In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
quam ob rem novam legem te in decumis statuisse non miror, hominem in edictis praetoriis[*](pr. O ( = praetoris: i, §106: infra §§25, 66)), in censoriis legibus tam prudentem, tam exercitatum,—non, inquam, miror te aliquid excogitasse; sed quod tua sponte iniussu populi sine senatus auctoritate iura provinciae Siciliae mutaveris[*](mutaveris O: mutaris rell.), id reprehendo, id accuso.
L. Octavio et C. Cottae consulibus senatus permisit ut vini et olei decumas et frugum minutarum, quas ante[*](ante O1: ante te rell. (§43 infra)) quaestores in Sicilia vendere consuessent, Romae venderent, legemque his rebus quam ipsis videretur dicerent[*](dicerent cO1: edicerent p rell.). cum locatio fieret, publicani postularunt quasdam res ut ad legem adderent neque tamen a ceteris censoriis legibus recederent. contra dixit is[*](is om. O) qui casu tum Romae fuit, tuus hospes, Verres,—hospes, inquam, et familiaris tuus,—Sthenius hic Thermitanus. consules causam cognorunt[*](cognorunt O: cognoverunt rell.); cum viros primarios atque amplissimos civitatis multos in consilium advocassent, de consili sententia pronuntiarunt se lege Hieronica vendituros.
itane vero? prudentissimi viri summa auctoritate praediti, quibus senatus legum dicendarum in locandis vectigalibus omnem potestatem permiserat populusque Romanus idem[*](Romanus idem om. O) iusserat, Siculo uno recusante cum amplificatione vectigalium nomen Hieronicae legis mutare noluerunt: tu, homo minimi consili, nullius auctoritatis, iniussu populi ac senatus, tota Sicilia recusante, cum maximo detrimento atque adeo exitio vectigalium totam[*](tum totam O1: fort. tu totam (totam totam M = C)) Hieronicam legem sustulisti?
at quam legem corrigit, iudices, atque adeo totam tollit! acutissime ac diligentissime[*](et dilig. O (§143)) scriptam, quae lex[*](lex cO: om. rell.) omnibus custodiis subiectum aratorem decumano tradidit, ut neque[*](neque post horreis om. O) in segetibus neque in areis neque in horreis neque in amovendo neque in exportando[*](exportando Vcp al.: asportando O) frumento grano uno posset arator sine maxima poena fraudare decumanum. scripta lex ita diligenter est ut eum scripsisse appareat qui alia vectigalia non haberet, ita acute ut Siculum, ita severe ut tyrannum; qua lege Siculis tamen arare expediret; nam ita diligenter constituta sunt iura decumano[*](decumano VcO: decumani p rell.) ut tamen ab invito aratore plus decuma non possit[*](posset O1) auferri.
cum haec essent ita[*](ita essent V) constituta, Verres tot annis atque adeo saeculis tot inventus est qui haec non commutaret sed everteret[*](verteret V), eaque quae iam diu ad salutem sociorum utilitatemque[*](utilitatemque VO: utilitatem p al.) rei publicae composita comparataque essent ad suos improbissimos quaestus converteret; qui primum certos instituerit[*](institueret p) nomine decumanos, re vera ministros ac satellites cupiditatum suarum, per quos ostendam sic provinciam per triennium vexatam atque vastatam, iudices, ut eam multis annis multorum innocentia sapientiaque recreare nequeamus.
Eorum omnium[*](omnium om. V) qui decumani vocabantur princeps erat Q. ille Apronius, quem videtis; de cuius improbitate singulari gravissimarum legationum querimonias audivistis. aspicite, iudices, vultum hominis et aspectum, et ex ea contumacia quam hic in perditis rebus[*](audivistis O: audistis p vulg.) retinet illos eius spiritus Siciliensis quos fuisse putetis cogitate ac recordamini[*](recordamini VO: cogitate ac recordamini p rell.). hic est Apronius quem in provincia tota Verres, cum undique nequissimos homines conquisisset, et[*](et om. V) cum ipse secum sui similis duxisset non parum multos, nequitia luxuria audacia sui simillimum iudicavit; itaque istos inter se perbrevi tempore non res, non ratio, non commendatio aliqua, sed studiorum turpitudo similitudoque coniunxit.
Verris mores improbos impurosque nostis: fingite vobis si potestis, aliquem[*](vobis si potestis aliquem V et pler. (s''i pot. vo''bis aliq. p): vobis aliq. si pot. O) qui in omnibus isti[*](istis VO) rebus par ad omnium flagitiorum nefarias libidines esse possit; is erit Apronius ille qui, ut ipse non solum vita sed[*](sed cO: sed etiam rell. (iii, §§1, 56)) corpore atque ore significat, immensa aliqua vorago est aut[*](aut p vulg.: ac cod. Vrs.: et Halm (v, §§34, 64)) gurges vitiorum turpitudinumque omnium. hunc in omnibus stupris, hunc in fanorum expilationibus, hunc in impuris conviviis principem adhibebat; tantamque habet morum similitudo coniunctionem atque concordiam ut Apronius, qui aliis inhumanus ac barbarus, isti uni commodus ac disertus videretur; ut quem omnes odissent neque videre vellent, sine eo iste esse non posset; ut cum alii ne conviviis quidem isdem quibus Apronius, hic isdem etiam poculis uteretur; postremo ut odor Aproni taeterrimus oris et corporis,—quem, ut aiunt, ne bestiae quidem ferre possent,—uni isti suavis et iucundus videretur. ille erat in tribunali proximus, in cubiculo solus, in convivio dominus, ac tum maxime cum accubante praetextato praetoris filio saltare in convivio[*](saltare in convivio O (prob. Ziel. p. 195): in conv. salt. p rell. (Deiot. §26)) nudus[*](nudus om. pk) coeperat.
hunc, uti dicere institui, principem Verres ad fortunas[*](ad fortunas cO: ad evertendas fortunas p rell.) aratorum vexandas diripiendasque esse voluit: huius audaciae nequitiae crudelitati fidelissimos socios optimosque civis scitota hoc praetore traditos, iudices, atque addictos fuisse novis institutis et edictis, tote Hieronica lege, quem ad modum antea[*](antea Opq: ante V (ii, §82; §12 supra)) dixi, reiecta ac[*](ac V: et p rell.) repudiata.
primum edictum, iudices, audite[*](audite iudices O (§80 infra)) praeclarum: quantum decumanus edidisset aratorem sibi decumae dare oportere, ut tantum arator decumano dare cogeretur. quo modo? quantum poposcerit Apronius, dato. quid est hoc? utrum praetoris institutum in socios an in hostis victos insani edictum atque imperium tyranni? ego tantundem dabo[*](tantundem dabo V (cf. §201 infra): tantum dem p Lamb. edd.: tantundem rell.) quantum ille poposcerit? poscet omne quantum exaravero. quid omne? plus immo etiam, inquit, si volet. quid tum? quid censes? aut dabis aut contra edictum fecisse damnabere. per deos immortalis, quid est hoc? veri enim simile[*](enim simile VcO: simile enim p rell.) non est.
sic mihi persuadeo, iudices, tametsi omnia in istum hominem convenire putetis, tamen hoc vobis falsum videri. ego enim, cum hoc tota Sicilia diceret, tamen adfirmare non auderem, si haec edicta non ex ipsius tabulis totidem verbis recitare possem, sicuti faciam. da, quaeso, scribae, recitet[*](scribae: recitet edd. praeter Muellerum) ex codice professionem. recita. EDICTVM DE PROFESSIONE[*](ex codice professione r edictum de professionem V: profess. rectia om. O: lacunam habent p). negat me recitare totum; nam id significare nutu videtur. quid praetereo? an illud, ubi caves tamen Siculis et miseros respicis aratores? dicis enim te in decumanum, si plus abstulerit quam debitum sit, in octuplum iudicium daturum[*](daturum VO: daturum esse rell. (prob. Zielinski, p. 195)). nihil mihi placet praetermitti; recita hoc quoque quod postulat totum. recita[*](ċRċ ( = Recita) Vp2: om. O rell. (ċRċ edictum de iudicio in octuplum, ut V, ita suppl. in vers. vac. p2 q2)). EDICTVM DE IVDICIO IN OCTVPLVM. Iudicio ut arator decumanum persequatur? miserum atque iniquum! ex agro homines traducis[*](traducis VOpq: miserum... traduci vulg.) in forum, ab aratro ad subsellia, ab usu rerum rusticarum[*](rusticarum rerum O) ad insolitam litem atque iudicium?
cum omnibus in aliis vectigalibus, Asiae Macedoniae Hispaniae Galliae Africae Sardiniae, ipsius Italiae quae vectigalia sunt —cum in his, inquam, rebus omnibus[*](omnibus om. V) publicanus[*](aut O1 Mueller) petitor ac pignerator, non ereptor neque possessor soleat esse, tu de optimo, de iustissimo, de honestissimo genere hominum, hoc est de aratoribus, ea iura constituebas quae omnibus aliis essent contraria? Vtrum est aequius, decumanum petere an aratorem repetere? iudicium integra re an perdita fieri? eum qui manu quaesierit, an eum qui digito sit licitus[*](sit licitus Vq (prob. Ziel. l.c.): licitus sit rell.) possidere? quid? qui singulis iugis arant, qui ab opere ipsi non recedunt,—quo in numero magnus ante te praetorem numerus ac[*](ac VO: om. p rell.) magna multitudo Siculorum fuit,— quid facient cum dederint Apronio quod poposcerit? relinquent arationes, relinquent Larem familiarem suum? venient Syracusas, ut te praetore videlicet aequo iure Apronium, delicias ac vitam tuam, iudicio recuperatorio persequantur?