In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
itaque adponit qui petat Veneri Erycinae illam hereditatem. non enim quaestor petit, ut est consuetudo, is qui Erycum montem obtinebat: petit Naevius Turpio quidam, istius excursor et emissarius, homo omnium ex illo conventu quadruplatorum deterrimus, C. Sacerdote[*](a Sacerdote CO1 (iii, §90)) praetore condemnatus iniuriarum; etenim erat eius modi causa ut ipse praetor, cum quaereret calumniatorem, paulo tamen consideratiorem reperire non posset. hunc hominem[*](hunc hominem (corr. dionem O) CO codd.: hic hominem Hotoman) Veneri absolvit, sibi condemnat. maluit videlicet homines peccare quam deos: se potius a Dione quod non licebat, quam venerem quod non debebatur auferre.
quid ego hic nunc Sex.[*](Sexti C) Pompei Chlori testimonium recitem, qui causam Dionis egit[*](Dionis egit CO al.: egit Dionis b d corr. O1), qui omnibus rebus interfuit, hominis honestissimi, tametsi civis Romanus virtutis causa iam diu est, tamen omnium Siculorum primi ac nobilissimi? quid ipsius Q. Caecili Dionis, hominis probatissimi ac pudentissimi[*](ac pudentissimi om. CO (iii, §52): ac prud. V)? quid L. Caecili, L. Liguris[*](luci liguris C: L. C. Liguris V), T. Manili[*](Manili Cp al.: Manlii VO), L. Caleni? quorum omnium testimoniis de hac Dionis pecunia confirmatum est. dixit hoc idem M. Lucullus, se de his Dionis incommodis pro hospitio quod sibi cum eo esset iam ante cognosse[*](Dixit... cognosse om. CO).
quid? Lucullus, qui tum in Macedonia fuit, melius haec cognovit quam tu, Hortensi, qui Romae fuisti, ad quem Dio confugit, qui de Dionis iniuriis gravissime per litteras cum Verre questus es? nova tibi haec sunt? inopinata[*](inopinata VCO1: et inopinata rell. (i, §126: Am. J. Ph. xxvi, p. 414))? nunc primum hoc aures tuae[*](hoc aures tuae Vp rell.: aures hoc tuae CO1) crimen accipiunt? nihil ex Dione, nihil ex[*](ex... ex VCO: de... de rell (ii, §189: Am. J. Ph. xxvi, p. 420)) socru tua, femina primaria, Servilia, vetere Dionis hospita, audisti? nonne multa mei testes quae tu scis nesciunt? nonne te mihi testem in hoc crimine eripuit non istius innocentia, sed legis exceptio? recita[*](▭ (= Recita) VCO: om. rell.). TESTIMONIA[*](Testimonium CO1) LVCVLLI, CHLORI, DIONIS. satisne vobis magnam pecuniam Venerius homo, qui e Chelidonis sinu in provinciam profectus esset[*](Satisne... profectus esset om. CO), Veneris nomine quaesisse videtur?
accipite aliam in minore pecunia non minus impudentem calumniam. Sosippus et Philocrates[*](Philocrates CO1: Epicrates rell.) fratres sunt Agyrinenses. Horum pater abhinc duo[*](duos d) et xx annos est mortuus; in cuius testamento, quodam loco si commissum quid esset, multa erat Veneri. ipso vicensimo[*](vicensimo C (ut ii, §185): vigesimo al.) anno[*](ipsos xx annos bd), cum tot interea[*](interea p rell.: om. CO) praetores, tot quaestores, tot calumniatores in provincia fuissent, hereditas ab his Veneris nomine petita est[*](non est COpbr). causam[*](Causam om. CO1) Verres cognoscit, pecuniam per Volcatium[*](Volcacium et 19, 21 Volcacio Stangl, Pseudoasconiana, p. 186) accipit, fere ad[*](ad om. CO1) HS[*](HS xx C: HS xx milia O1) cccc milia, a[*](a CO1: ab vulg.) duobus fratribus. multorum testimonia[*](testimonia CO1 al.: -um codd. pler.) audistis antea. vicerunt Agyrinenses fratres ita ut egentes inanesque discederent.
at enim ad Verrem pecunia ista non pervenit. quae ista defensio est[*](ista defensio est COpbk: est ista def. ed. Rom.)? utrum adseveratur in hoc an temptatur? mihi enim res nova est[*](res nova est COpb: nova res est vulg.). Verres calumniatorem[*](calumniatorem CO: -es codd. pler., Asc.) adponebat, Verres adesse iubebat, Verres cognoscebat, Verres iudicabat; pecuniae maximae dabantur; qui dabant causas obtinebant[*](causas obtinebant pb al. (Zielinski, p. 193): obtin. causas CO1, prob. Luterbacher). tu mihi ita defendas, 'non est ista Verri numerata pecunia?' adiuvo te; mei quoque testes idem dicunt; Volcatio dicunt sese dedisse. quae vis erat in[*](in COp: om. rell.) Volcatio tanta ut HS cccc milia[*](HS cccc milia om. CO1) duobus hominibus[*](duobus hom. C2bk: duob. nominibus C1O1pq (a duobus al.; i, §86)) auferret? ecquis Volcatio, si sua sponte venisset, unam libellam dedisset? veniat nunc, experiatur: tecto recipiet nemo. at ego amplius dico: HS quadringentiens cepisse te arguo contra leges; nego tibi ipsi ullum nummum esse numeratum; sed cum ob tua decreta, ob edicta[*](ob edicta CO1: om. pbd), ob imperia, ob iudicia pecuniae dabantur, non erat quaerendum cuius manu numerarentur, sed cuius iniuria cogerentur.
comites illi tui delecti manus erant tuae; praefecti, scribae, accensi, medici[*](accensi medici CO1: med. acc. p rell.), haruspices, praecones manus erant tuae; ut quisque[*](quo quisque pk) te maxime cognatione adfinitate necessitudine aliqua attingebat, ita maxime manus tua putabatur; cohors tota illa[*](tota illa CO1: tota tua illa p: tua tota illa Par. 7786: tota illa tua bd), quae plus mali Siciliae dedit[*](Siciliae dedit C codd.: dedit Sic. vulg.) quam si centum cohortes fugitivorum fuissent, tua manus sine controversia fuit. quicquid ab horum quopiam captum est, id non modo tibi datum, sed tua manu numeratum[*](numeratum sit CO1 (om. iudicari)) iudicari necesse est. nam si hanc defensionem probabitis, 'non accepit[*](accepit C: accipit pbk) ipse,' licet omnia de pecuniis repetundis iudicia tollatis. nemo umquam reus tam nocens[*](reus tamVerba tam convictus in marg. O videntur inrepsisse ex simili loco, i, §10 nocens Cp al.: v. Anecd. p. xxvii-xxviii.) adducetur qui ista defensione non possit uti; etenim cum Verres utatur, quis erit umquam posthac reus tam perditus qui non ad Q. \Muci innocentiam referatur, si cum isto conferatur? neque nunc tam isti mihi[*](isti mihi C: mihi isti p rell.) Verrem defendere videntur quam in Verre defensionis temptare rationem.
qua de re, iudices, magnopere[*](magnopere Cp (i, §27): magno opere edd.; cf. §173) vobis providendum est: pertinet hoc ad summam rem publicam[*](rem p. COp: rei p. rell.) et ad existimationem ordinis nostri[*](nostri CO1: om. p rell.) salutemque sociorum. si enim innocentes existimari volumus, non solum nos[*](nos abstinentes codd. praeter CO1), sed etiam nostros comites[*](nostros comites Cpb al.: com. nostr. O1) praestare debemus.primum omnium[*](omnium om. CO (add. O1 (add. O1)) opera danda est ut eos nobiscum educamus[*](educamus CO: ducamus rell.) qui nostrae famae capitique consulant; deinde, si in hominibus eligendis nos spes amicitiae fefellerit, ut vindicemus[*](iudicemus pq (indic. r)), missos faciamus, semper ita vivamus ut rationem reddendam nobis arbitremur. Africani est hoc, hominis liberalissimi—verum tamen ea liberalitas est probanda quae sine periculo existimationis est, ut in illo fuit:
cum ab eo quidam vetus adsectator et ex[*](et ex CO1: ex rell.) numero amicorum non impetraret uti[*](uti COp: ut bqr Par. 7786) se praefectum in Africam duceret, et id ferret moleste, 'noli,' inquit, 'mirari si tu hoc a me[*](tu hoc a me CO1b: tu a me hoc rell.) non impetras. ego iam pridem ab eo cui meam existimationem caram fore arbitror peto ut mecum praefectus proficiscatur, et adhuc impetrare non possum.' etenim re vera multo magis est petendum ab hominibus, si salvi et honesti[*](et honesti CO: om. p rell.) esse volumus, ut eant nobiscum in provinciam, quam[*](quam CO: quam hoc illis rell.) in benefici loco deferendum. sed tu cum et tuos amicos in provinciam quasi in praedam invitabas et cum iis[*](is C: his O1: illis pb al.) ac per eos praedabare et eos in contione anulis aureis donabas, non statuebas tibi non solum de tuis[*](de tuis CO1: de te rell.), sed etiam de illorum factis rationem esse reddendam?
cum hos sibi quaestus constituisset magnos atque uberes ex his[*](his C codd.: iis edd.) causis quas ipse instituerat cum consilio, hoc est cum sua cohorte, cognoscere, tum illud infinitum genus invenerat ad innumerabilem pecuniam corripiendam.Dubium nemini est quin omnes omnium pecuniae positae sint in eorum potestate qui iudicia dant, et eorum qui iudicant, quin nemo vestrum possit aedis suas, nemo fundum, nemo bona patria obtinere, si, cum haec a quopiam vestrum petita sint, praetor improbus, cui nemo intercedere[*](intercedere cOp Asc.: interdicere rell.) possit, det quem velit iudicem, iudex nequam et levis quod praetor iusserit iudicet.
si vero illud quoque accedit[*](accedit c (accidit? i, §§4, 39): accidet pbO2: accedet k), ut praetor in ea verba[*](in ea verba praetor vulg. L. O1 Asc.: om. rell.) iudicium det ut vel L. Octavius Balbus iudex, homo et iuris et offici peritissimus, non possit aliter iudicare, —si iudicium sit eius modi[*](eius modi Ob: eiusdem modi codd. pler.) L. OCTAVIVS IVDEX ESTO. SI PARET FVNDUM CAPENATEM, QVO DE AGITVR, EX IVRE QVIRITIVM P. SERVILI ESSE, NEQVE IS FVNDVS Q. CATVLO RESTITVETVR, non necesse erit L. Octavio iudici cogere P. Servilium Q. Catulo fundum restituere, aut condemnare eum quem non oporteat? eius modi totum ius praetorium, omnis[*](ante omnis habent codd. iterum eiusdem modi (eiusmodi b): om. O: secl. Muell., ego delevi) res iudiciaria fuit in Sicilia per triennium Verre praetore. decreta eius modi[*](Eius modi decreta O), SI NON ACCIPIT QVOD TE DEBERE DICIS, ACCVSES; SI PETIT[*](petit Manutius: patitur codd), DVCAS: C. Fuficium duci iussit petitorem, L. Suettium, L. Racilium[*](Acilium, Accilium cO1). iudicia eius modi[*](eius modi O: huius modi p rell.): qui cives Romani erant iudicabant[*](iudicabant addidi (Cl. Rev. xviii, p. 24)) si Siculi essent, cum Siculos eorum[*](cum Siculos eorum Lamb., Donatum secutus ad Ter. Phorm. ii, 1, 36: cum Siculorum coni. Steph.: cum Siculi eorum `N': tum (tamen b) si eorum p rell. Asc.) legibus dari[*](dare O1p) oporteret, qui Siculi, si cives Romani essent.
verum ut totum genus amplectamini[*](complectamini Asc.) iudiciorum, prius iura Siculorum, deinde istius instituta cognoscite. Siculi hoc iure sunt ut, quod civis cum cive agat, domi certet suis legibus, quod Siculus cum Siculo non eiusdem civitatis, ut de eo praetor iudices ex P. Rupili decreto, quod is de decem legatorum sententia[*](sententiis O1 (ii, §39)) statuit, quam illi legem[*](illi legem cO: Siculi legem pk: legem Sic. bd) Rupiliam vocant, sortiatur. quod privatus a populo petit aut populus a privato, senatus ex aliqua civitate qui iudicet datur, cum alternae civitates reiectae sunt; quod civis Romanus a Siculo petit, Siculus iudex[*](iudex O: iudex datur p rell.), quod Siculus a civi Romano, civis Romanus datur; ceterarum rerum[*](rerum om. VO1) selecti iudices ex conventu civium Romanorum[*](conv. civ. Rom. VO: civ. Rom. conv. pb Asc.) proponi solent. inter aratores et decumanos lege frumentaria, quam Hieronicam appellant, iudicia fiunt.