In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

quae cum omnia facta sint[*](sint CO: sunt pbk), tamen unam solam scitote esse civitatem Mamertinam quae publice legatos, qui istum laudarent, miserit. eius autem legationis principem, civitatis nobilissimum civem[*](civem CO1: om. rell. (cf. v, §47)), C. Heium, iuratum dicere audistis isti navem onerariam maximam Messanae esse publice coactis operis aedificatam; idemque Mamertinorum legatus, istius laudator, non solum istum bona sua, verum etiam sacra deosque penatis a maioribus traditos ex aedibus suis eripuisse dixit. praeclara laudatio, cum duabus in rebus legatorum una opera consumitur, in laudando atque repetendo[*](repetendo COb: in repet. pk)! atque ea ipsa civitas qua ratione isti[*](illi bd) amica sit, dicetur certo loco; reperietis enim, quae causae benivolentiae Mamertinis erga istum sint[*](Mam. erga istum sint CO1: sint Mam. erga istum p rell.), eas ipsas causas satis[*](satis COb: om. pk) iustas esse damnationis. Alia civitas nulla, iudices, publico consilio laudat.

vis illa summi imperi tantum potuit apud perpaucos homines, non civitates, ut aut levissimi quidam ex miserrimis desertissimisque oppidis invenirentur qui iniussu populi ac senatus proficiscerentur, aut ii[*](hii C) qui contra istum legati decreti erant[*](legatos decreverant bd), et[*](et om. CO mandataque CO p rell.: ac mandata falso `N') testimonium publicum mandataque acceperant, vi ac metu retinerentur. quod ego in[*](Quod ego id in C) paucis tamen usu venisse non moleste tuli[*](tuli CO: fero p rell.), quo reliquae tot et tantae et tam graves civitates, tota denique Sicilia plus auctoritatis apud vos haberet, cum videretis[*](videretis C, et pler.: videritis O1 Par. 7786) nulla vi retineri, nullo periculo prohiberi potuisse[*](potuisse Cp rell.: posse bd: in O utrumque coniungitur) quo minus experirentur ecquid apud vos querimoniae valerent antiquissimorum fidelissimorumque sociorum.

nam quod fortasse non[*](non om. C) nemo vestrum audierit, istum a Syracusanis publice laudari, id tametsi priore actione ex Heraclii Syracusani testimonio cuius modi esset cognovistis, tamen vobis alio loco ut se tota res habeat, quod ad eam civitatem attineat[*](attineat CO: attinet rell.), demonstrabitur. intellegetis enim nullis hominibus quemquam tanto odio quanto istum Syracusanis et esse[*](et esse CO: esse pbk) et fuisse. at enim istum Siculi soli[*](soli Siculi bd) persequuntur: cives Romani qui negotiantur in Sicilia[*](negotiantur in Sicilia CO: in Sic. neg. p rell., corr. O1) defendunt, diligunt, salvum esse cupiunt. primum, si ita[*](in ista O1) esset, tamen vos in hac quaestione de pecuniis repetundis, quae sociorum causa constituta est lege iudicioque sociali, sociorum querimonias audire oporteret.

sed intellegere potuistis priore actione civis Romanos honestissimos ex Sicilia plurimis maximisque[*](plurimis maximisque scripsi C secutus, in quo est plurimos (suprascr. i) maximisq.: plurimos maximis rell. (ii, §§2, 102, 142)) de rebus, et quas ipsi accepissent iniurias et quas scirent esse aliis[*](esse aliis CO: aliis esse rell.) factas, pro testimonio dicere. ego hoc quod intellego, iudices, sic confirmo. videor mihi gratum fecisse Siculis quod eorum iniurias meo labore, inimicitiis[*](inimicitias bd), periculo sim[*](sim C rell. praeter O1b (sum)) persecutus: non minus hoc gratum me nostris civibus intellego fecisse, qui hoc existimant, iuris libertatis rerum fortunarumque suarum salutem in istius damnatione consistere.

quapropter de istius praetura Siciliensi non recuso quin ita me audiatis ut, si cuiquam[*](si cui b hominum om. CO1) generi hominum sive Siculorum sive nostrorum civium, si cuiquam[*](sive cuiquam codd.) ordini sive aratorum sive pecuariorum[*](sive pecuariorum om. CO) sive mercatorum probatus sit, si non horum omnium communis hostis praedoque fuerit, si cuiquam denique in re umquam ulla[*](in re umquam ulla CO: ulla in re umquam rell., corr. O1) temperarit[*](temperavit codd.), ut vos quoque ei[*](ei om. bd) temperetis. qui simul atque ei sorte provincia Sicilia obvenit, statim Romae, ab urbe[*](Romae ab urbe CO, Harl. 5428 (A. D. 1469): Romae et ab urbe p rell.: Romae et ad urbem Asc., Arus. Mess.) antequam proficisceretur, quaerere ipse secum et agitare[*](cogitare bd) cum suis coepit quibusnam rebus in ea provincia maximam uno anno pecuniam facere posset. nolebat in agendo discere,—tametsi non[*](non om. pb) provinciae rudis erat et tiro: sed Siciliae[*](sed (si O) Sicilie CO: sed in Siciliam p rell.: ego seclusi, Gulielmium et Madvigium secutus (Cl. Rev. xviii, p. 24)) paratus[*](paratus erat CO) ad praedam meditatusque venire cupiebat.

O praeclare coniectum a[*](a Cp: ab b: om. kO2) vulgo in illam provinciam omen communis famae atque sermonis, cum ex nomine istius quid iste[*](iste om. bd) in provincia facturus esset perridicule[*](perridicule CO1k Prisc.: perridiculi p rell.) homines augurabantur! etenim quis dubitare posset, cum istius in quaestura fugam et furtum recognosceret, cum in legatione oppidorum fanorumque spoliationes cogitaret, cum videret in foro latrocinia praeturae, qualis iste in quarto actu improbitatis futurus esset?atque ut intellegatis eum Romae quaesisse non[*](non solum Asc. Cf. §83 infra; Stangl, Pseudoasconiana, p. 183) modo genera furandi, sed etiam nomina certissima[*](nomina certissima CO1: nomina, certissimum rell.), accipite argumentum quo facilius de singulari eius impudentia existimare possitis.

quo die Siciliam attigit—videte[*](attigit CO1: tetigit p rell.) satisne paratus ex illo omine urbano ad everrendam[*](evertendam pd) provinciam venerit,—statim Messana litteras Halaesam mittit (quas ego istum in Italia conscripsisse[*](conscripsisse CO: scripsisse p, Asc.) arbitror; nam simul atque e navi egressus est dedit[*](dedit CO: dedit operam ut pb, et ita falsa cum interpunctione edd.)), Halaesinus ad se Dio continuo veniret; se de hereditate velle cognoscere quae eius filio a propinquo homine, Apollodoro Laphirone[*](Lafyrone p: Lafirone qr, al.: L. A. ualerone C (L. Aualerone C2)), venisset.

ea erat, iudices, pergrandis pecunia. hic est Dio, iudices, nunc beneficio Q. Metelli civis Romanus factus; de quo multis viris primariis testibus multorumque tabulis vobis priore actione satis factum est, HS deciens[*](H.S.D C: HS decies O1: undecies p rell.) numerata[*](numerata C (i, §100: ii. §§50, 142): numeratum p Asc.: -tam O1) esse ut eam causam, in qua ne tenuissima quidem dubitatio posset[*](possit CO1) esse, isto cognoscente obtineret; praeterea greges nobilissimarum equarum[*](nobilissimarum equarum C b (iii, §28): -orum equorum O1 edd.) abactos, argenti vestisque stragulae domi quod fuerit esse direptum[*](dereptum C p al.); ita HS deciens[*](deciens C: undecies p rell.) Q. Dionem, quod hereditas ei venisset[*](venisset CO1: obvenisset rell.), nullam aliam ob causam perdidisse.

quid? haec hereditas quo praetore Dionis filio venerat? eodem quo Anniae, P. Anni senatoris filiae[*](anniae p. anni senatoris filiae C: in rell. varie est turbatum), eodem quo M. Liguri senatori, C. Sacerdote praetore[*](praetore CO: om. pk). quid? tum[*](Quid tum C: Quid rell.; cf. Sest. §47. Habent lacunam ex homoeoteleuto Ob) nemo molestus Dioni fuerat? non plus quam Liguri Sacerdote praetore. quid? tum ad Verrem quis detulit? nemo; nisi forte existimatis ei quadruplatores ad fretum praesto fuisse.ad urbem cum esset, audivit Dioni cuidam Siculo permagnam venisse hereditatem; heredem[*](heredem COb al.: om. pk) statuas iussum esse in foro ponere; nisi posuisset, Veneri Erycinae esse multatum. tametsi positae essent ex testamento, tamen putabat[*](tamen putabat CO: put. tamen rell., corr. O1), quoniam Veneris nomen esset, causam calumniae[*](calumnia CO1: pecuniae pkb (et falso `N')) se reperturum.

itaque adponit qui petat Veneri Erycinae illam hereditatem. non enim quaestor petit, ut est consuetudo, is qui Erycum montem obtinebat: petit Naevius Turpio quidam, istius excursor et emissarius, homo omnium ex illo conventu quadruplatorum deterrimus, C. Sacerdote[*](a Sacerdote CO1 (iii, §90)) praetore condemnatus iniuriarum; etenim erat eius modi causa ut ipse praetor, cum quaereret calumniatorem, paulo tamen consideratiorem reperire non posset. hunc hominem[*](hunc hominem (corr. dionem O) CO codd.: hic hominem Hotoman) Veneri absolvit, sibi condemnat. maluit videlicet homines peccare quam deos: se potius a Dione quod non licebat, quam venerem quod non debebatur auferre.

quid ego hic nunc Sex.[*](Sexti C) Pompei Chlori testimonium recitem, qui causam Dionis egit[*](Dionis egit CO al.: egit Dionis b d corr. O1), qui omnibus rebus interfuit, hominis honestissimi, tametsi civis Romanus virtutis causa iam diu est, tamen omnium Siculorum primi ac nobilissimi? quid ipsius Q. Caecili Dionis, hominis probatissimi ac pudentissimi[*](ac pudentissimi om. CO (iii, §52): ac prud. V)? quid L. Caecili, L. Liguris[*](luci liguris C: L. C. Liguris V), T. Manili[*](Manili Cp al.: Manlii VO), L. Caleni? quorum omnium testimoniis de hac Dionis pecunia confirmatum est. dixit hoc idem M. Lucullus, se de his Dionis incommodis pro hospitio quod sibi cum eo esset iam ante cognosse[*](Dixit... cognosse om. CO).

quid? Lucullus, qui tum in Macedonia fuit, melius haec cognovit quam tu, Hortensi, qui Romae fuisti, ad quem Dio confugit, qui de Dionis iniuriis gravissime per litteras cum Verre questus es? nova tibi haec sunt? inopinata[*](inopinata VCO1: et inopinata rell. (i, §126: Am. J. Ph. xxvi, p. 414))? nunc primum hoc aures tuae[*](hoc aures tuae Vp rell.: aures hoc tuae CO1) crimen accipiunt? nihil ex Dione, nihil ex[*](ex... ex VCO: de... de rell (ii, §189: Am. J. Ph. xxvi, p. 420)) socru tua, femina primaria, Servilia, vetere Dionis hospita, audisti? nonne multa mei testes quae tu scis nesciunt? nonne te mihi testem in hoc crimine eripuit non istius innocentia, sed legis exceptio? recita[*](▭ (= Recita) VCO: om. rell.). TESTIMONIA[*](Testimonium CO1) LVCVLLI, CHLORI, DIONIS. satisne vobis magnam pecuniam Venerius homo, qui e Chelidonis sinu in provinciam profectus esset[*](Satisne... profectus esset om. CO), Veneris nomine quaesisse videtur?