In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

te autem praetore quis[*](quis O: qui rell.) censor aut legem metueret qua non tenebatur, quoniam creatus lege non erat, aut animadversionem tuam, cum[*](cum pb vulg.: qui O: qui cum V (= cum: ut enim nimirum = nimirum §154 infra)) id quod abs te emerat vendidisset? teneat iam sane meos testis Metellus, cogat alios laudare, sicut in multis conatus est; modo haec faciat quae facit. quis enim umquam tanta a quoquam contumelia, quis tanta ignominia adfectus est? Quinto quoque anno Sicilia tota censetur. erat[*](Erat enim O) censa praetore Peducaeo; quintus annus cum in te praetorem[*](in te praetorem edd. V secuti (in quo est in te pop. ro. = PR): te praetore p rell.) incidisset, censa denuo est[*](denuost V). postero anno L. Metellus mentionem tui census fieri vetat; censores dicit de integro sibi creari placere; interea Peducaeanum censum observari iubet. hoc si tuus inimicus fecisset[*](etsi b fecisset VO: tibi fecisset pqb al.: tibi ante tuus r), tamen, si animo aequo[*](equo animo Vb) provincia tulisset, inimici iudicium grave videretur. fecit amicus recens et cognatus voluntarius; aliter enim, si provinciam retinere, si salvus ipse in provincia vellet esse, facere non potuit. exspectas etiam quid hi iudicent?

si tibi magistratum abrogasset, minore ignominia te adfecisset quam cum ea quae in magistratu gessisti sustulit atque inrita iussit esse. neque in hac re sola fuit eius modi, sed, antequam ego in Siciliam veni, in maximis rebus ac plurimis; nam et Heraclio Syracusanos[*](Syracusanos O1: -o p rell.) tuos illos palaestritas bona restituere iussit, et Epicrati Bidinos, et pupillo Drepanitano A. Claudium, et, nisi mature Laetilius in Siciliam cum litteris venisset, minus xxx diebus Metellus totam trienni praeturam tuam rescidisset.

et quoniam de ea pecunia quam tibi ad statuam censores contulerunt dixi, non mihi praetermittendum videtur ne illud quidem genus pecuniae conciliatae quam tu a civitatibus statuarum nomine coegisti. video enim eius pecuniae summam esse pergrandem, ad HS viciens[*](vicies Garat.: tricies Zumpt (ċXXċ LXI cO: cxxx pq al. §§142, 165)): tantum conficietur[*](conficietur cO: conficitur rell.) ex testimoniis et litteris civitatum. et[*](et (ante litteris) O1: ac rell.) iste hoc concedit nec potest aliter dicere. quare cuius modi putamus esse illa quae negat, cum haec tam improba sint[*](sint Prisc.: sunt codd.) quae fatetur[*](fateatur Prisc.)? quid enim vis constitui? consumptam esse istam omnem[*](istam omnem Op al.: omn. istam b vulg.) pecuniam in statuis? fac ita esse; tamen hoc ferendum nullo modo est, tantam a[*](a O: ab p rell.) sociis pecuniam auferri ut omnibus in[*](in omnibus O) angiportis praedonis improbissimi statua ponatur[*](statua ponatur cO1: statuae ponantur p rell.), qua vix tuto transiri posse videatur[*](transiri posse videatur cO: transire posse videamur p rell.).

verum ubi tandem aut in quibus statuis ista tanta pecunia consumpta est? 'consumetur,' inquies. scilicet exspectemus legitimum illud quinquennium; si hoc intervallo non consumpserit, tum denique nomen eius de pecuniis repetundis statuarum nomine deferemus. reus est maximis plurimisque criminibus in iudicium vocatus: HS[*](HċSċ xx O, ut l. 19) viciens ex hoc uno genere captum[*](captum O1 edd. (cf. §20 supra): capta p rell.) videmus. si condemnatus eris, non, opinor, id ages ut ista pecunia in quinquennio consumatur in statuis; sin absolutus eris, quis erit tam amens qui te ex tot tantisque criminibus elapsum post quinquennium statuarum nomine arcessat[*](accersat V)? ita si neque adhuc consumpta[*](consumpta adhuc b) est ista pecunia[*](est ista pec. VO1: ista pec est p rell.) et est perspicuum non consumptum iri, licet iam intellegamus inventam esse rationem quare et iste HS viciens ex hoc[*](ex hoc V: om. rell.) uno genere conciliarit et ceperit, et ceteri— si hoc[*](hoc si V) a vobis erit comprobatum—quam volent magnas hoc nomine pecunias capere possint; ut iam videamur non a pecuniis capiendis homines absterrere[*](abstinere cO), sed, cum genera quaedam pecuniarum capiendarum[*](capiend. Vpb: capiund. edd.) comprobarimus, honesta nomina turpissimis rebus imponere.

etenim, si C. Verres HS c milia[*](HS c milia coni. Zumpt: H.S. xx O: hscci33 V: H.S. cxx milia pb) populum verbi gratia Centuripinum poposcisset eamque ab iis pecuniam abstulisset, non, opinor, esset dubium quin eum, cum id planum fieret, condemnari necesse esset. quid? si eundem populum HS cc milia poposcit eaque coegit atque abstulit, num idcirco absolvetur quod adscriptum est eam pecuniam datam statuarum nomine? non, opinor; nisi forte id agimus, non ut magistratibus nostris moram accipiendi[*](accipiundi O), sed ut sociis causam dandi adferre[*](afferre cO1: auferre p rell.) videamur. quodsi quem statuae magno opere delectant, et si quis earum honore aut gloria ducitur, is haec tamen constituat necesse est, primum averti pecuniam domum non placere, deinde ipsarum statuarum modum quendam esse oportere, deinde illud, certe ab invitis exigi non oportere[*](non oportere exigi b).

ac[*](Age cO1) de avertenda pecunia quaero abs te utrum ipsae civitates solitae sint statuas tibi faciundas[*](faciendas O) locare ei cui possent optima condicione locare[*](locare om. O), an[*](an codd.: et Pluyg.: aut Muell.) aliquem procuratorem[*](procuratorem O1: curatorem rell.) praeficere qui statuis faciundis praeesset, an tibi, an cui[*](an cui codd.: aut cui Lamb., edd. recc.) tu imperasses, adnumerare pecuniam? nam si per eos statuae fiebant a quibus tibi iste honos habebatur, audio; sin Timarchidi pecunia numerabatur, desine, quaeso, simulare te, cum in[*](in om. O al.) manifestissimo[*](manifestissimo cO: manifesto p rell.) furto teneare, gloriae studiosum ac monumentorum fuisse. quid vero? modum statuarum haberi nullum placet? atqui habeatur necesse est.

etenim sic considerate. Syracusana civitas, ut eam potissimum nominem, dedit ipsi statuam—est honos—et patri—bella haec pietatis et quaestuosa simulatio—et filio—ferri hoc potest, hunc enim puerum non oderant; verum quotiens et quot nominibus a Syracusanis statuas auferes? Vt in foro statuerent, abstulisti, ut in curia, coegisti, ut pecuniam conferrent in eas statuas quae Romae ponerentur imperasti; ut idem darent homines aratorum nomine, dederunt; ut idem pro parte in commune Siciliae conferrent, etiam id contulerunt. Vna civitas cum tot nominibus pecuniam contulerit idemque hoc civitates ceterae fecerint, nonne[*](nonne O: non rell.) res ipsa vos admonet ut putetis[*](ut putetis om. O) modum aliquem huic cupiditati constitui oportere? quid? si hoc voluntate sua nulla civitas fecit, si omnes imperio, metu, vi, malo adductae tibi[*](tibi om. O) pecuniam statuarum nomine contulerunt, per deos immortalis, num cui dubium esse poterit quin, etiamsi statuerit accipere ad statuas licere, idem tamen statuat eripere certe non licere?

primum igitur in hanc rem testem totam Siciliam citabo, quae mihi una voce statuarum nomine magnam[*](magnam om. O) pecuniam per vim coactam esse demonstrat[*](demonstret O). nam legationes omnium civitatum in postulatis communibus, quae fere omnia ex tuis iniuriis nata sunt, etiam hoc ediderunt, VT STATVAS NE CVI, NISI CVM IS DE PROVINCIA DECESSISSET, POLLICERENTVR.tot praetores in Sicilia fuerunt, totiens apud maiores nostros Siculi senatum adierunt, totiens hac memoria: tamen huiusce novi postulati genus atque principium tua praetura attulit.

quid enim tam novum non solum re, sed genere ipso postulandi? nam cetera quae sunt in isdem postulatis de iniuriis tuis sunt nova, sed tamen non[*](non om. pb novo om. O) novo modo postulantur. rogant et orant Siculi patres conscriptos ut nostri magistratus posthac decumas lege Hieronica vendant. tu primus contra vendideras. audio. ne in cellam quod imperatur aestiment. hoc quoque propter tuos ternos denarios nunc primum postulatur, sed genus ipsum postulandi non est novum. ne absentis nomen recipiatur. ex Stheni calamitate et tua natum est iniuria. cetera non colligam. sunt omnia Siculorum postulata eius modi ut crimina collecta in unum reum te esse videantur, quae tamen omnia novas iniurias habent, sed postulationum formulas usitatas;

hoc postulatum de statuis ridiculum esse videatur ei[*](ei om. O1 (Prisc. ii. p. 147)) qui rem sententiamque non perspiciat. postulant enim, non uti[*](uti cO: ut rell.) ne cogantur statuere; quid igitur? ut ipsis ne liceat. quid est hoc? petis a me, quod in tua potestate est, ut id tibi facere ne liceat; pete potius ne quis te invitum polliceri aut facere cogat. 'nihil egero[*](egero pk: rogo c: ego rogo O1: ergo bd),' inquit; 'negabunt enim omnes se coegisse; si me salvum esse vis, mihi impone istam vim ut omnino mihi ne liceat polliceri.' ex tua praetura primum haec est nata postulatio; qua cum utuntur, hoc significant atque adeo aperte ostendunt, sese ad statuas tuas[*](tuas cO: om. rell.) pecuniam metu ac malo coactos invitissimos contulisse.

quid? si hoc non dicant, tibi[*](tibi om. O1) non necesse sit ipsi id confiteri? vide et perspice qua defensione sis usurus: iam intelleges hoc tibi de statuis confitendum esse. mihi enim renuntiatur ita constitui a tuis patronis, hominibus ingeniosis, causam tuam, et ita eos abs te[*](ita eos abs te pb al.: eos ita (cum signis transp. et praeterea punctis subscr. del. ita m. 1) abs te ita O: eos ita abs te vulg.) institui et doceri, ut quisque ex provincia Sicilia gravior homo atque honestior testimonium vehementius dixerit, sicuti[*](sicuti Siculi codd. praeter O) multi primarii viri multa dixerunt, te statim hoc istis tuis defensoribus dicere, 'inimicus est propterea quod arator est.' itaque uno genere, opinor, circumscribere habetis in animo genus hoc aratorum, quod eos infenso animo atque inimico venisse dicatis quia fuerit in decumis iste vehementior. ergo aratores inimici omnes et adversarii sunt[*](sunt om. pbk est eorum Opb: eorum est vulg.): nemo est eorum quin[*](qui non O (§88 supra)) perisse te cupiat? omnino praeclare te habes cum is ordo atque id hominum genus, quod optimum atque honestissimum est, a quo uno et summa res publica[*](resp. pk: reip. Ob) et illa provincia maxime continetur, tibi est inimicissimum.

verum esto; alio loco de aratorum animo et iniuriis videro; nunc, quod mihi abs te datur, id accipio, eos tibi esse inimicissimos. nempe ita dicis: propter decumas. concedo: non quaero, iure an iniuria sint inimici. quid ergo? illae quid[*](quid (post illae) cO1: om. p rell.) sibi statuae equestres inauratae volunt, quae populi Romani oculos animosque maxime offendunt, propter aedem Volcani? nam inscriptum[*](inscriptum cO: scriptum rell.) esse video quandam ex his statuis[*](statuis O: statuam p rell.) aratores dedisse. si honoris causa statuam dederunt, inimici non sunt; credamus testibus; tum enim honori tuo, nunc iam religioni suae consulunt. sin autem metu coacti dederunt, confiteare necesse est te in provincia pecunias[*](pecunias O: om. pqk) statuarum nomine per vim ac metum coegisse. Vtrum tibi commodum est elige.

equidem libenter hoc iam crimen de statuis relinquam, ut mihi tu illud concedas, quod tibi honestissimum est, aratores tibi ad statuam honoris tui causa voluntate sua contulisse. da mihi hoc; iam tibi maximam partem defensionis praecideris; non enim poteris aratores tibi iratos esse atque inimicos dicere. O causam singularem! o defensionem miseram ac perditam! nolle hoc accipere reum ab accusatore, et eum reum qui praetor in Sicilia fuerit, aratores ei statuam sua voluntate statuisse, aratores de eo bene existimare, amicos esse, salvum[*](salvum O: salvum esse b al. (§15 supra), et in mg. O m. 1) cupere! metuit ne hoc vos existimetis; obruitur enim aratorum testimoniis. Vtar eo quod datur.

certe hoc vobis ita iudicandum est, eos qui isti inimicissimi sunt[*](sint pq), ut ipse existimari vult, ad istius honores atque monumenta pecunias voluntate sua non contulisse. atque ut hoc totum facillime intellegi possit, quem voles eorum testium quos produxero, qui ex[*](ex cO: e V: in pbd) Sicilia testes sunt[*](sunt VO: sint p rell.), sive togatum[*](togatum c cod. Cuiac. (rogatum O1): civem Romanum Vp rell.) sive Siculum, rogato, et eum qui tibi inimicissimus esse videbitur, qui se spoliatum abs te[*](abs te om. V) esse[*](esse om. pqb) dicet, ecquid suo nomine in tuam statuam contulerit; neminem reperies qui neget; etenim omnes dederunt.

quemquam igitur putas dubitaturum quin is quem tibi inimicissimum esse oporteat, qui abs te gravissimas iniurias[*](iniurias suppl. s.l. post acceperit p2. et ita q) acceperit, pecuniam statuae nomine dederit vi atque imperio adductus, non officio ac voluntate? huius[*](Huius scripsi V secutus et Lamb. in mg.: et huius rell. edd.) ego pecuniae, iudices, quae permagna est impudentissimeque coacta ab invitis, non habui rationem neque habere potui,—quantum ab aratoribus, quantum ab negotiatoribus qui Syracusis, qui Agrigenti, qui Panhormi, qui Lilybaei negotiantur esset coactum: eam iam[*](eam iam scripsi: quoniam codd. praeter O (ut iam): quam iam Schoell) intellegitis ipsius quoque confessione ab invitissimis coactam[*](coactum O Forte, quantum... est coactum, tantum iam intell.... coactum esse (Cl. Rev. xviii, p. 25)) esse.

venio nunc ad civitates Siciliae, de quibus facillime iudicium fieri[*](iudicium fieri Vp rell. praeter O (fieri iud.)) voluntatis potest. an etiam Siculi inviti contulerunt? non est probabile. etenim sic C. Verrem praeturam in Sicilia gessisse constat ut, cum utrisque satis facere non posset, et Siculis et togatis, offici potius in socios quam ambitionis in civis rationem duxerit. itaque eum non solum PATRONVM illius[*](illius VO1: istius p rell.) insulae, sed etiam SOTERA inscriptum vidi Syracusis. hoc quantum est? ita magnum ut Latine uno verbo exprimi non possit. is est nimirum SOTER qui salutem dedit. huius nomine etiam dies festi agitantur, pulchra illa Verria, non quasi Marcellia, sed pro Marcelliis, quae illi istius iussu sustulerunt; huius fornix in foro Syracusis est, in quo nudus filius stat, ipse autem ex equo nudatam ab se provinciam prospicit; huius statuae locis omnibus[*](locis omnibus VOp al.: omnibus locis c: omnibus bd), quae hoc demonstrare videantur, prope modum non minus multas statuas istum posuisse Syracusis quam abstulisse; huic etiam Romae videmus in basi statuarum maximis litteris incisum, A COMMVNI SICILIAE[*](Siciliae cOp al.: Sicilia Vd (§§114, 145, 168)) DATAS.