In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
cum bellis Carthaginiensibus Sicilia vexata est, et post nostra patrumque memoria cum bis in ea provincia magnae fugitivorum copiae versatae sunt, tamen aratorum interitio facta nulla est. tum sementi prohibita aut messe amissa fructus annuus interibat; tamen incolumis numerus manebat dominorum atque aratorum; tum qui M. Laevino aut P. Rupilio aut M'. Aquilio praetores in eam provinciam successerant aratores reliquos non colligebant. tantone plus Verres cum Apronio provinciae Siciliae calamitatis importavit quam aut Hasdrubal cum Poenorum exercitu, aut Athenio cum fugitivorum maximis copiis, ut temporibus illis, simul atque hostis superatus esset, ager araretur omnis neque aratori praetor per litteras supplicaret neque eum praesens oraret ut quam plurimum sereret; nunc autem ne post abitum quidem huius importunissimae pestis quisquam reperiretur qui sua voluntate araret, pauci essent reliqui qui L. Metelli auctoritate in agros atque ad suum larem familiarem[*](familiarem om. O) redirent?
his te litteris, homo[*](homo om. O) audacissime atque amentissime, iugulatum esse non sentis? non vides, cum is qui tibi successit aratores reliquos appellet, hoc[*](haec O) eum diserte scribere, reliquos hos esse non ex bello neque ex aliqua eius modi[*](eius modi O: huius modi p rell.) calamitate, sed ex tuo scelere, importunitate, avaritia, crudelitate? recita cetera[*](Recita cetera p2 in lac.). TAMEN PRO EO VT TEMPORIS DIFFICVLTAS ARATORVMQVE PENVRIA TVLIT. 'Aratorum,' inquit, 'penuria.' si ego accusator totiens de re eadem[*](de re eadem p rell.: eadem de re O) dicerem, vererer ne animos vestros offenderem, iudices. clamat Metellus, NISI LITTERAS MISISSEM: non est satis. NISI PRAESENS CONFIRMASSEM: ne id quidem satis est. RELIQVOS, inquit, ARATORES. reliquos? prope lugubri verbo calamitatem provinciae Siciliae significat: addit, ARATORVM PENVRIA.
exspectate etiam, iudices, exspectate[*](exspectate (post iudices) cO: om. p rell.), si potestis, auctoritatem accusationis meae. dico aratores istius avaritia eiectos: scribit Metellus 'reliquos' ab se esse confirmatos. dico agros relictos arationesque esse desertas[*](esse desertas Op al.: des. esse edd.): scribit Metellus aratorum esse 'penuriam'. hoc cum scribit, illud ostendit, deiectos[*](delectos f al.: deletos O), fortunis omnibus expulsos esse populi Romani socios atque amicos. quibus si qua calamitas propter istum salvis vectigalibus nostris accidisset, animum advertere tamen in eum vos oporteret[*](oporteret O: oportebat p al.), praesertim cum ea lege iudicaretis quae sociorum causa esset constituta: cum vero perditis profligatisque sociis vectigalia populi Romani sint deminuta, res frumentaria, commeatus, copiae, salus urbis atque exercituum nostrorum in posteritatem istius avaritia interierit, saltem populi Romani commoda respicite si sociis fidelissimis prospicere non laboratis.
atque ut intellegatis ab isto prae lucro praedaque praesenti nec vectigalium nec posteritatis habitam esse rationem, cognoscite quid ad extremum scribat Metellus[*](post Metellus habent pk De (ex k) epistula Metelli, sed punctis supra notavit p). IN RELIQVVM TAMEN TEMPVS VECTIGALIBVS PROSPEXI. in reliquum tempus vectigalibus ait se[*](se ait coni. Zielinski (p. 195)) prospexisse. non scriberet se vectigalibus prospexisse nisi hoc vellet ostendere, te vectigalia perdidisse. quid enim erat quod vectigalibus prospiceret Metellus in decumis et in tota[*](tota om. O) re frumentaria, si iste non vectigalia populi Romani quaestu suo[*](quaestu suo codd.: suo quaestu edd. praeter Muellerum) pervertisset? atque ipse Metellus, qui vectigalibus prospicit, qui 'reliquos' aratores colligit, quid adsequitur nisi hoc, ut arent, si qui possunt, quibus aratrum saltem aliquod satelles istius Apronius reliquum fecit, qui tamen in agris spe atque exspectatione Metelli remanserunt? quid ceteri Siculi? quid ille maximus numerus aratorum qui non modo ex agris eiecti sunt, sed etiam ex civitatibus suis, ex provincia denique bonis fortunisque omnibus ereptis profugerunt, qua ratione ii revocabuntur? quot praetorum innocentia sapientiaque opus est ut illa aratorum multitudo aliquando in suis agris ac sedibus[*](sedilibus O) conlocetur?
ac ne miremini tantam multitudinem profugisse quantam ex litteris publicis aratorumque professionibus cognovistis, scitote tantam acerbitatem istius, tantum scelus in aratores fuisse,—incredibile dictu est[*](est dictu O), iudices, sed et factum et tota Sicilia pervagatum[*](pervagatum O: pervulgatum p rell. (§77 supra; iv, §64)),—ut homines propter iniurias licentiamque decumanorum mortem sibi ipsi consciverint. Centuripinum Dioclem, hominem locupletem, suspendisse se constat quo die sit ei nuntiatum Apronium decumas redemisse. Tyracinum, principem[*](principem O: primum p rell.) civitatis, eadem ratione mortem oppetisse dixit apud vos homo nobilissimus, Archonidas Helorinus, cum audisset tantum decumanum[*](decumanum O: decumarum p rell.) professum esse ex edicto istius sibi deberi quantum ille bonis suis omnibus efficere non posset. haec tu, tametsi omnium hominum dissolutissimus crudelissimusque semper fuisti, tamen numquam perpeterere, propterea quod ille[*](ille cO: illi p rell.) gemitus luctusque provinciae ad tui capitis periculum pertinebat[*](pertinebat VcO: -ant p rell.); non, inquam, perpeterere ut homines iniuriae tuae remedium morte ac suspendio quaererent, nisi ea res ad quaestum et ad praedam tuam pertineret.
quid? illud perpeterere[*](perpeterere p: paterere O: pertinerere V)? attendite, iudices; omnibus enim nervis mihi[*](mihi nervis O) contendendum[*](contendendum codd.: connitendum vulg.) est atque in hoc elaborandum[*](elaborandum Vp: labor. rell. (§124 supra: v, §126)), ut omnes intellegant quam improbam, quam manifestam, quam confessam rem pecunia redimere conetur. grave crimen est hoc et vehemens et post hominum memoriam iudiciaque de pecuniis repetundis constituta gravissimum, praetorem socios habuisse decumanos.non hoc nunc primum audit[*](Non nunc primum audit hoc c) privatus de inimico, reus ab accusatore: iam antea[*](ante V (§24 supra)) in sella sedens praetor, cum provinciam Siciliam obtineret, cum ab omnibus non solum, id quod commune est, propter imperium, sed etiam, id quod istius praecipuum est, propter crudelitatem metueretur, miliens audivit, cum eius animum ad persequendum non neglegentia tardaret, sed conscientia sceleris avaritiaeque suae refrenaret[*](refrenaret VcO: frenaret p rell.). loquebantur enim decumani palam, et praeter ceteros is qui apud istum plurimum poterat maximosque agros populabatur, Apronius, perparvum ex illis magnis lucris ad se pervenire, praetorem esse socium.
hoc cum palam decumani tota provincia loquerentur tuumque nomen in re tam turpi nefariaque interponerent, nihilne tibi venit in mentem existimationi tuae consulere, nihil denique capiti ac fortunis tuis providere? cum tui nominis terror in auribus animisque aratorum versaretur, cum decumani aratoribus ad pactiones faciendas non suam vim, sed tuum scelus ac nomen opponerent. ecquod iudicium Romae tam dissolutum, tam perditum, tam nummarium[*](immane O (pro nummarium)) fore putasti, quo ex iudicio te ulla salus servare posset? cum planum fieret, decumis contra instituta leges[*](leges cO: legis p rell.) consuetudinemque omnium venditis, in aratorum bonis fortunisque diripiendis decumanos dictitasse tuas esse partis, tuam rem, tuam praedam, idque te tacuisse et, cum dissimulare non posses, potuisse tamen perpeti et perferre, quod magnitudo lucri obscuraret periculi magnitudinem plusque aliquanto apud te pecuniae cupiditas quam iudici metus posset.
esto, cetera negare non potes; ne illud quidem tibi reliquum[*](reliqui c) fecisti, ut hoc posses dicere, nihil eorum te[*](eorum te p rell.: te eorum O) audisse, nihil ad tuas auris de infamia tua pervenisse. querebantur cum luctu et gemitu aratores: tu id nesciebas? fremebat tota provincia: nemo id tibi renuntiabat? Romae querimoniae de tuis iniuriis conventusque habebantur: ignorabas haec? ignorabas haec[*](ignorabas haec om. O) omnia? quid? cum palam Syracusis te audiente maximo conventu L. Rubrius[*](L. cO: P. p rell.) Q. Apronium sponsione lacessivit, Nl APRONIVS DICTITARET TE SIBI IN DECVMIS ESSE SOCIVM, haec te vox non perculit, non perturbavit, non ut capiti et fortunis tuis prospiceres excitavit? tacuisti, sedasti etiam litis illorum, et sponsio illa ne fieret laborasti.pro di immortales, hoc aut innocens homo perpeti potuisset, aut quamvis nocens, qui modo iudicia Romae fore putaret, non aliqua simulatione existimationi se hominum venditasset?