sint gravia, et quid his rebus detractis possit ad dominos puri ac reliqui pervenire, credo vos ex vestris impensis[*](ex vestris in pensis V: om. rell.), ex vestris rebus rusticis coniectura adsequi posse. addite nunc eodem istius edicta, instituta, iniurias; addite Aproni Veneriorumque servorum in agro decumano regna ac rapinas. quamquam haec omitto: de cella loquor. placet[*](placet VO: placetne p: placet nunc qr rell.) vobis in cellam magistratibus vestris[*](vestris cO: nostris V rell.) frumentum Siculos gratis[*](gratiis Zielinski (p. 196): dare gratis V Pro verbis quid iniquius habet V iterum quid hoc indignius) dare? quid hoc indignius, quid iniquius? atque[*](Atqui Victorius) hoc scitote aratoribus Verre[*](Verre VcO: hoc p rell. (v, §125)) praetore optandum ac petendum fuisse. Sositheus est Entellinus, homo cum primis[*](cum primis VcO: cum primis civitatis p rell.) prudens et domi nobilis, cuius verba audietis[*](audietis cO: audistis p rell.), qui ad[*](qui ad atque O) hoc iudicium legatus publice cum Artemone et Menisco, primariis viris, missus est. is cum in senatu Entellino multa mecum de istius iniuriis ageret, hoc dixit: si hoc de cella atque hac aestimatione concederetur, velle Siculos senatui polliceri frumentum in cellam gratis, ne posthac[*](posthac VO: post haec p rell.) tantas pecunias magistratibus nostris decerneremus.

perspicere vos certo scio Siculis quanto opere hoc expediat non ad aequitatem condicionis[*](ad aequitatem conditionis cO: aequitate condicionis V: ad aequitatis conditionem p rell.), sed ad minima malorum eligenda. nam qui[*](qui codd.: qui cum Muell.: qui si Kays.) mille modium Verri suae partis in cellam gratis dedisset, duo milia nummum aut summum tria dedisset, idem nunc pro eodem[*](eodem Vp rell.: eo cO (§216)) numero frumenti HS viii dare coactus est. hoc arator adsequi per triennium certe fructu suo non potuit: vendiderit instrumentum necesse est. quodsi hoc munus et hoc[*](hoc (ante vectigal) VcO: om. p rell.) vectigal aratio tolerare, hoc est Sicilia ferre ac pati potest, populo Romano ferat potius quam nostris magistratibus[*](nostri magistratus cO). Magna est enim[*](est enim V: enim O: est p rell.) pecunia, magnum praeclarumque vectigal, si modo id salva provincia, si sine iniuria sociorum percipere possumus[*](possumus VO: possitis p rell.). nihil detraho magistratibus; tantundem detur in cellam quantum semper datum est; quod praeterea Verres imperat, id, si facere non possunt, recusent; si possunt, populi Romani potius hoc sit vectigal quam praeda praetoris.

deinde cur in uno[*](in uno p rell. (uno O): in isto V) genere solo frumenti ista aestimatio constituatur[*](constituatur VO: constituitur p rell. (constituatur? Si est... ferenda, debet edd. praeter Muell.)), si est aequa et ferenda? debet populo Romano Sicilia decumas; det pro singulis modiis tritici[*](modiis tritici cO: M. TRIT. V: trit mod. p rell.) ternos denarios, sibi habeat frumentum. data tibi est pecunia[*](est pecunia V: pec. est p rell. (om. O ex homoeoteleuto verba est pecunia... frumentum tibi)), Verres, una qua frumentum tibi emeres in cellam, altera qua frumentum emeres a civitatibus quod Romam mitteres. tibi datam pecuniam domi retines, et praeterea pecuniam permagnam tuo nomine aufers; fac idem in eo frumento quod ad populum Romanum pertinet; exige eadem aestimatione pecuniam a civitatibus, et refer quam accepisti: iam[*](iam p ut cO: tum pler.) refertius erit aerarium populi Romani quam[*](rem quam cO) umquam fuit.

'at enim istam rem in publico frumento Sicilia non ferret[*](feret p), hanc rem in meo frumento tulit.' proinde quasi aut aequior sit ista aestimatio in tuo quam in populi Romani commodo[*](in publico commodo O), aut ea res quam ego dico et ea quam tu fecisti inter se genere iniuriae, non magnitudine pecuniae differat. verum istam ipsam cellam ferre nullo modo possunt: ut omnia remittantur, ut omnibus iniuriis et calamitatibus quas te praetore tulerunt in posterum liberentur, istam se[*](se om. V) cellam atque istam aestimationem negant ullo modo ferre posse.

multa Sosippus[*](Sosippus V: Sotiis O: Sophocles p rell.) Agrigentinus apud Cn. Pompeium consulem nuper, homo disertissimus et omni doctrina et virtute[*](atque virtute O) ornatissimus, pro tota Sicilia de aratorum miseriis graviter et copiose dixisse ac deplorasse dicitur; ex quibus hoc iis qui aderant,—nam magno conventu acta res est,— indignissimum videbatur, qua in re senatus optime ac benignissime cum aratoribus egisset, large liberaliterque aestimasset, in ea re praedari praetorem, bonis everti aratores, et id non modo fieri sed ita fieri quasi liceat concessumque sit.

quid ad haec Hortensius? falsum esse crimen? hoc numquam dicet. non magnam hac ratione pecuniam captam? ne id quidem dicet. non iniuriam factam Siculis atque aratoribus? qui poterit dicere? quid igitur dicet[*](dicit pq)? fecisse alios. quid est hoc? utrum crimini[*](crimini his crimen O) defensio an comitatus exsilio quaeritur? tu in hac re publica atque in hac hominum libidine et, ut adhuc habuit se[*](se habuit q) status iudiciorum, etiam licentia, non ex iure, non ex aequitate, non ex[*](iure non ex aeq. non ex om. O) lege, non ex eo quod oportuerit[*](non ex eo quod oportuerit cO: om. p rell.), non ex eo quod licuerit, sed ex eo quod aliqui fecerit, id quod reprehenditur recte factum esse defendes?

fecerunt alii quidem[*](alii quidem O: alii quid Vc: aliqui p rell.) aliquam[*](aliquam scripsi: alia quam codd. (iv, §56).) multa[*](Fort. Fecerunt aliqui aliquando multa, i, §44; ii, §78; Sest. §14; Cluent. §92); cur in hoc uno crimine isto genere defensionis uteris? sunt quaedam omnino in te singularia, quae in nullum hominem alium dici neque convenire possint, quaedam tibi cum multis communia. ergo, ut omittam tuos peculatus, ut ob ius dicendum pecunias acceptas, ut eius modi cetera quae forsitan alii quoque etiam fecerint, illud in quo te gravissime accusavi, quod ob iudicandam rem pecuniam accepisses, eadem ista ratione defendes, fecisse alios? Vt ego adsentiar orationi, defensionem tamen non probabo. potius enim te damnato ceteris angustior locus improbitatis defendendae relinquetur[*](relinquetur p vulg.: linquetur O: relinquatur cod. Franc., Muell.), quam te absoluto alii quod audacissime fecerunt recte fecisse existimentur.

lugent omnes provinciae, queruntur omnes liberi populi[*](populi liberi O), regna denique etiam[*](etiam V: in p (iam?): om O) omnia de nostris cupiditatibus et iniuriis expostulant; locus intra Oceanum iam nullus est neque tam longinquus neque tam reconditus quo non per haec tempora nostrorum hominum libido iniquitasque pervaserit; sustinere iam populus Romanus omnium nationum non vim, non arma, non bellum, sed luctum[*](luctus O edd.), lacrimas, querimonias non potest. in eius modi re[*](re publica Koch) ac moribus, si is qui erit adductus in iudicium, cum manifestis in flagitiis[*](in (ante flagitiis) om. cO (§149 supra)) tenebitur, alios eadem fecisse dicet, illi exempla non deerunt: rei publicae salus deerit[*](dêrunt—dêrit Zielinski, p. 175), si improborum exemplis improbi iudicio ac periculo liberabuntur.

placent vobis hominum mores? placet ita geri magistratus ut geruntur? placet socios sic tractari, quod restat, ut per haec tempora tractatos videtis? cur haec a me opera[*](opera a me O (Ziel. p. 196)) consumitur? quid sedetis? cur non in media oratione mea consurgitis atque disceditis? vultis autem istorum audacias[*](audaciam O) ac libidines aliqua ex parte resecare? desinite dubitare utrum sit utilius propter multos improbos uni parcere, an unius improbi supplicio multorum improbitatem coercere.

tametsi quae ista sunt exempla multorum? nam cum in causa tanta[*](in causa tanta in antea causa O), cum in crimine maximo dici a defensore coeptum est factitatum esse aliquid, exspectant ii qui audiunt exempla ex vetere memoria, ex monumentis ac litteris, plena dignitatis, plena antiquitatis; haec enim plurimum solent et auctoritatis habere ad probandum et iucunditatis ad audiendum. Africanos mihi et Catones et Laelios commemorabis et eos fecisse idem[*](idem fecisse O) dices? quamvis res mihi[*](mihi res V) non placeat, tamen contra hominum auctoritatem pugnare non potero. an, cum eos non poteris, proferes hos recentis, Q. Catulum patrem, C. Marium, Q. Scaevolam, M. Scaurum, Q. Metellum? qui omnes provincias habuerunt et frumentum cellae nomine imperaverunt. Magna est hominum auctoritas, et tanta ut etiam delicti suspicionem tegere possit.

non habes ne ex his quidem hominibus qui nuper fuerunt ullum auctorem istius aestimationis. quo me[*](quae me O) igitur aut ad quae[*](atque p) exempla revocas? ab illis hominibus, qui tum versati sunt in re publica cum et optimi mores erant et hominum existimatio gravis habebatur et iudicia severa fiebant[*](et... fiebant s.l. p2), ad hanc hominum libidinem ac licentiam me abducis, et, in quos aliquid exempli populus Romanus statui putat oportere, ab iis tu defensionis exempla quaeris? non fugio ne hos quidem mores, dum modo ex his ea quae probat populus Romanus exempla, non ea quae condemnat sequamur. non circumspiciam, non quaeram foris: habeo[*](habeo p, ut cO: habes sive habeas rell.) iudices tecum principes civitatis, P. Servilium et Q. Catulum, qui tanta auctoritate sunt, tantis rebus gestis, ut in illo antiquissimorum clarissimorumque[*](antiquissimorum clarissimorumque cO: antiquorum et clarissimorum p rell.) hominum, de quibus antea dixi, numero reponantur.