In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
iam vero censores quem ad modum isto praetore in Sicilia[*](isto pr. in Sic. Op: in Sic. isto pr. b vulg.) creati sint, operae pretium est cognoscere. ille enim est magistratus apud Siculos qui diligentissime mandatur a populo propter hanc causam, quod omnes Siculi ex censu quotannis tributa conferunt[*](omnes... conferuntKays.: quod cum omnes conferant Bake), in censu habendo potestas omnis aestimationis habendae summaeque faciendae[*](faciendae cO: faciundae p rell.) censori permittitur. itaque et populus cui maximam fidem suarum rerum habeat maxima cura deligit, et propter magnitudinem potestatis hic magistratus a populo summa ambitione contenditur.
in ea re iste[*](iste cO: om. rell.) nihil obscure facere[*](facere om. cO1) voluit, non in sortitione fallere neque dies de fastis eximere. nihil sane vafre nec malitiose facere conatus est; sed ut studia cupiditatesque honorum atque ambitiones ex omnibus civitatibus[*](omnibus civitatibus p rell. praeter O (hominibus civitatibusque)) tolleret[*](tollerentur O), quae res evertendae rei publicae solent[*](solerent Bake) esse, ostendit sese in omnibus civitatibus censores esse facturum.
tanto mercatu praetoris indicto concurritur undique ad istum Syracusas; flagrabat domus tota[*](tota domus O) praetoria studio hominum et cupiditate; nec mirum omnibus comitiis tot civitatum unam in domum revocatis, tantaque ambitione provinciae totius in uno cubiculo inclusa. exquisitis palam pretiis et licitationibus factis, discribebat[*](describebat codd.) censores binos in singulas civitates Timarchides. is suo labore suisque accessionibus huius negoti atque operis molestia[*](molestia cO: molestiam p rell.) consequebatur ut ad istum sine ulla sollicitudine summa pecuniae[*](pecuniae cO: pecunia p rell.) referretur. iam hic Timarchides quantam pecuniam fecerit plane adhuc cognoscere non potuistis; verum tamen priore[*](in priore O) actione quam varie, quam improbe praedatus esset, multorum testimoniis[*](testimoniis cO1: ex test. p rell.) cognovistis.
sed ne miremini qua ratione hic tantum apud istum libertus potuerit, exponam vobis breviter quid hominis sit, ut et istius nequitiam qui illum secum habuerit, eo praesertim numero ac loco, et calamitatem provinciae cognoscatis. in mulierum corruptelis et in omni eius modi luxuria atque nequitia mirandum in modum reperiebam hunc Timarchidem ad istius flagitiosas libidines singularemque nequitiam natum atque aptum fuisse; investigare, adire, appellare, corrumpere, quidvis facere in eius modi rebus quamvis callide, quamvis audacter, quamvis impudenter; eundem mira quaedam excogitare genera furandi; nam ipsum Verrem tantum avaritia semper hiante atque imminente fuisse, ingenio et cogitatione nulla, ut quicquid sua sponte faciebat, item ut vos Romae cognovistis, eripere potius quam fallere videretur.
haec vero huius erat ars et malitia miranda, quod accuratissime[*](accuratissime cO: acutissime pb vulg.) tota provincia quid cuique accidisset[*](quid cuique accidisset cO: om. p rall.), quid cuique opus esset, indagare[*](esset necesse indagare pb al.) et odorari solebat; omnium adversarios[*](omn. adversarios cO: om. p rell.), omnium inimicos diligenter cognoscere, conloqui, attemptare; ex utraque parte causas[*](causas om. O, secl. Muell.: causa pq (om. parte): causas et coni. Klotz (ex utraque causas parte b)) voluntates perspicere, facultates et copias; quibus opus esset metum offerre, quibus expediret spem ostendere; accusatorum et quadruplatorum quicquid erat, habebat in potestate; quod cuique negoti conflare[*](conflare cO: conflari p rell.) volebat, nullo labore faciebat; istius omnia decreta imperia litteras peritissime et callidissime venditabat.
ac non solum erat administer istius cupiditatum, verum etiam ipse sui meminerat, neque solum nummos, si qui isti exciderant, tollere solebat, ex quibus pecuniam maximam fecit, sed etiam voluptatum flagitiorumque istius ipse reliquias colligebat. itaque in Sicilia non Athenionem, qui nullum oppidum cepit, sed Timarchidem fugitivum omnibus[*](in omnibus Halm. auct. Kayser.) oppidis per triennium scitote regnasse; in Timarchidi potestate sociorum populi Romani antiquissimorum atque amicissimorum liberos, matres familias, bona fortunasque omnis fuisse. is igitur, ut dico, Timarchides in omnis civitates accepto pretio censores dimisit: comitia isto praetore censorum ne simulandi quidem causa fuerunt.
iam hoc impudentissime: palam—licebat enim videlicet legibus—singulis censoribus denarii treceni[*](treceni Muell.: trecenti p vulg. (praeter O= ċcccċ om. denarii) ad statuam praetoris imperati sunt. censores cxxx facti sunt; pecuniam illam ob censuram contra leges clam[*](clam s. l. p2) dederunt; haec denarium[*](denarium iterum om. O) XXXVIIII milia palam salvis legibus contulerunt in statuam. primum quo tantam pecuniam? deinde quam ob rem censores ad statuam tibi conferebant? ordo aliqui censorum est, conlegium, genus aliquod hominum? nam aut publice civitates istos honores habent aut, si homines, generatim[*](aut si hom. gen. scripsi: aut si gen. hom. codd. pler.: aut generatim hom. b vulg.), ut aratores, ut mercatores, ut navicularii; censores quidem qui magis quam aediles? ob beneficium? ergo hoc fatebere, abs te haec petita esse—nam empta non audebis dicere; te eos magistratus hominibus benefici, non rei publicae causa permisisse? hoc cum tute fateare, quisquam dubitabit quin tu istam apud populos provinciae totius invidiam atque offensionem non ambitionis[*](ambitionis tollendae Pluyg.. Kays. (§132 supra)) neque beneficiorum conlocandorum, sed pecuniae conciliandae causa susceperis?
itaque illi censores fecerunt idem quod in nostra re publica solent ii qui per largitionem magistratus adepti sunt: dederunt operam ut ita potestatem gererent ut illam lacunam rei familiaris explerent. sic census habitus est te praetore ut eo censu nullius civitatis res publica posset[*](possit V) administrari; nam locupletissimi cuiusque censum[*](censum VcO: census p rell.) extenuarant[*](hauserant cO)[*](extenuarunt... auxerunt Ziel. (p. 194)), tenuissimi auxerant. itaque in tributis imperandis tantum oneris plebi imponebatur ut, etiamsi homines[*](omnes V) tacerent, res ipsa illum censum repudiaret, id quod intellegi facillime re ipsa[*](re ipsa om. O: Ziel. l.c.) potest.nam L. Metellus, qui, posteaquam ego inquirendi causa in Siciliam veni, repente L. Laetili adventu istius non modo amicus, verum etiam cognatus factus est,—is, quod videbat istius censu[*](census cO) stari nullo modo posse, eum censum observari iussit qui viro fortissimo atque innocentissimo, Sex. Peducaeo, praetore habitus esset. erant enim tum censores legibus facti delecti a suis civitatibus, quibus, si quid commisissent, poenae legibus erant constitutae.