In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

itaque tantum verbo posuit, Sacerdote praetore Sthenium litteras publicas corrupisse. vix ille hoc dixerat cum iste pronuntiat STHENIVM LITTERAS PVBLICAS CORRVPISSE VIDERI; et hoc praeterea addit[*](addit cO: addidit p rell.) homo Venerius novo modo nullo exemplo, OB EAM REM HS D VENERI ERYCINAE DE STHENI BONIS SE[*](se add. Halm) EXACTVRVM, bonaque eius statim coepit vendere; et vendidisset, si tantulum morae fuisset[*](si tant. morae fuisset add. s.l. p2) quo minus ei pecunia illa numeraretur.

ea posteaquam numerata est, contentus hac iniquitate iste non fuit; palam de sella ac tribunali[*](pron. de sella ac trib. O) pronuntiat, Sl QVIS ABSENTEM STHENIVM REI CAPITALIS REVM FACERE VELLET, SESE EIVS NOMEN RECEPTVRVUM et simul ut ad causam accederet nomenque deferret, Agathinum, novum adfinem atque hospitem, coepit hortari. tum ille clare omnibus audientibus se[*](se O: sese p rell.) id non esse facturum, neque se usque eo Sthenio esse inimicum ut eum rei capitalis adfinem esse diceret. hic tum[*](tum om. O) repente Pacilius quidam, homo egens et levis, accedit; ait, si liceret, absentis nomen[*](absentis nomen Op rell.: nom. abs. b vulg.) deferre se velle. iste vero et licere et fieri solere, et se recepturum; itaque defertur; edicit statim ut Kalendis Decembribus adsit Sthenius Syracusis.

hic qui Romam pervenisset, satisque feliciter anni iam adverso tempore navigasset, omniaque habuisset aequiora et placabiliora quam animum praetoris atque hospitis, rem ad amicos suos detulit, quae, ut erat acerba atque indigna[*](et ind. O (§89 supra)), sic videbatur omnibus. itaque in senatu continuo Cn. Lentulus et L. Gellius[*](L. Gellius cO: Lucullus pb, Lucillus rell.) consules faciunt mentionem placere statui, si patribus conscriptis videretur, ne absentes homines in provinciis rei fierent rerum capitalium; causam Stheni totam et istius crudelitatem et iniquitatem senatum docent. aderat in senatu Verres pater istius, et flens unum quemque senatorum[*](senatorum O: -em p rell.) rogabat ut filio suo parceret; neque tamen multum proficiebat; erat enim summa voluntas senatus. itaque sententiae dicebantur: CVM STHENIVS ABSENS REVS[*](absens reus pb vulg.: reus abs. Oqr) FACTVS ESSET, DE ABSENTE IVDICIVM NVLLVM FIERI[*](fieri nullum O) PLACERE, ET, Sl QVOD ESSET FACTVM, ID RATVM ESSE NON PLACERE.

eo die transigi nihil potuit, quod et id temporis erat et ille pater istius invenerat homines qui dicendo tempus consumerent. postea senex Verres defensores atque hospites omnis Stheni convenit, rogat eos atque orat ne oppugnent filium suum, de Sthenio ne laborent; confirmat iis curaturum se esse ne quid ei per filium suum[*](suum om. O1) noceretur; se homines certos eius rei causa in Siciliam et terra et mari esse missurum. et erat spatium dierum fere xxx ante Kalendas Decembris, quo die[*](die cO: om. p rell.) iste ut Syracusis Sthenius adesset edixerat.

commoventur amici Stheni; sperant fore ut patris litteris nuntiisque filius ab illo furore revocetur. in senatu postea causa non agitur. veniunt ad istum domestici nuntii litterasque[*](litteras (sine que) O) a patre adferunt ante Kalendas Decembris, cum isti etiam tum de Sthenio in integro[*](in integro cO1: integra rell.) tota res esset, eodemque ei[*](ei om. O1) tempore de eadem re litterae complures a multis eius amicis ac necessariis adferuntur.hic iste, qui prae cupiditate neque offici sui neque periculi neque pietatis neque humanitatis rationem habuisset umquam, neque in eo quod monebatur auctoritatem patris neque in eo quod rogabatur voluntatem anteponendam putavit libidini suae, mane Kalendis Decembribus, ut edixerat, Sthenium citari iubet.

si abs te istam rem parens tuus alicuius amici rogatu benignitate aut ambitione adductus[*](adductus cO1: inductus rell.) petisset, gravissima tamen apud te voluntas patris esse debuisset; cum vero abs te tui capitis causa peteret hominesque certos domo misisset, hique eo tempore ad te venissent cum tibi in integro tota res esset, ne tum quidem te potuit si non pietatis, at salutis tuae ratio ad officium sanitatemque reducere? citat reum; non respondit; citat accusatorem; (attendite, quaeso, iudices, quanto opere[*](quanto opere cp: quantopere rell.) istius amentiae fortuna ipsa adversata sit, et simul videte qui Stheni causam casus adiuverit); citatus accusator, M. Pacilius, nescio quo casu non respondit, non adfuit.

si praesens Sthenius reus esset factus, si manifesto in maleficio teneretur, tamen, cum accusator non adesset, Sthenium condemnari non oporteret. etenim si posset reus absente accusatore damnari[*](condemnari O1), non ego a Vibone Veliam parvulo navigio inter fugitivorum ac praedonum ac tua tela venissem, quo tempore omnis illa mea festinatio fuit cum periculo capitis, ob eam causam ne tu ex reis eximerere si ego ad diem non adfuissem. quod igitur tibi erat in tuo iudicio optatissimum, me cum citatus essem non adesse, cur Sthenio non putasti prodesse oportere, cum eius accusator non adfuisset? itaque[*](Ita O1) fecit ut exitus principio simillimus reperiretur: quem absentem reum fecerat, eum absente accusatore condemnat.

nuntiabatur illi primis illis[*](isti Kayser) temporibus, id quod pater quoque ad eum pluribus verbis scripserat, agitatam rem esse in senatu; etiam in contione tribunum plebis de causa Stheni, M. Palicanum, esse questum; postremo me ipsum apud hoc collegium tribunorum plebis, cum eorum omnium edicto non liceret Romae quemquam esse qui rei capitalis condemnatus esset, egisse causam Stheni, et, cum ita rem[*](ita rem Vqr: rem ita Opb (Div. §1)) exposuissem quem ad modum nunc apud vos, docuissemque hanc damnationem duci non oportere, x tribunos plebis hoc statuisse, idque de[*](de VcO1: om. p rell.) omnium sententia pronuntiatum esse, NON VIDERI STHENIVM lMPEDIRI EDICTO QVO MINVS EI ROMAE LICERET[*](Romae liceret VO: liceret Romae p rell.) ESSE.

cum haec ad istum adferrentur, pertimuit[*](pertimuit VcO: timuit p rell.) aliquando et commotus est; vertit stilum in tabulis suis, quo facto causam omnem evertit suam; nihil enim sibi reliqui fecit quod defendi aliqua ratione posset. nam si ita defenderet, 'recipi nomen absentis licet; hoc fieri in provincia nulla lex vetat[*](Recepi nomen absentis; licet hoc fieri in provincia, nulla lex vetat Vpq),' mala et improba defensione, verum aliqua tamen uti videretur; postremo illo[*](illo Vp rell.: illo tamen (tn) O pr.: tamen illo corr. m. 1) desperatissimo perfugio uti[*](uti profugio b) posset, se imprudentem fecisse, existimasse id licere[*](haec licere V). quamquam haec perditissima defensio est, tamen aliquid dici videretur. tollit ex tabulis id quod erat, et[*](et Vp: om. O) facit coram esse delatum[*](coram esse delatum (§104 infra) VO1: corr. del. esse bd: coram omnibus esse pk).

hic videte in quot se laqueos[*](se laqueos VO: laq. se p rell.) induerit, quorum ex nullo se, iudices, umquam[*](se, iudices, umquam scripsi: se videri (s.l. umquam p2) p, et ita qk al. (Act. Pr. §38)) expediet[*](expediret p al.). primum ipse in Sicilia saepe et[*](et (ante palam) Vp: om. O) palam de loco superiore dixerat et in sermone multis demonstrarat licere nomen recipere absentis; se exemplo[*](exemplo multorum V) fecisse quod[*](quod VO: id quod p (id fecisse quod q)) fecisset. haec eum dictitasse priore actione et Sex. Pompeius Chlorus dixit, de cuius virtute antea commemoravi, et Cn. Pompeius Theodorus, homo et Cn. Pompei, clarissimi viri, iudicio plurimis maximisque in rebus probatissimus et omnium existimatione ornatissimus[*](ornatissimus VO: om. pb al.), et Posides Macro Soluntinus, homo summa nobilitate existimatione virtute ornatissimus, et hac actione quam voletis multi dicent, et qui ex isto ipso[*](ipso om. V) audierunt viri primarii nostri ordinis, et alii qui interfuerunt cum absentis nomen reciperetur. deinde Romae, cum haec acta res[*](cum haec ac... (sic desinens) V: cum res esset acta pb vulg.: cum acta res (om. esset) O) esset in senatu, omnes istius amici, in his etiam pater eius hoc defendebat, licere fieri; saepe esse factum; iste[*](iste cO1: istum p rell.) quod fecisset aliorum exemplo institutoque fecisse.

dicit praeterea testimonium tota Sicilia, quae in communibus postulatis civitatum omnium consulibus edidit, rogare atque orare patres conscriptos ut statuerent ne absentium nomina reciperentur. qua de re Cn. Lentulum, patronum Siciliae, clarissimum adulescentem, dicere audistis, Siculos, cum se causam quae sibi in senatu pro his agenda esset docerent, de Stheni calamitate questos esse, propterque hanc iniuriam quae Sthenio facta esset eos statuisse ut hoc quod dico postularetur.

quae cum ita essent, tantane amentia praeditus atque audacia fuisti ut in re tam clara, tam testata, tam abs te ipso pervulgata tabulas publicas corrumpere auderes? at quem ad modum corrupisti? nonne ita ut omnibus nobis tacentibus ipsae tuae te[*](tuae te O: te om. pqb: te tuae vulg. (post condemnare ed. Rom.)) tabulae condemnare possent? cedo[*](cedo cO: om. rell.), quaeso, codicem, circumfer, ostende. videtisne totum hoc[*](hoc totum O) nomen, coram ubi facit delatum, esse in litura? quid fuit istic antea scriptum? quod mendum ista litura correxit? quid a nobis, iudices, exspectatis argumenta huius criminis? nihil dicimus; tabulae sunt in medio, quae se corruptas atque interlitas esse clamant.

ex istis[*](istis p codd. praeter O (his)) etiam tu rebus effugere te posse confidis, cum te nos non opinione dubia, sed tuis vestigiis persequamur, quae tu in tabulis publicis expressa ac recentia reliquisti? is mihi etiam Sthenium litteras publicas corrupisse causa incognita iudicavit, qui defendere non poterit[*](poterit Pluyg. edd.: potuit cO: potuerit b rell. (§180 infra)) se non in[*](in Lamb.: ex codd. (om. cO)) ipsius Stheni nomine litteras publicas corrupisse?

videte porro aliam amentiam; videte ut, dum expedire sese vult, induat. cognitorem adscribit Sthenio—quem? cognatum aliquem aut propinquum? non. Thermitanum aliquem, honestum hominem ac nobilem? ne id quidem. at Siculum, in quo aliquis splendor dignitasque esset? neminem. quid[*](Quid ergo (g suprascr. o) O) igitur? civem Romanum. cui hoc probari potest? cum esset Sthenius civitatis suae nobilissimus, amplissima cognatione, plurimis amicitiis, cum praeterea tota Sicilia multum auctoritate et gratia posset, invenire neminem Siculum potuit qui pro se[*](pro se om. O) cognitor fieret? hoc probabis? an ipse civem Romanum maluit? cedo cui Siculo, cum is reus fieret, civis Romanus cognitor factus umquam sit. omnium praetorum litteras qui ante te[*](te om. d (antea b)) fuerunt profer, explica; si unum inveneris, ego hoc tibi, quem ad modum in tabulis scriptum habes, ita gestum esse concedam.

at, credo, Sthenius hoc sibi amplum[*](amplum O1: amplum esse p rell.) putavit, eligere ex civium Romanorum numero, ex amicorum atque hospitum suorum copia, quem cognitorem daret. quem delegit? quis in tabulis scriptus est? C. Claudius C. F. Palatina. non quaero quis hic sit Claudius, quam splendidus, quam honestus, quam idoneus propter cuius auctoritatem et dignitatem Sthenius ab omnium Siculorum consuetudine discederet et civem Romanum cognitorem daret. nihil horum quaero; fortasse enim Sthenius non splendorem hominis, sed familiaritatem secutus est. quid? si omnium mortalium Sthenio nemo[*](nemo Sthenio O, ut videtur) inimicior quam hic C. Claudius cum semper tum in his ipsis rebus et temporibus fuit, si de litteris corruptis contra venit, si contra omni ratione pugnavit, utrum potius pro Sthenio inimicum cognitorem esse factum an te ad Stheni periculum inimici eius nomine abusum esse credemus?

ac ne qui[*](qui Opb al.: quis vulg.) forte dubitet cuius modi hoc[*](hoc O1: om. p rell.) totum sit negotium, tametsi iam dudum omnibus istius improbitatem perspicuam esse confido, tamen paulum etiam attendite. videtis illum subcrispo capillo, nigrum, qui eo vultu nos intuetur ut sibi ipse peracutus esse videatur[*](ut sibi... esse videatur s. l. p2)[*](videatur esse O (§61 supra)), qui tabulas tenet, qui scribit, qui monet, qui proximus est. is est Claudius, qui in Sicilia sequester istius, interpres, confector negotiorum, prope conlega Timarchidi numerabatur, nunc obtinet eum locum ut vix Apronio illi de familiaritate concedere videatur, ei qui[*](ei qui coni. Benedict: et qui codd.) se non Timarchidi sed ipsius Verris conlegam et socium esse dicebat.

dubitate etiam, si potestis, quin eum iste potissimum ex omni numero delegerit cui hanc[*](hanc cO: om. rell. (hanc cognitoris falsi om. b al.)) cognitoris falsi improbam personam imponeret, quem et huic inimicissimum et sibi amicissimum[*](amicissimum cO1: amicum rell.) esse arbitraretur! hic vos dubitabitis, iudices, tantam istius audaciam, tantam crudelitatem, tantam iniuriam vindicare? dubitabitis exemplum illorum iudicum[*](illorum iudicum Op: iud. ill. b vulg.) sequi qui damnato Cn. Dolabella damnationem Philodami Opuntii resciderunt, quod is non absens reus factus esset, quae res iniquissima atque[*](atque Opq: et bd) acerbissima est, sed cum ei legatio iam Romam a suis civibus esset data? quod illi iudices multo in leviore causa statuerunt aequitatem secuti, vos id statuere in gravissima causa, praesertim aliorum auctoritate iam confirmatum, dubitabitis[*](dubitatis cO (ut supra Od))?

at quem hominem, C. Verres, tanta tam insigni iniuria adfecisti? quem hominem absentem de litteris corruptis causa incognita condemnasti[*](quem... condemnasti cO (probat Ziel. p. 144): om. rell. (om. p 15 de litteris—absentem ex homoeoteleuto: dein post adfecisti suppl. p2 cuius absentis nomen recepisti))? cuius absentis nomen recepisti? quem absentem non modo sine crimine et sine teste, verum etiam sine accusatore damnasti? quem hominem? di immortales! non dicam amicum tuum[*](tuum s. l. p2), quod apud homines clarissimum est, non hospitem, quod sanctissimum est; nihil enim minus libenter de Sthenio commemoro, nihil aliud in eo quod reprehendi possit invenio nisi quod homo frugalissimus atque integerrimus te, hominem plenum stupri flagiti sceleris, domum suam invitavit, nisi quod, qui C. Mari, Cn. Pompei, C. Marcelli, L. Sisennae, tui defensoris, ceterorum virorum[*](virorum cO: om. rell.) fortissimorum hospes fuisset atque esset, ad eum numerum clarissimorum hominum tuum quoque nomen adscripsit[*](adscripserit pq bd).

quare de hospitio violato et de tuo isto scelere nefario[*](scelere nefario Opq: nef. scel. b rell.) nil[*](nil scripsi, Ziel. secutus (p. 144)) queror; hoc dico non iis qui Sthenium norunt, hoc est nemini eorum qui in Sicilia fuerunt,—nemo enim ignorat quo hic in civitate sua splendore, qua apud omnis Siculos dignitate atque existimatione sit; sed ut illi quoque qui in ea provincia non fuerunt intellegere possint in quo homine tu[*](tu p rell.: om. O) statueris exemplum eius[*](eius pq: huius O1 bd) modi, quod cum propter iniquitatem rei tum etiam propter hominis dignitatem acerbum omnibus atque intolerandum videretur.

estne Sthenius is qui, omnis honores domi suae facillime cum adeptus esset, amplissime ac magnificentissime gessit, qui oppidum non maximum maximis ex pecunia sua locis communibus monumentisque decoravit, cuius de meritis in rem publicam Thermitanorum Siculosque universos fuit aenea tabula fixa Thermis in curia, in qua publice erat de huius beneficiis scriptum et incisum? quae tabula tum imperio tuo revulsa, nunc a me tamen deportata[*](deportata CO1: report. rell.) est, ut omnes huius[*](huius Cp rell.: eius O) honores inter suos et amplitudinem possent cognoscere.