In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
placuit ratio Verri; nam hoc animo providebat, cum tanta hereditas in controversiam venisset iudicioque peteretur, fieri non posse ut sine praeda ipse discederet. adprobat consilium; auctor est ut quam primum agere incipiant, hominemque id aetatis minime litigiosum quam tumultuosissime adoriantur. scribitur Heraclio dica.primo mirantur omnes improbitatem calumniae; deinde qui istum nossent partim suspicabantur, partim plane videbant adiectum esse oculum hereditati. interea dies advenit quo die sese ex instituto ac lege Rupilia dicas sortiturum Syracusis iste edixerat. paratus ad hanc dicam sortiendam venerat. tum eum docet Heraclius non posse eo die sortiri, quod lex Rupilia vetaret diebus xxx sortiri dicam quibus scripta esset. dies xxx nondum fuerant. sperabat Heraclius, si illum diem effugisset, ante alteram sortitionem Q. Arrium, quem provincia tum maxime exspectabat, successurum.
iste omnibus dicis[*](dicis cO1: iudiciis p rell.) diem distulit, et eam diem constituit ut hanc Heraclii dicam sortiri post dies triginta ex lege posset. posteaquam[*](postquam O) ea dies venit, iste incipit simulare se velle sortiri. Heraclius cum advocatis adit et postulat ut sibi cum palaestritis, hoc est cum populo Syracusano, aequo iure disceptare liceat. adversarii postulant ut in eam rem iudices dentur, ex iis[*](iis Lamb.: his codd.) civitatibus quae in id forum convenirent[*](convenerant cO1) electi, qui Verri viderentur: Heraclius contra, ut iudices ex[*](ex pk (§42 infra): e vulg.) lege Rupilia dentur, ut ab institutis superiorum, ab auctoritate[*](dentur ne ab auct. (mediis omissis)... recedatur O1) senatus, ab iure omnium Siculorum ne recedatur.
quid ego istius in iure dicundo[*](dicundo cO1 al.: dicendo pq) libidinem et scelera[*](et scelera c: scelera O: om. rell.) demonstrem? quis vestrum non in[*](in O: ex rell.) urbana iuris dictione cognovit? quis umquam isto praetore Chelidone invita lege agere potuit? non istum, ut non neminem, provincia corrupit; idem fuit qui Romae. cum id quod omnes intellegebant diceret Heraclius, ius esse certum[*](certum ius esse O) Siculis inter se quo iure certarent, legem esse Rupiliam quam P. Rupilius consul[*](P. Rup. consul cO: praetor Rup. ex S. C. rell.) de decem legatorum sententia dedisset, hanc[*](hanc cO1: hoc rell.) omnis semper in Sicilia consules praetoresque servasse, negavit se e lege[*](se e lege scripsi (§42 infra): se lege cO1: se iudices e lege rell.) Rupilia sortiturum: quinque iudices, quos commodum ipsi[*](ipsi commodum O) fuit, dedit.
quid hoc homine[*](hoc homine cO: huic homini rell.) facias? quod supplicium dignum libidine eius invenias? praescriptum tibi cum esset, homo deterrime et[*](deterrime et om. cO) impudentissime, quem ad modum iudices inter Siculos dares, cum imperatoris populi Romani auctoritas, legatorum decem, summorum hominum, dignitas, senatus consultum intercederet, quo senatus[*](quo senatus scripsi: cuius (=quo s.) codd.) consulto P. Rupilius de decem[*](de decem scripsi: ċxċ O1: ex b `Fabricianus') legatorum sententia leges in Sicilia constituerat, cum omnes ante te praetorem Rupilias leges et[*](leges et cOp: leges bd) in ceteris rebus et in iudiciis maxime[*](et in iudiciis maxime om. cO) servassent[*](servassent cO1: observassent rell.), tu ausus es pro nihilo prae tua praeda tot res sanctissimas ducere? tibi nulla lex fuit, nulla religio, nullus existimationis pudor, nullus iudici metus? nullius apud te gravis auctoritas, nullum exemplum quod sequi velles?
verum, ut institui dicere, quinque iudicibus nulla lege, nullo instituto, nulla reiectione[*](reiectione cO1: religione rell.), nulla sorte ex libidine istius datis, non qui causam cognoscerent, sed qui quod imperatum esset iudicarent, eo die nihil actum est; adesse iubentur postridie. Heraclius interea, cum omnis insidias fortunis suis a praetore fieri videret, capit consilium de amicorum et propinquorum sententia non adesse ad iudicium; itaque illa nocte Syracusis[*](illa nocte Syr. Opq: Syr. illa nocte b al. (prob. Zielinski, p. 193)) profugit. iste postridie[*](postridie O1: postero die p rell.) mane, cum multo maturius quam umquam antea surrexisset, iudices citari iubet. Vbi comperit Heraclium non adesse, cogere incipit eos ut absentem Heraclium condemnent. illi eum commonefaciunt ut, si sibi[*](sibi cO: ei p rell.) videatur[*](videretur (om. utatur)... ne cogat cO (negogat p)), utatur instituto suo nec cogat ante horam decimam de absente secundum praesentem iudicare: impetrant.
interea sane perturbatus et ipse et eius amici et consiliarii moleste ferre coeperunt Heraclium profugisse; putabant absentis damnationem, praesertim tantae pecuniae, multo invidiosiorem fore quam si praesens damnatus esset. eo accedebat[*](accedere V) quod iudices e[*](ex V) lege Rupilia dati non erant; multo etiam rem turpiorem fore[*](fore cO: om. rell.) et iniquiorem visum iri intellegebant. itaque hoc dum corrigere vult[*](uolt V), apertior eius cupiditas improbitasque facta est. nam illis quinque iudicibus uti se negat; iubet, id quod initio lege Rupilia fieri oportuerat, citari Heraclium et eos qui dicam scripserant; ait[*](ait VcOk: aitque pq) se iudices ex lege[*](ċcċ ex lege cO: lege V (§39, supra)) velle sortiri. quod ab eo pridie, cum multis lacrimis cum oraret[*](cum oraret V rell. (cf. ii, §57: iii, §67): oraret (om. cum) cO1) atque obsecraret[*](atque obsecraret om. cO1), Heraclius impetrare non potuerat, id ei postridie[*](postridie VcO: postero die p rell.) venit in mentem, ex lege[*](ex lege VO: e lege rell.) Rupilia sortiri dicas oportere. educit ex urna tris[*](tris om. V); his[*](his Ob: iis edd.) ut absentem Heraclium condemnent imperat; itaque condemnant.
quae, malum, ista fuit amentia! Ecquando te rationem factorum tuorum redditurum putasti? ecquando his de rebus talis viros audituros existimasti? petatur hereditas ea[*](ea om. O1), quae nulla debetur, in praedam praetoris? interponatur nomen civitatis? imponatur honestae civitati turpissima persona calumniae? neque hoc solum, sed ita res agatur[*](agatur cOb: agitur rell.) ut ne simulatio quidem aequitatis ulla adhibeatur? nam, per deos immortalis, quid interest utrum praetor imperet vique cogat aliquem de suis bonis omnibus decedere, an huiusce modi iudicium det, quo iudicio indicta causa fortunis omnibus everti necesse sit[*](est O: everti sit necesse coni. Zielinski (p. 193))?
profecto enim negare non potes[*](negari non potest O) te ex lege Rupilia sortiri iudices debuisse, cum praesertim Heraclius id postularet. sin illud dicis[*](dicis O (§12; iii, §48): dices rell. (Div. §12)), te Heraclii voluntate ab lege recessisse, ipse te impedies, ipse tua defensione implicabere; quare enim primum ille[*](ille O1: ille ipse rell.) adesse noluit, cum ex eo numero iudices haberet quos postularat[*](postularet O1 Par. 7786)? deinde tu cur post illius fugam iudices alios sortitus es, si eos qui erant antea dati utriusque dederas voluntate? deinde ceteras dicas omnis illo foro M. Postumius quaestor sortitus est: hanc solam tu illo conventu reperiere sortitus.