In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
atque haec[*](hoc O (§187 supra)) postulabam, non quo illum cogi putarem oportere ut ad ea[*](ad ea V: ea rell.) mihi responderet invitus, sed ut omnibus istius furta, illius flagitium, utriusque audacia perspicua esse posset. itaque illum in iure metu conscientiaque peccati mutum atque exanimatum ac vix vivum relinquo, tabulas in foro summa hominum frequentia exscribo; adhibentur in scribendo[*](scribendo V Arus. Mess.: exscribendo p rell.) ex[*](ex V: et O: de p vulg. (ii §24: Am. J. Ph. xxvi, p. 420)) conventu viri primarii, litterae lituraeque omnes adsimulatae et[*](et V: om. p rell.) expressae de tabulis in libros transferuntur.
haec omnia summa cura et diligentia recognita et collata et ab hominibus honestissimis obsignata sunt. si Carpinatius mihi tum respondere noluit, responde tu mihi nunc[*](tu mihi nunc O: tu om. V: mihi nunc tu pb ed. Rom.: nunc tu mihi r), Verres, quem esse hunc tuum paene gentilem Verrucium putes. fieri non potest ut, quem video te praetore in Sicilia fuisse et quem ex ipsa ratione intellego locupletem fuisse, eum tu in tua provincia non cognoveris[*](cognoveris O1: cognoris Vp rell.). atque adeo, ne hoc aut[*](ne hoc aut VcOp: hoc ne b rell.) longius aut obscurius esse possit, procedite in medium atque[*](atque VcO: om. p rell.) explicate descriptionem imaginemque tabularum, ut omnes mortales[*](mortales om. V) istius avaritiae non iam vestigia sed ipsa cubilia videre possint. Liber explicetur[*](Liber explicetur c: liber explicatur pq, punctis subscr. r: om. Vb: del. edd.).
videtis Verrucium? videtis primas litteras[*](litteras primas V) integras? videtis extremam partem nominis[*](extr. part. nominis del. Hartman), codam[*](codam Vcp: quodam Ob: caudam k) illam Verrinam[*](Verrinam Maius e V (Verrisnam): Verris p rell.) tamquam in luto demersam esse in litura? sic habent se tabulae, iudices, ut videtis. quid exspectatis, quid quaeritis amplius? tu ipse, Verres, quid sedes, quid moraris? nam aut exhibeas nobis Verrucium necesse est aut te Verrucium esse fateare. laudantur[*](Laudentur V) oratores veteres, Crassi illi et Antonii, quod crimina diluere dilucide, quod copiose reorum causas defendere solerent[*](solerent cO: solebant p rell.): nimirum illi non ingenio solum his patronis, sed fortuna etiam praestiterunt. nemo enim tum ita peccabat ut defensioni locum non relinqueret; nemo ita[*](tum ita p rell.: ita tum O: ita om. b) vivebat ut nulla eius vitae pars summae turpitudinis esset expers; nemo ita in manifesto peccato[*](peccatu Gell.) tenebatur ut, cum impudens fuisset in facto, tum impudentior videretur si negaret.
nunc vero quid faciat Hortensius[*](Hortensius patronus O; sed v. Gell. vii. 16)? avaritiaene crimina frugalitatis laudibus deprecetur? at hominem flagitiosissimum libidinosissimum nequissimumque defendit. an ab hac eius[*](illius O1) infamia nequitia[*](ac nequitia Muell.: infam. nequissima k) vestros[*](nostros O) animos in aliam partem fortitudinis commemoratione traducat? at homo inertior, ignavior, magis vir inter mulieres, impura inter viros muliercula proferri non potest. at mores commodi. quis contumacior, quis inhumanior, quis superbior? at haec sine cuiusquam malo. quis acerbior, quis insidiosior, quis crudelior umquam fuit? in hoc homine atque in eius modi causa quid facerent omnes Crassi et Antonii? tantum, opinor, Hortensi: ad causam[*](ad causam cO1: ad hanc causam p rell.) non accederent neque in alterius impudentia sui pudoris existimationem amitterent. liberi enim ad causas solutique veniebant, neque committebant[*](neque committebant p2 s.l.) ut, si impudentes in defendendo esse noluissent[*](voluissent cOq al.), ingrati in deserendo existimarentur.
omnes qui alterum, iudices, nullis impulsi inimicitiis, nulla privatim laesi iniuria, nullo praemio adducti in iudicium rei publicae causa vocant providere debent non solum quid oneris in praesentia tollant, sed[*](sed VHO1: sed etiam p rell. (i, §106; Am. J. Ph. xxvi, p. 412)) quantum in omnem vitam negoti suscipere conentur. legem enim sibi ipsi dicunt[*](dicunt VHcO: indicunt p rell.) innocentiae continentiae[*](continentiae Vp rell.: om. HcO) virtutumque omnium qui ab altero rationem vitae reposcunt, atque eo magis si id, ut ante dixi, faciunt nulla re commoti alia nisi utilitate communi.
nam qui sibi hoc sumpsit, ut corrigat mores aliorum ac peccata reprehendat, quis huic ignoscat si qua in re ipse ab[*](ab VHp rell.: a O1k) religione offici declinarit? quapropter hoc etiam magis ab omnibus eius modi civis laudandus ac diligendus est, quod[*](qui d) non solum ab[*](ab VHpk: a cO) re publica civem improbum removet, verum etiam se ipsum eius modi fore profitetur ac praestat ut sibi non modo communi voluntate virtutis atque offici, sed etiam vi[*](vi H: in O: ut c rell.) quadam magis necessaria recte sit honesteque vivendum.
itaque hoc, iudices, ex homine clarissimo atque eloquentissimo[*](atque eloq. om. O1), L. Crasso, saepe auditum est, cum se nullius rei tam paenitere diceret quam quod C. Carbonem umquam in iudicium vocavisset; minus enim liberas omnium rerum voluntates habebat, et vitam suam pluribus quam vellet observari oculis arbitrabatur. atque ille his praesidiis ingeni fortunaeque munitus tamen hac cura continebatur, quam sibi nondum confirmato consilio[*](consilio confirmato O fort. recte (confirm. sc. sibi: cf. De Repub. §30; Cluent. §13)) sed ineunte aetate susceperat, cum[*](cum scripsi: quo codd. (e quom, credo): quamquam Bake, Koch, Mueller) minus etiam praecipitur[*](precipitur H: percip. cO: perspicitur rell. edd.) eorum virtus et integritas qui ad hanc rem adulescentuli, quam qui iam firmata aetate[*](Verba quam qui iam firmata aetate abesse malim; cf. J. J. Hartman, Mnemosyne, xl, p. 450) descendunt. illi enim, ante quam potuerunt existimare quanto liberior vita sit eorum qui neminem accusarint, gloriae causa atque ostentationis accusant: nos qui iam et quid facere et quantum iudicare[*](quantum iudicare scripsi: quantulum dicere cO (credo ex quantūludicare): quantulum iudicare rell. praeter H (quantulum, omissis reliquis)) possemus ostendimus, nisi facile cupiditates nostras teneremus, numquam ipsimet nobis praecideremus istam licentiam libertatemque vivendi.
atque ego hoc[*](ego hoc HO: hoc ego p rell. (v, §179)) plus oneris habeo quam qui ceteros accusarunt,—si onus est id appellandum quod cum laetitia feras ac voluptate[*](voluptate p rell.: voluntate HOq): verum tamen ego hoc amplius suscepi quam ceteri quod ita postulatur ab hominibus[*](hominibus HcO1: omnibus p rell.) ut his abstineant[*](ut his abstineant HcO: ut ab his se abstineant p rell.) maxime vitiis in quibus alterum reprehenderint[*](reprehenderint HcO: -erunt p rell.). Furem aliquem aut rapacem accusaris: vitanda tibi semper erit omnis avaritiae suspicio. maleficum quempiam adduxeris aut crudelem: cavendum erit semper ne qua in re asperior aut inhumanior[*](immanior O1: humanior H corr. m. 2) fuisse videare. corruptorem, adulterum: providendum diligenter ne quod in vita vestigium libidinis appareat: omnia postremo quae vindicaris in altero tibi ipsi vehementer fugienda sunt. etenim non modo accusator, sed ne obiurgator quidem ferendus est is[*](is om. O1) qui, quod in altero vitium reprehendit, in eo ipse reprehenditur[*](reprehenditur HcOk: depreh. pr (prob. Luterbacher)).