In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

hic ego, si hanc causam non omnium Siculorum rogatu recepissem, si hoc a me muneris non universa provincia poposcisset, si me animus atque amor in rem publicam existimatioque offensa nostri ordinis ac iudiciorum non hoc facere coegisset, atque haec una causa fuisset quod amicum atque hospitem meum Sthenium, quem ego in quaestura mea singulariter[*](singulare CO1) dilexissem, de quo optime existimassem, quem in provincia existimationis meae studiosissimum cupidissimumque cognossem[*](cognossem p: cognoscerem kd: cognoscere O), tam crudeliter scelerate nefarieque tractasses, tamen digna causa videretur cur inimicitias hominis improbissimi susciperem, ut hospitis salutem fortunasque defenderem.

fecerunt hoc multi apud maiores nostros, fecit etiam nuper homo clarissimus, Cn. Domitius, qui M. Silanum, consularem hominem, accusavit propter Aegritomari Transalpini hospitis iniurias. putarem me idoneum qui exemplum sequerer humanitatis atque offici, proponeremque spem meis hospitibus ac necessariis quo tutiorem sese vitam meo praesidio victuros esse arbitrarentur; cum vero in communibus iniuriis totius provinciae Stheni quoque causa contineatur, multique uno tempore a me hospites atque amici publice privatimque defendantur, profecto vereri non debeo ne quis hoc quod facio non existimet me summi offici ratione impulsum coactumque[*](coactumque malit abesse Zielinski (p. 194)) suscepisse. atque ut aliquando de rebus ab isto cognitis iudicatisque et de[*](de om. O1) iudiciis datis dicere desistamus, et, quoniam facta istius in his generibus infinita sunt, nos modum aliquem et finem orationi nostrae criminibusque faciamus, pauca ex aliis generibus sumemus.

Audistis ob ius dicendum Q. Varium dicere procuratores suos isti centum triginta[*](triginta O1: et trig. p rell.) milia nummum dedisse, meministis Q. Vari[*](Valerii cO1) testimonium, remque hanc totam C. Sacerdotis, hominis ornatissimi, testimonio comprobari, scitis Cn. Sertium, M. Modium, equites Romanos, sescentos praeterea civis Romanos multosque Siculos dixisse se[*](se cO: om. p rell.) isti pecuniam ob ius dicendum dedisse. de quo crimine quid ego disputem, cum id[*](id cO: om. rell.) totum positum sit in testibus? quid porro argumenter, qua de re dubitare nemo possit? an hoc dubitabit quisquam omnium, quin is venalem in Sicilia iuris dictionem habuerit qui Romae totum edictum atque omnia decreta vendiderit? et quin is ab Siculis ob decreta interponenda pecunias ceperit, qui M. Octavium Ligurem pecuniam ob ius dicendum poposcerit?

quod enim iste[*](iste cO1: est rell. (p in ras.)) praeterea genus pecuniae cogendae praeteriit? quod non ab omnibus aliis praeteritum excogitavit? ecqua[*](ecqua p rell. praeter O in quo est hec quaere: ecquae Halm, Muell.) res apud civitates Siculas expetitur, in qua aut honos aliquis sit aut potestas aut procuratio, quin eam rem tu ad tuum quaestum nundinationemque hominum traduxeris?Dicta sunt priore actione et privatim et publice testimonia; legati Centuripini, Halaesini, Catinenses, Panhormitanique dixerunt, multarum praeterea civitatum, iam vero privatim plurimi. quorum ex testimoniis cognoscere potuistis tota Sicilia per triennium neminem ulla in civitate senatorem factum esse gratiis[*](gratis codd. (Zielinski, p. 186)), neminem, ut leges eorum sunt, suffragiis, neminem nisi istius imperio aut litteris; atque in his omnibus senatoribus cooptandis non modo suffragia nulla fuisse, sed ne genera quidem spectata esse ex quibus in eum ordinem cooptari liceret, neque census neque aetates neque cetera Siculorum iura valuisse;

quicumque senator voluerit[*](voluerit Naugerius: voluerat codd.) fieri, quamvis puer, quamvis indignus, quamvis ex eo loco ex quo non liceret, si is pretio apud istum idoneus vinceret[*](idoneus vinceret c, unde Garat. Madv. idoneos vinc.: idon. inveniret falsa transcript. O Sed habet V idone. esset, unde Klotz idon. esset ut vinc., Kayser idon. esset vinceret. Codd. pbk habent lect. interp. fieret idoneus vinceret, vel ut vinceret, ubi repetitio fieret... factum esse prorsus ferri non potest. Ego cod. V secutus duas clausulas in unam coiisse puto, et ita legendum esse: quamvis non idoneus esset, si is pretio apud istum vinceret (§124 infra) Cf. Cl. Rev. xviii, p. 25), factum esse semper; non modo Siculorum nihil in hac re valuisse leges, sed ne ab senatu quidem populoque Romano datas. quas enim leges sociis amicisque dat is qui habet imperium a populo Romano, auctoritatem legum dandarum ab senatu, eae debent[*](eae debent p al. Habet O (pro ab sen. eae debent) miram lectionem abferiam ace: an ab senatu, eas necesse est...?) et populi Romani et senatus existimari.

Halaesini pro multis ac magnis suis maiorumque suorum in rem publicam nostram meritis atque beneficiis suo iure nuper, L. Licinio Q. Mucio consulibus, cum haberent inter se controversias de senatu cooptando, leges ab senatu nostro petiverunt. decrevit senatus honorifico senatus consulto ut iis[*](is Ob: his p vulg.) C. Claudius Appi filius pulcher praetor de senatu cooptando leges conscriberet. C. Claudius, adhibitis omnibus Marcellis qui tum erant, de eorum sententia leges Halaesinis dedit, in quibus multa sanxit de aetate hominum, ne qui[*](ne qui p (ut c: falso Zumpt): iniqui O1) minor xxx annis natus, de quaestu, quem qui fecisset ne legeretur, de censu, de ceteris rebus: quae omnia ante istum praetorem et nostrorum magistratuum auctoritate et Halaesinorum summa voluntate valuerunt. ab isto et praeco, qui voluit, illum ordinem pretio mercatus est, et pueri annorum senum septenumque denum senatorium nomen nundinati sunt; et quod Halaesini, antiquissimi et fidelissimi socii atque amici, Romae impetrarant, ut apud se ne suffragiis quidem fieri liceret, id pretio ut fieri posset effecit.

Agrigentini de senatu cooptando Scipionis leges antiquas habent, in quibus et illa eadem sancta sunt et hoc amplius: cum Agrigentinorum duo genera sint, unum veterum, alterum colonorum quos T. Manlius[*](L. cO1) praetor ex senatus consulto de oppidis Siculorum deduxit Agrigentum, cautum est in Scipionis legibus ne plures essent in senatu[*](in senatu cO: om. p rell.) ex colonorum numero quam ex vetere[*](veterum Hotom.) Agrigentinorum. iste, qui omnia iura pretio exaequasset omniumque rerum dilectum[*](delictum p: delectum b edd.) atque discrimen pecunia sustulisset, non modo illa quae erant aetatis ordinis quaestusque permiscuit, sed etiam in his duobus generibus civium novorum veterumque turbavit.

nam cum esset ex vetere[*](vetere codd.: veterum vulg.) numero quidam senator demortuus, et cum ex utroque genere par numerus reliquus esset, veterem cooptari necesse erat legibus, ut is amplior numerus esset. quae cum ita se res haberet[*](haberent p), tamen ad istum emptum venerunt illum locum senatorium non solum veteres, verum[*](verum VO: sed p rell.) etiam novi. fit ut pretio novus vincat litterasque a praetore adferat Agrigentum. Agrigentini ad istum legatos mittunt qui eum leges doceant consuetudinemque omnium annorum demonstrent, ut iste intellegeret ei se illum locum[*](locum illum V) vendidisse cui ne[*](cui neque V) commercium quidem esse oporteret; quorum oratione iste, cum pretium iam accepisset, ne tantulum quidem commotus est.