In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

iam igitur est ita perspicuum ut negare non possis nullam tibi statuam voluntate cuiusquam datam, nullam pecuniam statuarum nomine nisi vi expressam et coactam. quo quidem in crimine non illud solum intellegi volo, te ad statuas HS viciens[*](HS viciensut §141 supra: HS ∞ ∞ C: HS ċcxxċ milia p) coegisse, sed multo etiam illud magis, quod simul demonstratum[*](demonstratum CO: -andum p rell.) est quantum[*](est quantum om. CO1) odium in te[*](in te CO: om. pb vulg.) aratorum, quantum omnium Siculorum sit et fuerit. in quo quae vestra defensio futura sit coniectura adsequi non queo.

'oderunt Siculi; togatorum enim causa multa feci.' at hi[*](At hi p edd.: At hii C: Ali V) quidem acerrimi inimici[*](inimici CO: inimicissimique p rell.) sunt. 'inimicos habeo civis Romanos, quod sociorum commoda ac iura defendi.' at socii in hostium numero sese[*](numero sese (se b) abs COb: numeros se abs V: numero (s) abs pk) abs te habitos queruntur. 'aratores inimici sunt propter decumas.' quid? qui agros immunis liberosque arant[*](erant VO), cur oderunt? cur Halaesini, cur Centuripini, cur Segestani, cur Halicyenses? quod genus hominum, quem numerum, quem ordinem proferre possum[*](possis bd) qui te non oderit, sive civium Romanorum sive Siculorum? ut, etiamsi causas[*](causas VCO: causam (causa p) p rell.) cur te oderint non possim[*](possim COp al.: possum V) dicere, tamen illud dicendum putem, quem omnes mortales oderint, eum vobis quoque[*](vobis quoque COp al.: quoque vobis Vb) odio esse oportere.

an hoc dicere audebis, utrum de te aratores[*](utrum negotiatores post aratores add. Garaton.: cf. ll. 17, 23 (§188 infra)), utrum denique Siculi universi bene existiment, aut[*](aut edd.: an CO (§144 supra)) quo modo existiment[*](aut (an) quo modo existiment CO: om. V rell.), ad rem id non pertinere? neque tu hoc dicere audebis, nec si cupias[*](cupias CO: cupies Vp rell.) licebit; eripiunt enim[*](enim CO: om. Vpb) tibi istam orationem contemnendorum Siculorum atque aratorum[*](contemnendorum... aratorum Garat. auct. secl. Muell.) statuae illae equestres, quas tu paulo ante quam ad urbem venires poni inscribique iussisti, ut omnium inimicorum[*](inimicorum V rell.: iniquorum CO (fort. recte; cf. i, §19; v, §177)) tuorum animos accusatorumque tardares.

quis enim tibi molestus esset aut quis appellare te[*](appellare te V: appellaret C: appellare rell.) auderet, cum videret statuas ab negotiatoribus[*](a negot. Vb), ab aratoribus[*](ab arat. Vpb: om. COq), a communi Siciliae[*](Sicilia VC (corr. -ae) O (§§114, 145, 154 supra)) positas[*](positas V: om. COp rell.)? quod est aliud in illa provincia genus hominum? nullum. ergo ab universa provincia, generatimque a[*](a COpb: ab Vqr) singulis eius partibus, non solum diligitur, sed etiam ornatur. quis hunc attingere audeat? potes[*](Potest VC) igitur dicere nihil tibi obesse oportere aratorum, negotiatorum, Siculorumque[*](que om. V) omnium testimonia, cum eorum nominibus in statuarum inscriptione oppositis omnem te speraris[*](speraris VCO: sperabis rell.) invidiam atque infamiam tuam posse exstingere? an, quorum tu auctoritate[*](tu auct. VCO: auct. tu p rell.) statuas cohonestare tuas conatus es, eorum ego dignitate accusationem meam comprobare non potero?

Nisi forte quod apud publicanos gratiosus fuisti, in ea re spes te aliqua consolatur. quae gratia ne quid tibi prodesse posset ego mea diligentia perfeci; ut etiam obesse deberet tu tua sapientia curasti.etenim rem totam, iudices, breviter cognoscite. in scriptura Siciliae pro magistro est quidam L. Carpinatius, qui et sui quaestus causa, et fortasse quod sociorum interesse arbitrabatur, bene penitus in istius familiaritatem sese dedit. is cum praetorem circum omnia fora sectaretur neque ab eo umquam discederet, in eam[*](eam om. CO) iam venerat familiaritatem consuetudinemque[*](consuetudinem CO: familiaritatem consuetudinemque p rell.) in[*](in om. (post -em) CO) vendendis istius decretis et iudiciis transigendisque negotiis, ut prope alter Timarchides numeraretur;

hoc erat etiam capitalior, quod idem pecunias iis[*](his COpb) qui ab isto aliquid mercabantur faenori dabat. ea autem faeneratio erat eius modi[*](huius modi Cb), iudices, ut etiam is quaestus huic cederet; nam quas pecunias ferebat iis[*](iis p: is Cb: his O) expensas quibuscum contrahebat, eas[*](eas C (aea O): om. rell.) aut scribae istius aut Timarchidi aut etiam isti ipsi[*](isti ipsi COb: ipsi isti p rell.) referebat acceptas. idem praeterea pecunias istius extraordinarias grandis suo nomine faenerabatur.

hic primo[*](primo om. CO) Carpinatius, antequam in istius familiaritatem tantam[*](fam. tantam CO: tant. fam. p rell.) pervenisset[*](perveniret p), aliquotiens ad socios litteras de istius iniuriis miserat; Canuleius vero, qui in portu Syracusis operas dabat, furta quoque istius permulta nominatim ad socios perscripserat, ea quae sine portorio Syracusis erant exportata; portum autem et scripturam eadem societas habebat. ita factum est ut essent permulta quae ex societatis litteris dicere in istum et proferre possemus.

verum accidit[*](accedit CO1 (ii, i, §4)) ut Carpinatius, qui iam cum isto summa consuetudine, praeterea re ac ratione coniunctus esset, crebras postea litteras ad socios de istius summis officiis in rem communem beneficiisque mitteret. etenim cum iste omnia quaecumque Carpinatius postulabat facere ac decernere solebat, tum ille etiam[*](ille etiam CO1b: etiam ille pr) plura scribebat ad socios, ut, si posset, quae antea[*](ante C) scripserat, ea plane[*](ea quae... ea plane CO) exstingueret. ad extremum vero, cum iste iam decedebat, eius modi litteras ad eos misit: ut huic frequentes obviam prodirent, gratias[*](gratias CO1: gratiasque p rell.) agerent, facturos se[*](se CO: esse p rell.) si quid imperasset studiose pollicerentur. itaque socii fecerunt vetere instituto publicanorum, non quo istum ullo honore dignum arbitrarentur, sed quod sua interesse putabant se memores gratosque existimari: gratias isti egerunt, Carpinatium saepe ad se de eius officiis litteras misisse dixerunt.

iste cum respondisset ea se libenter fecisse operasque Carpinati magno opere[*](magno opere C: magnopere pb al. (i, §27: ii, §28)) laudasset, dat amico suo cuidam negotium, qui tum magister erat eius societatis, ut diligenter caveret atque prospiceret ne quid esset in litteris sociorum quod contra caput suum aut existimationem[*](caput suum aut exist. CO1: suum caput atque exist. pb rell.) valere posset. itaque ille multitudine sociorum remota decumanos convocat, rem defert. statuunt illi atque decernunt ut eae[*](eae C: he Opqb) litterae quibus existimatio C. Verris laederetur removerentur, operaque daretur ne ea res C. Verri fraudi esse posset.

si ostendo hoc decrevisse[*](decrevisse COb: decresse pk) decumanos, si planum facio hoc decreto remotas esse litteras, quid exspectatis amplius? possumne magis rem[*](magis rem COp al.: rem magis b edd.) iudicatam adferre, magis reum condemnatum in iudicium adducere? at quorum iudicio condemnatum! nempe eorum quos ii qui severiora iudicia desiderant arbitrantur[*](arbitrentur (arbitrarentur b) res iudicari codd. praeter CO) res iudicare oportere publicanorum iudicio[*](publ. iud. secl. Bake (Ziel. p. 194)); quos videlicet nunc populus iudices poscit, de quibus, ut eos iudices habeamus, legem ab homine non nostri generis, non ex equestri loco profecto, sed nobilissimo

promulgatam videmus; decumani, hoc est principes et quasi senatores publicanorum, removendas de medio litteras censuerunt. habeo ex iis[*](ex his COb) qui adfuerunt quos producam, quibus hoc committam, homines honestissimos ac locupletissimos, istos ipsos[*](istos ipsos CO: istos p rell.) principes equestris ordinis, quorum splendore vel maxime istius[*](istius C rell.: illius edd.) qui legem promulgavit oratio et causa nititur[*](nititur CO: nitetur p rell.). venient[*](Venient edd.: veniunt Cp rell.: veniant Ob (sed dicent codd. omnes)) in medium, dicent quid statuerint; profecto, si recte homines novi, non mentientur; litteras enim communis de medio removere potuerunt, fidem suam et religionem removere non possunt. ergo equites Romani, qui te suo iudicio condemnarunt, horum iudicio condemnari[*](Romani qui... condemnari CO1: mance rell. Romani te suo iudicio condemnari, mediis omissis)[*](condemnari CO1: mance rell. Romani te suo iudicio condemnari, mediis omissis) noluerunt: vos[*](vos om. CO) nunc utrum illorum iudicium an voluntatem sequi malitis, considerate.