In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
tanto mercatu praetoris indicto concurritur undique ad istum Syracusas; flagrabat domus tota[*](tota domus O) praetoria studio hominum et cupiditate; nec mirum omnibus comitiis tot civitatum unam in domum revocatis, tantaque ambitione provinciae totius in uno cubiculo inclusa. exquisitis palam pretiis et licitationibus factis, discribebat[*](describebat codd.) censores binos in singulas civitates Timarchides. is suo labore suisque accessionibus huius negoti atque operis molestia[*](molestia cO: molestiam p rell.) consequebatur ut ad istum sine ulla sollicitudine summa pecuniae[*](pecuniae cO: pecunia p rell.) referretur. iam hic Timarchides quantam pecuniam fecerit plane adhuc cognoscere non potuistis; verum tamen priore[*](in priore O) actione quam varie, quam improbe praedatus esset, multorum testimoniis[*](testimoniis cO1: ex test. p rell.) cognovistis.
sed ne miremini qua ratione hic tantum apud istum libertus potuerit, exponam vobis breviter quid hominis sit, ut et istius nequitiam qui illum secum habuerit, eo praesertim numero ac loco, et calamitatem provinciae cognoscatis. in mulierum corruptelis et in omni eius modi luxuria atque nequitia mirandum in modum reperiebam hunc Timarchidem ad istius flagitiosas libidines singularemque nequitiam natum atque aptum fuisse; investigare, adire, appellare, corrumpere, quidvis facere in eius modi rebus quamvis callide, quamvis audacter, quamvis impudenter; eundem mira quaedam excogitare genera furandi; nam ipsum Verrem tantum avaritia semper hiante atque imminente fuisse, ingenio et cogitatione nulla, ut quicquid sua sponte faciebat, item ut vos Romae cognovistis, eripere potius quam fallere videretur.
haec vero huius erat ars et malitia miranda, quod accuratissime[*](accuratissime cO: acutissime pb vulg.) tota provincia quid cuique accidisset[*](quid cuique accidisset cO: om. p rall.), quid cuique opus esset, indagare[*](esset necesse indagare pb al.) et odorari solebat; omnium adversarios[*](omn. adversarios cO: om. p rell.), omnium inimicos diligenter cognoscere, conloqui, attemptare; ex utraque parte causas[*](causas om. O, secl. Muell.: causa pq (om. parte): causas et coni. Klotz (ex utraque causas parte b)) voluntates perspicere, facultates et copias; quibus opus esset metum offerre, quibus expediret spem ostendere; accusatorum et quadruplatorum quicquid erat, habebat in potestate; quod cuique negoti conflare[*](conflare cO: conflari p rell.) volebat, nullo labore faciebat; istius omnia decreta imperia litteras peritissime et callidissime venditabat.
ac non solum erat administer istius cupiditatum, verum etiam ipse sui meminerat, neque solum nummos, si qui isti exciderant, tollere solebat, ex quibus pecuniam maximam fecit, sed etiam voluptatum flagitiorumque istius ipse reliquias colligebat. itaque in Sicilia non Athenionem, qui nullum oppidum cepit, sed Timarchidem fugitivum omnibus[*](in omnibus Halm. auct. Kayser.) oppidis per triennium scitote regnasse; in Timarchidi potestate sociorum populi Romani antiquissimorum atque amicissimorum liberos, matres familias, bona fortunasque omnis fuisse. is igitur, ut dico, Timarchides in omnis civitates accepto pretio censores dimisit: comitia isto praetore censorum ne simulandi quidem causa fuerunt.
iam hoc impudentissime: palam—licebat enim videlicet legibus—singulis censoribus denarii treceni[*](treceni Muell.: trecenti p vulg. (praeter O= ċcccċ om. denarii) ad statuam praetoris imperati sunt. censores cxxx facti sunt; pecuniam illam ob censuram contra leges clam[*](clam s. l. p2) dederunt; haec denarium[*](denarium iterum om. O) XXXVIIII milia palam salvis legibus contulerunt in statuam. primum quo tantam pecuniam? deinde quam ob rem censores ad statuam tibi conferebant? ordo aliqui censorum est, conlegium, genus aliquod hominum? nam aut publice civitates istos honores habent aut, si homines, generatim[*](aut si hom. gen. scripsi: aut si gen. hom. codd. pler.: aut generatim hom. b vulg.), ut aratores, ut mercatores, ut navicularii; censores quidem qui magis quam aediles? ob beneficium? ergo hoc fatebere, abs te haec petita esse—nam empta non audebis dicere; te eos magistratus hominibus benefici, non rei publicae causa permisisse? hoc cum tute fateare, quisquam dubitabit quin tu istam apud populos provinciae totius invidiam atque offensionem non ambitionis[*](ambitionis tollendae Pluyg.. Kays. (§132 supra)) neque beneficiorum conlocandorum, sed pecuniae conciliandae causa susceperis?
itaque illi censores fecerunt idem quod in nostra re publica solent ii qui per largitionem magistratus adepti sunt: dederunt operam ut ita potestatem gererent ut illam lacunam rei familiaris explerent. sic census habitus est te praetore ut eo censu nullius civitatis res publica posset[*](possit V) administrari; nam locupletissimi cuiusque censum[*](censum VcO: census p rell.) extenuarant[*](hauserant cO)[*](extenuarunt... auxerunt Ziel. (p. 194)), tenuissimi auxerant. itaque in tributis imperandis tantum oneris plebi imponebatur ut, etiamsi homines[*](omnes V) tacerent, res ipsa illum censum repudiaret, id quod intellegi facillime re ipsa[*](re ipsa om. O: Ziel. l.c.) potest.nam L. Metellus, qui, posteaquam ego inquirendi causa in Siciliam veni, repente L. Laetili adventu istius non modo amicus, verum etiam cognatus factus est,—is, quod videbat istius censu[*](census cO) stari nullo modo posse, eum censum observari iussit qui viro fortissimo atque innocentissimo, Sex. Peducaeo, praetore habitus esset. erant enim tum censores legibus facti delecti a suis civitatibus, quibus, si quid commisissent, poenae legibus erant constitutae.
te autem praetore quis[*](quis O: qui rell.) censor aut legem metueret qua non tenebatur, quoniam creatus lege non erat, aut animadversionem tuam, cum[*](cum pb vulg.: qui O: qui cum V (= cum: ut enim nimirum = nimirum §154 infra)) id quod abs te emerat vendidisset? teneat iam sane meos testis Metellus, cogat alios laudare, sicut in multis conatus est; modo haec faciat quae facit. quis enim umquam tanta a quoquam contumelia, quis tanta ignominia adfectus est? Quinto quoque anno Sicilia tota censetur. erat[*](Erat enim O) censa praetore Peducaeo; quintus annus cum in te praetorem[*](in te praetorem edd. V secuti (in quo est in te pop. ro. = PR): te praetore p rell.) incidisset, censa denuo est[*](denuost V). postero anno L. Metellus mentionem tui census fieri vetat; censores dicit de integro sibi creari placere; interea Peducaeanum censum observari iubet. hoc si tuus inimicus fecisset[*](etsi b fecisset VO: tibi fecisset pqb al.: tibi ante tuus r), tamen, si animo aequo[*](equo animo Vb) provincia tulisset, inimici iudicium grave videretur. fecit amicus recens et cognatus voluntarius; aliter enim, si provinciam retinere, si salvus ipse in provincia vellet esse, facere non potuit. exspectas etiam quid hi iudicent?
si tibi magistratum abrogasset, minore ignominia te adfecisset quam cum ea quae in magistratu gessisti sustulit atque inrita iussit esse. neque in hac re sola fuit eius modi, sed, antequam ego in Siciliam veni, in maximis rebus ac plurimis; nam et Heraclio Syracusanos[*](Syracusanos O1: -o p rell.) tuos illos palaestritas bona restituere iussit, et Epicrati Bidinos, et pupillo Drepanitano A. Claudium, et, nisi mature Laetilius in Siciliam cum litteris venisset, minus xxx diebus Metellus totam trienni praeturam tuam rescidisset.