In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

per eosdem istius furtorum iniuriarum uxorumque socios istius imperio Syracusis Marcellia tolluntur maximo gemitu luctuque[*](et luctu O) civitatis, quem illi diem festum cum recentibus beneficiis C. Marcelli[*](C. O: M. rell.) debitum reddebant, tum generi nomini familiae Marcellorum maxima voluntate tribuebant. Mithridates in Asia, cum eam provinciam totam occupasset, Mucia non sustulit. Hostis, et hostis in ceteris rebus nimis ferus et immanis, tamen honorem hominis deorum religione consecratum violare noluit: tu Syracusanos[*](Syracusanis bd) unum diem festum Marcellis impertire noluisti[*](vetuisti pb), per quos illi adepti sunt ut ceteros dies festos agitare[*](agitare cO1: agere rell. possent O1 possint rell.) possent?

at vero praeclarum diem illis[*](illis cO1: om. rell.) reposuisti Verria ut agerent, et ut ad eum diem quae sacris epulisque opus essent in compluris annos locarentur! iam in tanta istius impudentia remittendum aliquid videtur, ne omnia contendamus, ne omnia cum dolore agere videamur. nam me dies vox latera deficiant, si hoc nunc vociferari[*](vociferari cO: -are rell.) velim, quam miserum indignumque sit istius nomine apud eos diem festum esse qui se istius opera funditus exstinctos esse arbitrentur[*](arbitrantur O (ii, §158)). O Verria praeclara! quo accessisti, quaeso[*](quo accessisti quaeso scripsi: quo acc. quasi c: acc. quo quasi O: quo quasi acc. br, unde Lambinus quo quaeso acc.: quo om. pq), quo non attuleris tecum istum[*](istum tecum O) diem? etenim quam tu domum, quam urbem adisti, quod fanum denique, quod non eversum atque extersum reliqueris? quare appellentur sane ista Verria, quae non ex nomine sed ex manibus[*](moribus Manut.) naturaque tua constituta esse videantur.

quam facile serpat iniuria et peccandi consuetudo, quam non facile reprimatur, videte, iudices. Bidis oppidum est tenue sane, non longe a Syracusis. hic[*](Hic O Non.: huius p rell.) longe primus civitatis est Epicrates quidam[*](quidam Epicrates O (`pessime,' Zielinski, p. 193)). huic hereditas HS quingentorum milium venerat a muliere quadam propinqua, atque ita propinqua ut, ea etiamsi intestata esset mortua, Epicratem Bidinorum legibus heredem esse oporteret. recens[*](recens O: recens Syracusana rell.) erat illa res quam ante demonstravi, de Heraclio Syracusano, qui bona non perdidisset nisi ei venisset hereditas. huic quoque Epicrati venerat, ut dixi, hereditas.

cogitare coeperunt eius inimici nihilo minus eodem praetore hunc everti[*](everti hunc O) bonis posse quo[*](quo codd. praeter V (quam add. s. l. quemadmodum)) Heraclius esset eversus. rem occulte instituunt; ad Verrem per eius interpretes deferunt. ita causa componitur ut item palaestritae Bidini[*](Bidini VcO1: Bidenses rell.) peterent ab Epicrate hereditatem[*](hereditatem om. cO), quem ad modum palaestritae Syracusani ab Heraclio petivissent. numquam1 vos praetorem tam palaestricum vidistis; verum ita palaestritas defendebat ut ab illis ipse unctior abiret[*](abiret VcO1: discederet rell.). qui statim, quo quid[*](quo quid scripsi (C. R. xviii, p. 24): quod codd. Habet V qui statim quod statim praesensisset) praesens esset, iubet cuidam amicorum suorum[*](suorum Vpk: om. cO (ii, §83): suor. amic. b al.) numerari HS LXXX.

res occultari satis non potuit; per quendam eorum qui interfuerant fit Epicrates certior. primo[*](Primum O (§36 supra)) contemnere et neglegere coepit[*](contemnere et neglegere coepit V: negl. et cont. c. pr rell.: negl. c. et cont. O), quod causa prorsus quod disputari posset nihil habebat. deinde cum de Heraclio cogitaret et istius libidinem nosset, commodissimum putavit esse de provincia clam abire; itaque fecit; profectus est Regium. quod ubi auditum est, aestuare illi qui pecuniam dederant, putare nihil agi posse absente Epicrate; nam Heraclius tamen adfuerat, cum primo[*](primo VO1: primum pb) sunt dati iudices; de hoc qui, antequam aditum in ius esset, antequam mentio denique controversiae facta esset ulla, discessisset, putabant nihil agi posse. homines Regium proficiscuntur; Epicratem conveniunt; demonstrant[*](et demonstr. O), id quod ille sciebat, se HS LXXX dedisse; rogant eum ut sibi[*](sibi VcO: om. rell.) id quod ab ipsis abisset pecuniae curet, ab sese caveat quem ad modum velit, de illa hereditate cum Epicrate neminem esse acturum.

Epicrates homines multis verbis ab se male acceptos[*](male acc. ab se V fort. recte) dimittit[*](dimittit VO1: dimisit rell.); redeunt illi Regio Syracusas, queri cum multis, ut fit, incipiunt se[*](se V: sese rell.) HS LXXX nummum frustra dedisse. res percrebruit et in ore atque sermone omnium coepit esse. Verres refert[*](rem refert Kahntio auct. Iord.) illam[*](illam codd.: illam fabulam Muell.: fabulam Luterbacher) suam Syracusanam; ait se velle de illis HS LXXX cognoscere; advocat multos. dicunt Bidini Volcatio se dedisse; illud non addunt, 'iussu istius.' Volcatium vocat, pecuniam referri imperat[*](imperat codd. praeter O (iubet)). Volcatius animo aequissimo nummos adfert, qui nihil amitteret, reddit inspectantibus multis: Bidini nummos auferunt.

dicet aliquis, 'quid ergo in hoc Verrem reprehendis, qui non modo ipse fur non est, sed ne alium quidem passus est esse?' attendite; iam intellegetis hanc pecuniam, quae[*](quae O: qua rell.) via modo visa est exire ab isto, eodem[*](eodem scripsi: eadem codd. praeter O1 (eam = eandem?). Cf. ii, §50; Cl. Rev. xx. 256) semita revertisse. quid enim debuit praetor facere, cum consilio re cognita[*](re cognita p rell. praeter O1 (cognita causa)) cum comperisset suum comitem iuris decreti iudici corrumpendi causa,—qua in re ipsius praetoris caput existimatioque ageretur, —pecuniam[*](pecuniam om. d) accepisse, Bidinos autem pecuniam contra praetoris famam ac fortunas dedisse? non et in eum qui accepisset animadvertisset[*](animadvertisset cO1: animum advertisse pqk) et in eos qui dedissent? tu, qui institueras in eos animadvertere qui perperam iudicassent, —quod saepe per imprudentiam fit,—hos pateris impune discedere qui ob tuum decretum[*](ob tuum decretum om. O; sed cf. § 26 supra), ob tuum iudicium pecuniam aut dandam aut accipiendam putarant[*](putabant O)?

Volcatius idem apud te postea fuit, eques Romanus, tanta accepta ignominia; nam quid est turpius ingenuo, quid minus libero dignum quam in conventu maximo cogi a magistratu furtum reddere? qui si eo animo esset quo non modo eques Romanus, sed quivis liber debet esse, aspicere te postea non potuisset; inimicus, hostis esset tanta contumelia accepta, nisi tecum tum[*](tecum tum Opq: tecum vulg.) conlusisset et tuae potius existimationi servisset quam suae. qui quam tibi amicus non modo tum[*](tum codd.: tam diu Muell.) fuerit quam diu tecum in provincia fuit, verum etiam nunc sit cum iam a ceteris amicis relictus es, et tu intellegis et nos existimare possumus. an[*](Ad O: fortasse At?) hoc solum argumentum est nihil isto imprudente factum, quod Volcatius ei non succensuit? quod iste neque in Volcatium neque[*](neque... neque Oq: nec... neque pr: nec... nec b edd.) in Bidinos animadvertit[*](animum advertit p)?

est magnum argumentum, verum illud maximum, quod illis ipsis Bidinis, quibus iste[*](iste Muell.: ipse cO: om. V rell.) iratus esse debuit, a quibus comperit, quod iure agere cum Epicrate nihil possent, etiamsi adesset, idcirco suum decretum pecunia esse temptatum: iis[*](is V: his vulg.), inquam, ipsis non modo illam hereditatem quae Epicrati venerat, sed, ut in Heraclio Syracusano, item in hoc,—paulo etiam atrocius, quod Epicrates appellatus omnino non erat,—bona patria fortunasque eius Bidinis tradidit. ostendit enim novo modo, si quis quid de[*](de V: om. pb rell.: ab vulg.) absente peteret, se[*](se om. V) auditurum. adeunt Bidini, petunt hereditatem; procuratores postulant ut se ad leges suas reiciat aut ex lege Rupilia dicam[*](dicam V p al.: litem O1: legem bd) scribi iubeat. adversarii non audebant contra dicere: exitus nullus reperiebatur. insimulant hominem fraudandi causa discessisse; postulant ut bona possidere iubeat[*](iubeat VcO1: liceat p rell.).

debebat Epicrates nummum nullum[*](nullum om. V: nullum nummum b al.) nemini; amici, si quis quid peteret, iudicio se passuros, iudicatum solvi satis daturos esse dicebant.cum omnia consilia frigerent, admonitu istius insimulare coeperunt Epicratem litteras publicas corrupisse, a qua suspicione ille aberat plurimum: actionem eius rei postulant. amici recusare ne quod iudicium[*](iudicium VO: novum iud. p rell.) neve ipsius cognitio illo absente de existimatione eius[*](eius existim. O) constitueretur, et simul illud idem[*](illud idem (item V) VO: idem illud p rell.) postulare non desistebant ut se ad leges suas reiceret.

iste amplam[*](amplam VOp: occasionem s. l. addidit ut glossam p1: amplam occasionem qrk: ampl. occ. calumniae bd edd. Cf. Rufin. Hist. x. 12 `amplam temporis nactus' (occasionem addunt edd.); Serv. ad Aen. vii. 796 `a)po\ th= labh=s, quam Latine ``amplam'' vocamus': v. R. Schöll, Archiv, i. 534; The saur. Latin. s. v. `ampla') nactus, ubi videt esse aliquid quod amici absente Epicrate nollent defendere, adseverat se eius rei in primis actionem1 daturum. cum omnes perspicerent ad istum non modo illos nummos qui per simulationem ab isto exierant revertisse, sed multo etiam pluris eum postea nummos abstulisse, amici Epicratem defendere destiterunt, iste Epicratis bona Bidinos omnia possidere et sibi habere iussit. ad illa HS D hereditaria accessit ipsius antiqua HS quindeciens pecunia. Vtrum res ab initio ita ducta est an ad extremum ita perducta, an ita parva est pecunia, an is homo[*](homo om. O) Verres ut haec quae dixi gratiis facta esse videantur[*](videantur esse O (§108 infra))?

hic nunc de miseria Siculorum, iudices, audite. et Heraclius ille Syracusanus et hic Bidinus Epicrates expulsi bonis omnibus Romam venerunt; sordidati, maxima barba et capillo, Romae biennium[*](biennio V) prope fuerunt. cum[*](Cum Op rell.: quod ad V (quoad Mai)) L. Metellus[*](L. VO: Q. p rell.) in provinciam[*](in provinciam codd. praeter O, in quo est hinc: fort. hinc in provinciam. Clausulam vindicat Zielinski, pp. 193-4) profectus est, tum isti bene commendati cum Metello una proficiscuntur. Metellus, simul ac venit[*](simul ac venit Vp et pler.: simul advenit cO1k) Syracusas, utrumque rescidit[*](rescidit cO: rescindit Vpb), et de Epicrate et de Heraclio. in utriusque bonis nihil erat quod restitui posset, nisi si quid[*](nisi si quid cO: n. si quod p: n. quod Vb rell.) moveri loco non potuerat[*](potuerat cO1: poterat rell. (corr. V ex poteret). Vtrumque improbat Zielinski, p. 194).

fecerat hoc[*](hoc O: haec rell.) egregie primo adventu Metellus, ut omnis istius iniurias, quas modo posset, rescinderet et inritas faceret. quod[*](Quod cO: om. Vp rell.) Heraclium restitui iusserat ac[*](ac cO: om. p rell.) non restituebatur, quisquis erat eductus senator Syracusanus ab Heraclio, duci iubebat; itaque permulti ducti sunt. Epicrates quidem continuo est restitutus. Alia iudicia Lilybaei, alia Agrigenti, alia Panhormi[*](alia Panhormi om. VO1) restituta sunt. census qui isto praetore sunt habiti non servaturum se Metellus ostenderat; decumas quas iste contra legem Hieronicam vendiderat sese venditurum Hieronica lege edixerat. omnia erant Metelli eius modi ut non tam suam praeturam gerere quam istius praeturam retexere videretur. simul atque ego in Siciliam veni, mutatus est.

venerat ad eum illo biduo Laetilius quidam, homo non alienus a litteris; itaque eo iste tabellario semper usus est[*](semper usus est Vpb: semper om. O1: usus est semper qr). is epistulas compluris attulerat, in his unam domo[*](domu? (habet V unam at domum) v, §128) quae totum mutarat[*](mutarat V: immutarat rell.) hominem. repente coepit dicere se omnia Verris causa velle; sibi cum eo amicitiam cognationemque esse. mirabantur omnes hoc ei tum denique in mentem venisse, posteaquam tam multis eum factis decretisque iugulasset. erant qui putarent Laetilium legatum a Verre venisse, qui gratiam amicitiam cognationemque commemoraret. ex illo tempore a civitatibus laudationes[*](laudationes cO: -em p rell.) petere, testis non solum deterrere verbis, sed etiam vi retinere coepit. quod nisi ego meo adventu illius conatus aliquantum repressissem, et apud Siculos non Metelli, sed Glabrionis litteris ac lege pugnassem, tam multos testis[*](testis V: om. rell.) huc evocare non potuissem.

verum, quod institui dicere, miserias cognoscite sociorum[*](sociorum VcO: Siculorum rell.). Heraclius ille et Epicrates longe mihi obviam cum suis omnibus processerunt, venienti Syracusas egerunt gratias flentes, Romam mecum decedere[*](mecum decedere VO: dec. mecum p rell., quod malit Zielinski) cupiverunt. quod erant oppida mihi[*](oppida mihi VO: mihi oppida p rell.) complura etiam reliqua quae adire vellem, constitui cum hominibus quo die mihi Messanae praesto essent[*](adessent V). eo mihi nuntium miserunt se a praetore retineri. quibus ego testimonium denuntiavi, quorum edidi nomina[*](edidi nomina VO: nom. ed. p rell.) Metello, cupidissimi veniendi[*](veniundi V), maximis iniuriis adfecti, adhuc non venerunt. hoc iure sunt socii ut iis ne deplorare quidem de suis incommodis liceat.

iam Heraclii Centuripini, optimi nobilissimique adulescentis, testimonium audistis; a quo HS C per calumniam malitiamque petita sunt. iste[*](Iste ad praesens V) poenis compromissisque interpositis HS cccc extorquenda curavit, quodque iudicium secundum Heraclium de compromisso factum erat, cum[*](cum VO: quod cum b: quod rell.) civis Centuripinus inter duos[*](duos Vcp: duo O) civis diiudicasset[*](diiudicasset cO: iudicasset Vb: iudicavisset pq rell.), id inritum iussit esse eumque iudicem falsum iudicasse iudicavit; in senatu esse, locis commodisque publicis uti vetuit; si quis eum pulsasset, edixit sese[*](esse cO1: ne esse V: ne esset rell.) iudicium iniuriarum non daturum; quicquid ab eo peteretur, iudicem de sua cohorte daturum, ipsi autem nullius actionem rei se[*](se V: sese p rell.) daturum.