In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

itaque tantum verbo posuit, Sacerdote praetore Sthenium litteras publicas corrupisse. vix ille hoc dixerat cum iste pronuntiat STHENIVM LITTERAS PVBLICAS CORRVPISSE VIDERI; et hoc praeterea addit[*](addit cO: addidit p rell.) homo Venerius novo modo nullo exemplo, OB EAM REM HS D VENERI ERYCINAE DE STHENI BONIS SE[*](se add. Halm) EXACTVRVM, bonaque eius statim coepit vendere; et vendidisset, si tantulum morae fuisset[*](si tant. morae fuisset add. s.l. p2) quo minus ei pecunia illa numeraretur.

ea posteaquam numerata est, contentus hac iniquitate iste non fuit; palam de sella ac tribunali[*](pron. de sella ac trib. O) pronuntiat, Sl QVIS ABSENTEM STHENIVM REI CAPITALIS REVM FACERE VELLET, SESE EIVS NOMEN RECEPTVRVUM et simul ut ad causam accederet nomenque deferret, Agathinum, novum adfinem atque hospitem, coepit hortari. tum ille clare omnibus audientibus se[*](se O: sese p rell.) id non esse facturum, neque se usque eo Sthenio esse inimicum ut eum rei capitalis adfinem esse diceret. hic tum[*](tum om. O) repente Pacilius quidam, homo egens et levis, accedit; ait, si liceret, absentis nomen[*](absentis nomen Op rell.: nom. abs. b vulg.) deferre se velle. iste vero et licere et fieri solere, et se recepturum; itaque defertur; edicit statim ut Kalendis Decembribus adsit Sthenius Syracusis.

hic qui Romam pervenisset, satisque feliciter anni iam adverso tempore navigasset, omniaque habuisset aequiora et placabiliora quam animum praetoris atque hospitis, rem ad amicos suos detulit, quae, ut erat acerba atque indigna[*](et ind. O (§89 supra)), sic videbatur omnibus. itaque in senatu continuo Cn. Lentulus et L. Gellius[*](L. Gellius cO: Lucullus pb, Lucillus rell.) consules faciunt mentionem placere statui, si patribus conscriptis videretur, ne absentes homines in provinciis rei fierent rerum capitalium; causam Stheni totam et istius crudelitatem et iniquitatem senatum docent. aderat in senatu Verres pater istius, et flens unum quemque senatorum[*](senatorum O: -em p rell.) rogabat ut filio suo parceret; neque tamen multum proficiebat; erat enim summa voluntas senatus. itaque sententiae dicebantur: CVM STHENIVS ABSENS REVS[*](absens reus pb vulg.: reus abs. Oqr) FACTVS ESSET, DE ABSENTE IVDICIVM NVLLVM FIERI[*](fieri nullum O) PLACERE, ET, Sl QVOD ESSET FACTVM, ID RATVM ESSE NON PLACERE.

eo die transigi nihil potuit, quod et id temporis erat et ille pater istius invenerat homines qui dicendo tempus consumerent. postea senex Verres defensores atque hospites omnis Stheni convenit, rogat eos atque orat ne oppugnent filium suum, de Sthenio ne laborent; confirmat iis curaturum se esse ne quid ei per filium suum[*](suum om. O1) noceretur; se homines certos eius rei causa in Siciliam et terra et mari esse missurum. et erat spatium dierum fere xxx ante Kalendas Decembris, quo die[*](die cO: om. p rell.) iste ut Syracusis Sthenius adesset edixerat.

commoventur amici Stheni; sperant fore ut patris litteris nuntiisque filius ab illo furore revocetur. in senatu postea causa non agitur. veniunt ad istum domestici nuntii litterasque[*](litteras (sine que) O) a patre adferunt ante Kalendas Decembris, cum isti etiam tum de Sthenio in integro[*](in integro cO1: integra rell.) tota res esset, eodemque ei[*](ei om. O1) tempore de eadem re litterae complures a multis eius amicis ac necessariis adferuntur.hic iste, qui prae cupiditate neque offici sui neque periculi neque pietatis neque humanitatis rationem habuisset umquam, neque in eo quod monebatur auctoritatem patris neque in eo quod rogabatur voluntatem anteponendam putavit libidini suae, mane Kalendis Decembribus, ut edixerat, Sthenium citari iubet.

si abs te istam rem parens tuus alicuius amici rogatu benignitate aut ambitione adductus[*](adductus cO1: inductus rell.) petisset, gravissima tamen apud te voluntas patris esse debuisset; cum vero abs te tui capitis causa peteret hominesque certos domo misisset, hique eo tempore ad te venissent cum tibi in integro tota res esset, ne tum quidem te potuit si non pietatis, at salutis tuae ratio ad officium sanitatemque reducere? citat reum; non respondit; citat accusatorem; (attendite, quaeso, iudices, quanto opere[*](quanto opere cp: quantopere rell.) istius amentiae fortuna ipsa adversata sit, et simul videte qui Stheni causam casus adiuverit); citatus accusator, M. Pacilius, nescio quo casu non respondit, non adfuit.

si praesens Sthenius reus esset factus, si manifesto in maleficio teneretur, tamen, cum accusator non adesset, Sthenium condemnari non oporteret. etenim si posset reus absente accusatore damnari[*](condemnari O1), non ego a Vibone Veliam parvulo navigio inter fugitivorum ac praedonum ac tua tela venissem, quo tempore omnis illa mea festinatio fuit cum periculo capitis, ob eam causam ne tu ex reis eximerere si ego ad diem non adfuissem. quod igitur tibi erat in tuo iudicio optatissimum, me cum citatus essem non adesse, cur Sthenio non putasti prodesse oportere, cum eius accusator non adfuisset? itaque[*](Ita O1) fecit ut exitus principio simillimus reperiretur: quem absentem reum fecerat, eum absente accusatore condemnat.

nuntiabatur illi primis illis[*](isti Kayser) temporibus, id quod pater quoque ad eum pluribus verbis scripserat, agitatam rem esse in senatu; etiam in contione tribunum plebis de causa Stheni, M. Palicanum, esse questum; postremo me ipsum apud hoc collegium tribunorum plebis, cum eorum omnium edicto non liceret Romae quemquam esse qui rei capitalis condemnatus esset, egisse causam Stheni, et, cum ita rem[*](ita rem Vqr: rem ita Opb (Div. §1)) exposuissem quem ad modum nunc apud vos, docuissemque hanc damnationem duci non oportere, x tribunos plebis hoc statuisse, idque de[*](de VcO1: om. p rell.) omnium sententia pronuntiatum esse, NON VIDERI STHENIVM lMPEDIRI EDICTO QVO MINVS EI ROMAE LICERET[*](Romae liceret VO: liceret Romae p rell.) ESSE.