In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

quae cum ita essent, tantane amentia praeditus atque audacia fuisti ut in re tam clara, tam testata, tam abs te ipso pervulgata tabulas publicas corrumpere auderes? at quem ad modum corrupisti? nonne ita ut omnibus nobis tacentibus ipsae tuae te[*](tuae te O: te om. pqb: te tuae vulg. (post condemnare ed. Rom.)) tabulae condemnare possent? cedo[*](cedo cO: om. rell.), quaeso, codicem, circumfer, ostende. videtisne totum hoc[*](hoc totum O) nomen, coram ubi facit delatum, esse in litura? quid fuit istic antea scriptum? quod mendum ista litura correxit? quid a nobis, iudices, exspectatis argumenta huius criminis? nihil dicimus; tabulae sunt in medio, quae se corruptas atque interlitas esse clamant.

ex istis[*](istis p codd. praeter O (his)) etiam tu rebus effugere te posse confidis, cum te nos non opinione dubia, sed tuis vestigiis persequamur, quae tu in tabulis publicis expressa ac recentia reliquisti? is mihi etiam Sthenium litteras publicas corrupisse causa incognita iudicavit, qui defendere non poterit[*](poterit Pluyg. edd.: potuit cO: potuerit b rell. (§180 infra)) se non in[*](in Lamb.: ex codd. (om. cO)) ipsius Stheni nomine litteras publicas corrupisse?

videte porro aliam amentiam; videte ut, dum expedire sese vult, induat. cognitorem adscribit Sthenio—quem? cognatum aliquem aut propinquum? non. Thermitanum aliquem, honestum hominem ac nobilem? ne id quidem. at Siculum, in quo aliquis splendor dignitasque esset? neminem. quid[*](Quid ergo (g suprascr. o) O) igitur? civem Romanum. cui hoc probari potest? cum esset Sthenius civitatis suae nobilissimus, amplissima cognatione, plurimis amicitiis, cum praeterea tota Sicilia multum auctoritate et gratia posset, invenire neminem Siculum potuit qui pro se[*](pro se om. O) cognitor fieret? hoc probabis? an ipse civem Romanum maluit? cedo cui Siculo, cum is reus fieret, civis Romanus cognitor factus umquam sit. omnium praetorum litteras qui ante te[*](te om. d (antea b)) fuerunt profer, explica; si unum inveneris, ego hoc tibi, quem ad modum in tabulis scriptum habes, ita gestum esse concedam.

at, credo, Sthenius hoc sibi amplum[*](amplum O1: amplum esse p rell.) putavit, eligere ex civium Romanorum numero, ex amicorum atque hospitum suorum copia, quem cognitorem daret. quem delegit? quis in tabulis scriptus est? C. Claudius C. F. Palatina. non quaero quis hic sit Claudius, quam splendidus, quam honestus, quam idoneus propter cuius auctoritatem et dignitatem Sthenius ab omnium Siculorum consuetudine discederet et civem Romanum cognitorem daret. nihil horum quaero; fortasse enim Sthenius non splendorem hominis, sed familiaritatem secutus est. quid? si omnium mortalium Sthenio nemo[*](nemo Sthenio O, ut videtur) inimicior quam hic C. Claudius cum semper tum in his ipsis rebus et temporibus fuit, si de litteris corruptis contra venit, si contra omni ratione pugnavit, utrum potius pro Sthenio inimicum cognitorem esse factum an te ad Stheni periculum inimici eius nomine abusum esse credemus?

ac ne qui[*](qui Opb al.: quis vulg.) forte dubitet cuius modi hoc[*](hoc O1: om. p rell.) totum sit negotium, tametsi iam dudum omnibus istius improbitatem perspicuam esse confido, tamen paulum etiam attendite. videtis illum subcrispo capillo, nigrum, qui eo vultu nos intuetur ut sibi ipse peracutus esse videatur[*](ut sibi... esse videatur s. l. p2)[*](videatur esse O (§61 supra)), qui tabulas tenet, qui scribit, qui monet, qui proximus est. is est Claudius, qui in Sicilia sequester istius, interpres, confector negotiorum, prope conlega Timarchidi numerabatur, nunc obtinet eum locum ut vix Apronio illi de familiaritate concedere videatur, ei qui[*](ei qui coni. Benedict: et qui codd.) se non Timarchidi sed ipsius Verris conlegam et socium esse dicebat.

dubitate etiam, si potestis, quin eum iste potissimum ex omni numero delegerit cui hanc[*](hanc cO: om. rell. (hanc cognitoris falsi om. b al.)) cognitoris falsi improbam personam imponeret, quem et huic inimicissimum et sibi amicissimum[*](amicissimum cO1: amicum rell.) esse arbitraretur! hic vos dubitabitis, iudices, tantam istius audaciam, tantam crudelitatem, tantam iniuriam vindicare? dubitabitis exemplum illorum iudicum[*](illorum iudicum Op: iud. ill. b vulg.) sequi qui damnato Cn. Dolabella damnationem Philodami Opuntii resciderunt, quod is non absens reus factus esset, quae res iniquissima atque[*](atque Opq: et bd) acerbissima est, sed cum ei legatio iam Romam a suis civibus esset data? quod illi iudices multo in leviore causa statuerunt aequitatem secuti, vos id statuere in gravissima causa, praesertim aliorum auctoritate iam confirmatum, dubitabitis[*](dubitatis cO (ut supra Od))?

at quem hominem, C. Verres, tanta tam insigni iniuria adfecisti? quem hominem absentem de litteris corruptis causa incognita condemnasti[*](quem... condemnasti cO (probat Ziel. p. 144): om. rell. (om. p 15 de litteris—absentem ex homoeoteleuto: dein post adfecisti suppl. p2 cuius absentis nomen recepisti))? cuius absentis nomen recepisti? quem absentem non modo sine crimine et sine teste, verum etiam sine accusatore damnasti? quem hominem? di immortales! non dicam amicum tuum[*](tuum s. l. p2), quod apud homines clarissimum est, non hospitem, quod sanctissimum est; nihil enim minus libenter de Sthenio commemoro, nihil aliud in eo quod reprehendi possit invenio nisi quod homo frugalissimus atque integerrimus te, hominem plenum stupri flagiti sceleris, domum suam invitavit, nisi quod, qui C. Mari, Cn. Pompei, C. Marcelli, L. Sisennae, tui defensoris, ceterorum virorum[*](virorum cO: om. rell.) fortissimorum hospes fuisset atque esset, ad eum numerum clarissimorum hominum tuum quoque nomen adscripsit[*](adscripserit pq bd).

quare de hospitio violato et de tuo isto scelere nefario[*](scelere nefario Opq: nef. scel. b rell.) nil[*](nil scripsi, Ziel. secutus (p. 144)) queror; hoc dico non iis qui Sthenium norunt, hoc est nemini eorum qui in Sicilia fuerunt,—nemo enim ignorat quo hic in civitate sua splendore, qua apud omnis Siculos dignitate atque existimatione sit; sed ut illi quoque qui in ea provincia non fuerunt intellegere possint in quo homine tu[*](tu p rell.: om. O) statueris exemplum eius[*](eius pq: huius O1 bd) modi, quod cum propter iniquitatem rei tum etiam propter hominis dignitatem acerbum omnibus atque intolerandum videretur.

estne Sthenius is qui, omnis honores domi suae facillime cum adeptus esset, amplissime ac magnificentissime gessit, qui oppidum non maximum maximis ex pecunia sua locis communibus monumentisque decoravit, cuius de meritis in rem publicam Thermitanorum Siculosque universos fuit aenea tabula fixa Thermis in curia, in qua publice erat de huius beneficiis scriptum et incisum? quae tabula tum imperio tuo revulsa, nunc a me tamen deportata[*](deportata CO1: report. rell.) est, ut omnes huius[*](huius Cp rell.: eius O) honores inter suos et amplitudinem possent cognoscere.