In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
placuit ratio Verri; nam hoc animo providebat, cum tanta hereditas in controversiam venisset iudicioque peteretur, fieri non posse ut sine praeda ipse discederet. adprobat consilium; auctor est ut quam primum agere incipiant, hominemque id aetatis minime litigiosum quam tumultuosissime adoriantur. scribitur Heraclio dica.primo mirantur omnes improbitatem calumniae; deinde qui istum nossent partim suspicabantur, partim plane videbant adiectum esse oculum hereditati. interea dies advenit quo die sese ex instituto ac lege Rupilia dicas sortiturum Syracusis iste edixerat. paratus ad hanc dicam sortiendam venerat. tum eum docet Heraclius non posse eo die sortiri, quod lex Rupilia vetaret diebus xxx sortiri dicam quibus scripta esset. dies xxx nondum fuerant. sperabat Heraclius, si illum diem effugisset, ante alteram sortitionem Q. Arrium, quem provincia tum maxime exspectabat, successurum.
iste omnibus dicis[*](dicis cO1: iudiciis p rell.) diem distulit, et eam diem constituit ut hanc Heraclii dicam sortiri post dies triginta ex lege posset. posteaquam[*](postquam O) ea dies venit, iste incipit simulare se velle sortiri. Heraclius cum advocatis adit et postulat ut sibi cum palaestritis, hoc est cum populo Syracusano, aequo iure disceptare liceat. adversarii postulant ut in eam rem iudices dentur, ex iis[*](iis Lamb.: his codd.) civitatibus quae in id forum convenirent[*](convenerant cO1) electi, qui Verri viderentur: Heraclius contra, ut iudices ex[*](ex pk (§42 infra): e vulg.) lege Rupilia dentur, ut ab institutis superiorum, ab auctoritate[*](dentur ne ab auct. (mediis omissis)... recedatur O1) senatus, ab iure omnium Siculorum ne recedatur.
quid ego istius in iure dicundo[*](dicundo cO1 al.: dicendo pq) libidinem et scelera[*](et scelera c: scelera O: om. rell.) demonstrem? quis vestrum non in[*](in O: ex rell.) urbana iuris dictione cognovit? quis umquam isto praetore Chelidone invita lege agere potuit? non istum, ut non neminem, provincia corrupit; idem fuit qui Romae. cum id quod omnes intellegebant diceret Heraclius, ius esse certum[*](certum ius esse O) Siculis inter se quo iure certarent, legem esse Rupiliam quam P. Rupilius consul[*](P. Rup. consul cO: praetor Rup. ex S. C. rell.) de decem legatorum sententia dedisset, hanc[*](hanc cO1: hoc rell.) omnis semper in Sicilia consules praetoresque servasse, negavit se e lege[*](se e lege scripsi (§42 infra): se lege cO1: se iudices e lege rell.) Rupilia sortiturum: quinque iudices, quos commodum ipsi[*](ipsi commodum O) fuit, dedit.
quid hoc homine[*](hoc homine cO: huic homini rell.) facias? quod supplicium dignum libidine eius invenias? praescriptum tibi cum esset, homo deterrime et[*](deterrime et om. cO) impudentissime, quem ad modum iudices inter Siculos dares, cum imperatoris populi Romani auctoritas, legatorum decem, summorum hominum, dignitas, senatus consultum intercederet, quo senatus[*](quo senatus scripsi: cuius (=quo s.) codd.) consulto P. Rupilius de decem[*](de decem scripsi: ċxċ O1: ex b `Fabricianus') legatorum sententia leges in Sicilia constituerat, cum omnes ante te praetorem Rupilias leges et[*](leges et cOp: leges bd) in ceteris rebus et in iudiciis maxime[*](et in iudiciis maxime om. cO) servassent[*](servassent cO1: observassent rell.), tu ausus es pro nihilo prae tua praeda tot res sanctissimas ducere? tibi nulla lex fuit, nulla religio, nullus existimationis pudor, nullus iudici metus? nullius apud te gravis auctoritas, nullum exemplum quod sequi velles?
verum, ut institui dicere, quinque iudicibus nulla lege, nullo instituto, nulla reiectione[*](reiectione cO1: religione rell.), nulla sorte ex libidine istius datis, non qui causam cognoscerent, sed qui quod imperatum esset iudicarent, eo die nihil actum est; adesse iubentur postridie. Heraclius interea, cum omnis insidias fortunis suis a praetore fieri videret, capit consilium de amicorum et propinquorum sententia non adesse ad iudicium; itaque illa nocte Syracusis[*](illa nocte Syr. Opq: Syr. illa nocte b al. (prob. Zielinski, p. 193)) profugit. iste postridie[*](postridie O1: postero die p rell.) mane, cum multo maturius quam umquam antea surrexisset, iudices citari iubet. Vbi comperit Heraclium non adesse, cogere incipit eos ut absentem Heraclium condemnent. illi eum commonefaciunt ut, si sibi[*](sibi cO: ei p rell.) videatur[*](videretur (om. utatur)... ne cogat cO (negogat p)), utatur instituto suo nec cogat ante horam decimam de absente secundum praesentem iudicare: impetrant.
interea sane perturbatus et ipse et eius amici et consiliarii moleste ferre coeperunt Heraclium profugisse; putabant absentis damnationem, praesertim tantae pecuniae, multo invidiosiorem fore quam si praesens damnatus esset. eo accedebat[*](accedere V) quod iudices e[*](ex V) lege Rupilia dati non erant; multo etiam rem turpiorem fore[*](fore cO: om. rell.) et iniquiorem visum iri intellegebant. itaque hoc dum corrigere vult[*](uolt V), apertior eius cupiditas improbitasque facta est. nam illis quinque iudicibus uti se negat; iubet, id quod initio lege Rupilia fieri oportuerat, citari Heraclium et eos qui dicam scripserant; ait[*](ait VcOk: aitque pq) se iudices ex lege[*](ċcċ ex lege cO: lege V (§39, supra)) velle sortiri. quod ab eo pridie, cum multis lacrimis cum oraret[*](cum oraret V rell. (cf. ii, §57: iii, §67): oraret (om. cum) cO1) atque obsecraret[*](atque obsecraret om. cO1), Heraclius impetrare non potuerat, id ei postridie[*](postridie VcO: postero die p rell.) venit in mentem, ex lege[*](ex lege VO: e lege rell.) Rupilia sortiri dicas oportere. educit ex urna tris[*](tris om. V); his[*](his Ob: iis edd.) ut absentem Heraclium condemnent imperat; itaque condemnant.
quae, malum, ista fuit amentia! Ecquando te rationem factorum tuorum redditurum putasti? ecquando his de rebus talis viros audituros existimasti? petatur hereditas ea[*](ea om. O1), quae nulla debetur, in praedam praetoris? interponatur nomen civitatis? imponatur honestae civitati turpissima persona calumniae? neque hoc solum, sed ita res agatur[*](agatur cOb: agitur rell.) ut ne simulatio quidem aequitatis ulla adhibeatur? nam, per deos immortalis, quid interest utrum praetor imperet vique cogat aliquem de suis bonis omnibus decedere, an huiusce modi iudicium det, quo iudicio indicta causa fortunis omnibus everti necesse sit[*](est O: everti sit necesse coni. Zielinski (p. 193))?
profecto enim negare non potes[*](negari non potest O) te ex lege Rupilia sortiri iudices debuisse, cum praesertim Heraclius id postularet. sin illud dicis[*](dicis O (§12; iii, §48): dices rell. (Div. §12)), te Heraclii voluntate ab lege recessisse, ipse te impedies, ipse tua defensione implicabere; quare enim primum ille[*](ille O1: ille ipse rell.) adesse noluit, cum ex eo numero iudices haberet quos postularat[*](postularet O1 Par. 7786)? deinde tu cur post illius fugam iudices alios sortitus es, si eos qui erant antea dati utriusque dederas voluntate? deinde ceteras dicas omnis illo foro M. Postumius quaestor sortitus est: hanc solam tu illo conventu reperiere sortitus.
ergo, inquiet[*](inquit O1) aliquis, donavit populo Syracusano illam hereditatem. primum, si id confiteri velim, tamen istum condemnetis necesse est; neque enim permissum est ut impune nobis liceat, quod alicui eripuerimus, id alteri tradere. verum ex ista reperietis hereditate ita istum[*](istum ita O (Div. § ii, §100; iii, §145)) praedatum ut perpauca occulte fecerit; populum[*](populum O1: populum quidem rell.) Syracusanum in maximam invidiam sua infamia, alieno praemio pervenisse, paucos Syracusanos,—eos qui nunc se[*](nunc se Opk: se nunc b vulg.) publice laudationis causa venisse dicunt,—et tunc[*](tunc pb: dū O: tum edd.) participes praedae fuisse et nunc non ad istius laudationem, sed ad communem litium aestimationem venisse[*](sed ad... venisse om. cO). posteaquam damnatus est absens, non solum illius hereditatis de qua ambigebatur, quae erat HS triciens, sed omnium bonorum paternorum ipsius Heraclii, quae non minor erat pecunia, palaestrae Syracusanorum, hoc est Syracusanis, possessio traditur.
quae est ista praetura? eripis hereditatem quae venerat a propinquo, venerat testamento, venerat legibus; quae bona is qui testamentum fecerat[*](fecerat c Arus. Mess.: fecerant O1: fecit p rell.) huic Heraclio, aliquanto ante quam[*](aliq. ante quam pk Arus. Mess.: ante aliquanto ante quam O (cf. iii, §178 ubi habet O videtur mihi videtur contra rell. mihi videtur): ante aliquanto quam vulg. (aliquanto om. bd Par. 7786)) est mortuus, omnia utenda ac possidenda tradiderat, cuius hereditatis, cum ille aliquanto ante te praetorem esset mortuus, controversia fuerat nulla, mentionem fecerat nemo. verum esto. eripe hereditatem propinquis, da palaestritis, praedare in bonis alienis nomine civitatis, everte leges, testamenta, voluntates mortuorum, iura vivorum: num etiam patriis Heraclium bonis exturbare oportuit? qui simul ac profugit, quam impudenter, quam palam, quam acerbe, di immortales, illa bona direpta sunt! quam illa res calamitosa Heraclio, quaestuosa Verri, turpis Syracusanis, miseranda omnibus videbatur! nam[*](Iam O) illud quidem statim curatur, ut quicquid caelati argenti fuit in illis bonis ad istum deferatur, quicquid Corinthiorum vasorum, stragulae vestis: haec nemo dubitabat quin non modo ex illa domo capta et oppressa, verum ex tota provincia ad istum comportari necesse esset. mancipia[*](Mancupia O) quae voluit[*](voluerat O1) abduxit, alia divisit; auctio facta est, in qua cohors istius invicta dominata est.
verum illud est praeclarum. Syracusani qui praefuerant his Heraclii bonis verbo redigendis, re dispertiendis[*](dispertiendis O p rell.: dissipandis vulg.), reddebant eorum negotiorum rationem in senatu; dicebant scyphorum paria complura, hydrias argenteas pretiosas[*](pretiosas cO: pretiosam rell.), vestem stragulam multam[*](multam c: om. O), mancipia pretiosa[*](pretiosam vestem stragulam, multa mancipia vulg.) data esse Verri[*](data esse Verri cO: Verri data esse p rell. (Ziel. p. 193)); dicebant quantum cuique eius iussu nummorum esset datum. gemebant Syracusani, sed tamen patiebantur. repente recitatur uno nomine HS ccc[*](ccc (§50 infra) cO: ccc quinquaginta milia vulg. (et falso `N')) iussu praetoris data esse[*](esse O: om. rell.). fit maximus clamor omnium, non modo optimi cuiusque neque eorum quibus indignum semper visum erat bona privati[*](bona privati (privata k) codd.: privata bona O edd.: privati bona Klotz) populi nomine per summam iniuriam erepta, verum etiam ipsi illi[*](illi ipsi O) auctores iniuriae et ex aliqua particula socii praedae ac rapinarum clamare coeperunt sibi ut haberet hereditatem. tantus in curia clamor factus est ut populus concurreret.
res ab omni conventu cognita celeriter isti domum[*](iste mutet domum cO, unde ingeniose Herelius isti Mucio) nuntiatur. homo inimicus iis qui recitassent, hostis omnibus qui acclamassent, exarsit iracundia ac stomacho; verum tamen fuit tum sui dissimilis. Nostis os hominis, nostis audaciam; tamen tum rumore populi et clamore[*](rumore pop. et clamore p rell.: rumore populique clamore k: rumore et clamore populi O1) et manifesto furto[*](manifesto furto (forte) O: furt. man. p rell.) grandis pecuniae perturbatus est. Vbi se collegit, vocat ad se Syracusanos; qui non posset[*](qui non posset cO1: quia (qui qrk) non possunt pk) negare ab illis pecuniam datam, non quaesivit procul alicunde, (neque enim probaret), sed proximum, paene alterum filium, quem illam pecuniam diceret abstulisse; ostendit se reddere coacturum. qui posteaquam id audivit, habuit et dignitatis et aetatis et[*](et cO1: om. rell.) nobilitatis suae rationem; verba apud senatum fecit, docuit ad se nihil pertinere; de isto, id quod omnes videbant, ne[*](ne O1: neque rell.) ille quidem obscure locutus est. itaque illi Syracusani statuam postea statuerunt, et is, ut[*](ut cO1: ubi rell.) primum potuit, istum reliquit de provinciaque decessit.
et tamen aiunt eum queri solere non numquam se[*](non inique se O) miserum quod non suis, sed suorum[*](suorum cO1: comitum rell.) peccatis et criminibus[*](et crim. codd. praeter O (criminibusque)) prematur. triennium provinciam obtinuisti; gener, lectus[*](electus codd.) adulescens, unum annum tecum fuit; sodales, viri fortes, legati tui primo anno te reliquerunt; unus legatus P. Tadius qui erat reliquus non ita tecum multum[*](tecum multum pk: multum tecum O ed. Rom. una codd.: tecum una O1: una tecum corr. m. 1) fuit; qui si semper una fuisset, tamen summa cura[*](summa cura om. O) cum tuae, tum multo etiam magis suae famae pepercisset. quid est quod tu alios accuses? quid est quam ob rem putes te tuam culpam non modo derivare in aliquem, sed communicare cum altero posse?
numerantur illa HS ccc Syracusanis. ea quem ad modum ad istum postea per pseudothyrum revertantur, tabulis vobis testibusque[*](testibusque O: et test. p rell.), iudices, planum faciam. ex hac iniquitate istius et improbitate, iudices, quod praeda ex illis bonis ad multos Syracusanos[*](Syracusanos om. O) invito populo senatuque Syracusano venerat, et illa scelera quae per[*](et illa scelera quae per p rell. (Cluent. §191): illa scelera per O: etiam illa scelera sunt quae per Lamb. 1584 (ex c=Fabric.?) Grut. (ex c=Metell.?)) Theomnastum et Aeschrionem et Dionysodorum et Cleomenem invitissima civitate illa[*](illa O: om. rell.) facta sunt: primum ut urbs tota spoliaretur, qua de re alius mihi locus ad dicendum est constitutus; ut omnia signa iste per eos homines quos nominavi, omne ebur ex aedibus sacris, omnis undique tabulas pictas, deorum denique simulacra quae vellet auferret; deinde ut in curia Syracusis, quem locum illi bouleuth/rion nomine[*](buleuterium nominant p al.) appellant, honestissimo loco et apud illos clarissimo, ubi illius ipsius M. Marcelli,—qui eum Syracusanis locum, quem eripere belli ac victoriae lege posset, conservavit et[*](ac O1) reddidit,—statua ex aere facta[*](ex aere facta om. cO: ex aere facta est pbr: est ex aere f. vulg.) est, ibi inauratam istius et alteram filio statuam ponerent[*](ponerent O1: posuerint, -unt p rell.), ut dum istius hominis memoria maneret senatus Syracusanus sine lacrimis et gemitu in curia esse non posset.
per eosdem istius furtorum iniuriarum uxorumque socios istius imperio Syracusis Marcellia tolluntur maximo gemitu luctuque[*](et luctu O) civitatis, quem illi diem festum cum recentibus beneficiis C. Marcelli[*](C. O: M. rell.) debitum reddebant, tum generi nomini familiae Marcellorum maxima voluntate tribuebant. Mithridates in Asia, cum eam provinciam totam occupasset, Mucia non sustulit. Hostis, et hostis in ceteris rebus nimis ferus et immanis, tamen honorem hominis deorum religione consecratum violare noluit: tu Syracusanos[*](Syracusanis bd) unum diem festum Marcellis impertire noluisti[*](vetuisti pb), per quos illi adepti sunt ut ceteros dies festos agitare[*](agitare cO1: agere rell. possent O1 possint rell.) possent?
at vero praeclarum diem illis[*](illis cO1: om. rell.) reposuisti Verria ut agerent, et ut ad eum diem quae sacris epulisque opus essent in compluris annos locarentur! iam in tanta istius impudentia remittendum aliquid videtur, ne omnia contendamus, ne omnia cum dolore agere videamur. nam me dies vox latera deficiant, si hoc nunc vociferari[*](vociferari cO: -are rell.) velim, quam miserum indignumque sit istius nomine apud eos diem festum esse qui se istius opera funditus exstinctos esse arbitrentur[*](arbitrantur O (ii, §158)). O Verria praeclara! quo accessisti, quaeso[*](quo accessisti quaeso scripsi: quo acc. quasi c: acc. quo quasi O: quo quasi acc. br, unde Lambinus quo quaeso acc.: quo om. pq), quo non attuleris tecum istum[*](istum tecum O) diem? etenim quam tu domum, quam urbem adisti, quod fanum denique, quod non eversum atque extersum reliqueris? quare appellentur sane ista Verria, quae non ex nomine sed ex manibus[*](moribus Manut.) naturaque tua constituta esse videantur.
quam facile serpat iniuria et peccandi consuetudo, quam non facile reprimatur, videte, iudices. Bidis oppidum est tenue sane, non longe a Syracusis. hic[*](Hic O Non.: huius p rell.) longe primus civitatis est Epicrates quidam[*](quidam Epicrates O (`pessime,' Zielinski, p. 193)). huic hereditas HS quingentorum milium venerat a muliere quadam propinqua, atque ita propinqua ut, ea etiamsi intestata esset mortua, Epicratem Bidinorum legibus heredem esse oporteret. recens[*](recens O: recens Syracusana rell.) erat illa res quam ante demonstravi, de Heraclio Syracusano, qui bona non perdidisset nisi ei venisset hereditas. huic quoque Epicrati venerat, ut dixi, hereditas.
cogitare coeperunt eius inimici nihilo minus eodem praetore hunc everti[*](everti hunc O) bonis posse quo[*](quo codd. praeter V (quam add. s. l. quemadmodum)) Heraclius esset eversus. rem occulte instituunt; ad Verrem per eius interpretes deferunt. ita causa componitur ut item palaestritae Bidini[*](Bidini VcO1: Bidenses rell.) peterent ab Epicrate hereditatem[*](hereditatem om. cO), quem ad modum palaestritae Syracusani ab Heraclio petivissent. numquam1 vos praetorem tam palaestricum vidistis; verum ita palaestritas defendebat ut ab illis ipse unctior abiret[*](abiret VcO1: discederet rell.). qui statim, quo quid[*](quo quid scripsi (C. R. xviii, p. 24): quod codd. Habet V qui statim quod statim praesensisset) praesens esset, iubet cuidam amicorum suorum[*](suorum Vpk: om. cO (ii, §83): suor. amic. b al.) numerari HS LXXX.