In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

haec cum iste posceret[*](postea posceret O) agereturque ea res in senatu, Sthenius vehementissime restitit multaque, ut in primis Siculorum in dicendo copiosus est, commemoravit: urbem relinquere Thermitanis[*](Thermitanis cO1: -os rell.) esse honestius quam pati tolli ex urbe monumenta maiorum, spolia hostium, beneficia clarissimi viri, indicia societatis populi Romani atque amicitiae. commoti animi sunt omnium; repertus est nemo quin[*](qui non O (§149 infra)) mori diceret satius esse. itaque hoc adhuc oppidum Verres invenit prope solum in orbe terrarum unde nihil eius modi rerum de publico per vim, nihil occulte, nihil imperio, nihil gratia, nihil pretio posset auferre. verum[*](Verum Ob: verum tamen p vulg.) hasce eius cupiditates exponam alio loco; nunc ad Sthenium revertar.

iratus iste vehementer Sthenio atque[*](atque c: et Opqk (§95 infra): om. bd) incensus hospitium ei renuntiat, domo eius emigrat atque adeo exit; nam iam ante emigrarat. Eum autem statim[*](statim post suam habent bd edd.) inimicissimi Stheni domum suam invitant, ut animum eius in Sthenium inflammarent ementiendo aliquid et criminando. hi autem erant inimici[*](et 7 inimici et Agathini del. J. J. Hartman) Agathinus, homo nobilis, et Dorotheus, qui habebat in matrimonio Callidamam, Agathini eius filiam; de qua iste audierat, itaque ad generum Agathini migrare maluit. Vna nox intercesserat cum iste Dorotheum sic diligebat ut diceres omnia inter eos esse communia, Agathinum ita observabat ut aliquem adfinem atque propinquum; contemnere etiam signum illud Himerae iam videbatur, quod eum multo magis figura et liniamenta hospitae delectabant.

itaque hortari homines coepit ut aliquid Sthenio periculi crearent criminisque confingerent. dicebant se illi nihil habere quod dicerent. tum iste iis[*](is p: his vulg. (his iste b)) aperte ostendit et confirmavit eos in Sthenium quidquid vellent[*](vellent dicerent p et codd. pler.), simul atque ad se detulissent, probaturos. itaque illi non procrastinant, Sthenium statim educunt, aiunt ab eo litteras publicas esse corruptas. Sthenius postulat ut, cum[*](cum cO: om. p rell. (v, §116)) secum sui cives agant de litteris publicis corruptis, eiusque rei legibus Thermitanorum actio sit, senatusque et populus Romanus Thermitanis, quod semper in amicitia fideque mansissent, urbem agros legesque suas reddidisset Publiusque Rupilius postea leges ita Siculis ex senatus consulto de x legatorum sententia dedisset ut cives inter sese[*](se Ob) legibus suis agerent, idemque hoc haberet[*](haberet O: habuerit p rell.) Verres ipse in edicto: ut de his omnibus causis se ad leges reiceret.

iste homo omnium aequissimus atque a cupiditate[*](cupiditate cO: cupid. omni p rell.) remotissimus se cogniturum esse confirmat; paratum ad causam dicendam venire hora nona iubet. non erat obscurum quid homo improbus ac nefarius cogitaret; neque enim ipse satis occultarat, nec mulier tacere potuerat[*](potuerat O: poterat p rell.). intellectum est id istum agere ut, cum Sthenium sine ullo argumento ac sine teste damnasset, tum homo nefarius de homine nobili atque id aetatis suoque hospite virgis supplicium crudelissime sumeret. quod cum esset perspicuum, de amicorum hospitumque suorum sententia Thermis Sthenius Romam profugit: hiemi fluctibusque sese committere maluit quam non istam communem Siculorum tempestatem calamitatemque vitaret[*](vitaret O (iii, §99: iv, §39): vitare rell. edd.).

iste homo certus et diligens ad horam nonam praesto est, Sthenium citari iubet. quem posteaquam videt non adesse, dolore ardere atque iracundia furere coepit, Venerios domum[*](domum cO: in domum p rell.) Stheni mittere, equis circum agros eius[*](equis cO: equites p rell.) villasque dimittere. itaque dum[*](dum cO: cum p rell.) exspectat quidnam sibi certi adferatur, ante horam tertiam noctis de foro non discedit[*](discedit O: discessit p rell.). postridie mane descendit; Agathinum ad se vocat; iubet eum de litteris publicis in absentem Sthenium dicere. erat eius modi causa ut ille ne sine adversario quidem apud inimicum iudicem reperire posset quid diceret;

itaque tantum verbo posuit, Sacerdote praetore Sthenium litteras publicas corrupisse. vix ille hoc dixerat cum iste pronuntiat STHENIVM LITTERAS PVBLICAS CORRVPISSE VIDERI; et hoc praeterea addit[*](addit cO: addidit p rell.) homo Venerius novo modo nullo exemplo, OB EAM REM HS D VENERI ERYCINAE DE STHENI BONIS SE[*](se add. Halm) EXACTVRVM, bonaque eius statim coepit vendere; et vendidisset, si tantulum morae fuisset[*](si tant. morae fuisset add. s.l. p2) quo minus ei pecunia illa numeraretur.

ea posteaquam numerata est, contentus hac iniquitate iste non fuit; palam de sella ac tribunali[*](pron. de sella ac trib. O) pronuntiat, Sl QVIS ABSENTEM STHENIVM REI CAPITALIS REVM FACERE VELLET, SESE EIVS NOMEN RECEPTVRVUM et simul ut ad causam accederet nomenque deferret, Agathinum, novum adfinem atque hospitem, coepit hortari. tum ille clare omnibus audientibus se[*](se O: sese p rell.) id non esse facturum, neque se usque eo Sthenio esse inimicum ut eum rei capitalis adfinem esse diceret. hic tum[*](tum om. O) repente Pacilius quidam, homo egens et levis, accedit; ait, si liceret, absentis nomen[*](absentis nomen Op rell.: nom. abs. b vulg.) deferre se velle. iste vero et licere et fieri solere, et se recepturum; itaque defertur; edicit statim ut Kalendis Decembribus adsit Sthenius Syracusis.

hic qui Romam pervenisset, satisque feliciter anni iam adverso tempore navigasset, omniaque habuisset aequiora et placabiliora quam animum praetoris atque hospitis, rem ad amicos suos detulit, quae, ut erat acerba atque indigna[*](et ind. O (§89 supra)), sic videbatur omnibus. itaque in senatu continuo Cn. Lentulus et L. Gellius[*](L. Gellius cO: Lucullus pb, Lucillus rell.) consules faciunt mentionem placere statui, si patribus conscriptis videretur, ne absentes homines in provinciis rei fierent rerum capitalium; causam Stheni totam et istius crudelitatem et iniquitatem senatum docent. aderat in senatu Verres pater istius, et flens unum quemque senatorum[*](senatorum O: -em p rell.) rogabat ut filio suo parceret; neque tamen multum proficiebat; erat enim summa voluntas senatus. itaque sententiae dicebantur: CVM STHENIVS ABSENS REVS[*](absens reus pb vulg.: reus abs. Oqr) FACTVS ESSET, DE ABSENTE IVDICIVM NVLLVM FIERI[*](fieri nullum O) PLACERE, ET, Sl QVOD ESSET FACTVM, ID RATVM ESSE NON PLACERE.

eo die transigi nihil potuit, quod et id temporis erat et ille pater istius invenerat homines qui dicendo tempus consumerent. postea senex Verres defensores atque hospites omnis Stheni convenit, rogat eos atque orat ne oppugnent filium suum, de Sthenio ne laborent; confirmat iis curaturum se esse ne quid ei per filium suum[*](suum om. O1) noceretur; se homines certos eius rei causa in Siciliam et terra et mari esse missurum. et erat spatium dierum fere xxx ante Kalendas Decembris, quo die[*](die cO: om. p rell.) iste ut Syracusis Sthenius adesset edixerat.

commoventur amici Stheni; sperant fore ut patris litteris nuntiisque filius ab illo furore revocetur. in senatu postea causa non agitur. veniunt ad istum domestici nuntii litterasque[*](litteras (sine que) O) a patre adferunt ante Kalendas Decembris, cum isti etiam tum de Sthenio in integro[*](in integro cO1: integra rell.) tota res esset, eodemque ei[*](ei om. O1) tempore de eadem re litterae complures a multis eius amicis ac necessariis adferuntur.hic iste, qui prae cupiditate neque offici sui neque periculi neque pietatis neque humanitatis rationem habuisset umquam, neque in eo quod monebatur auctoritatem patris neque in eo quod rogabatur voluntatem anteponendam putavit libidini suae, mane Kalendis Decembribus, ut edixerat, Sthenium citari iubet.

si abs te istam rem parens tuus alicuius amici rogatu benignitate aut ambitione adductus[*](adductus cO1: inductus rell.) petisset, gravissima tamen apud te voluntas patris esse debuisset; cum vero abs te tui capitis causa peteret hominesque certos domo misisset, hique eo tempore ad te venissent cum tibi in integro tota res esset, ne tum quidem te potuit si non pietatis, at salutis tuae ratio ad officium sanitatemque reducere? citat reum; non respondit; citat accusatorem; (attendite, quaeso, iudices, quanto opere[*](quanto opere cp: quantopere rell.) istius amentiae fortuna ipsa adversata sit, et simul videte qui Stheni causam casus adiuverit); citatus accusator, M. Pacilius, nescio quo casu non respondit, non adfuit.