In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
decem enim navis iussu L. Murenae populus Milesius ex pecunia vectigali populo Romano fecerat, sicut pro sua quaeque[*](quaeque (queque Dr) D al. p: quoque G3K) parte Asiae ceterae civitates. quam ob rem unam ex decem, non praedonum repentino adventu sed legati latrocinio, non vi tempestatis sed hac horribili tempestate sociorum amissam in litteras publicas rettulerunt.
sunt Romae legati Milesii, homines nobilissimi ac principes civitatis, qui tametsi mensem Februarium et consulum designatorum nomen exspectant, tamen hoc tantum facinus non modo negare interrogati, sed ne producti quidem reticere poterunt: dicent, inquam, et religione adducti et domesticarum legum metu, quid illo myoparone factum sit, ostendent C. Verrem, in ea classe quae contra piratas aedificata sit, piratam ipsum consceleratum fuisse. C. Malleolo, quaestore Cn. Dolabellae, occiso[*](dolobellae occiso: in his verbis incipit codex S, mutilus) duas sibi hereditates venisse arbitratus est, unam quaestoriae procurationis, nam a Dolabella statim pro quaestore iussus est esse; alteram tutelae, nam cum pupilli malleoli tutor esset, in bona eius impetum fecit.
nammalleolus in provinciam sic copiose[*](-copiose p, secl. Ern. Kays.; cf. Act. Pr. §33) profectus erat ut domi prorsus nihil[*](nil Zielinski, p. 178) relinqueret; praeterea pecunias occuparat apud populos et syngraphas fecerat, argenti optimi caelati grande pondus secum tulerat, nam ille quoque sodalis istius[*](sodalis istius prb: sodalicius SDY (sodalius G1)) erat in hoc morbo et cupiditate; grande pondus argenti, familiam magnam, multos artifices, multos formosos homines reliquit. iste quod argenti placuit invasit; quae mancipia voluit abduxit; vina ceteraque quae in Asia facillime[*](facillime SD al. p: facile qr (Serv. ad Verg. Ecl. v. 36)) comparantur, quae ille reliquerat, asportavit; reliqua vendidit, pecuniam[*](et pec. G1) exegit.
cum ad HS[*](HS xx d quinquies p (xxċ d SD: xxċdċ G2KZr)) viciens quinquiens redegisse constaret, ut Romam rediit, nullam litteram pupillo, nullam matri eius, nullam tutoribus reddidit; servos artifices pupilli cum haberet domi, circum pedes autem homines formosos[*](homines formosos DZpb: form. hom. G2K et (cum signis transp.) S (i, §105)) et litteratos, suos esse dicebat, se emisse. cum saepius mater et avia pueri postularent uti, si non redderet pecuniam[*](pec. non redd. G1) nec rationem daret, diceret saltem quantum pecuniae malleoli deportasset, a multis efflagitatus aliquando dixit HS deciens; deinde in codicis extrema cera nomen infimum in[*](in (post infimum) om. G12K) flagitiosa litura fecit; expensa Chrysogono servo HS sescenta milia, accepta pupillo malleolo rettulit. quo modo ex deciens HS sescenta sint facta[*](sint facta SDp: facta sint G3), quo modo dc eodem[*](de eodem SD: in eodem p) modo quadrarint ut illa de Cn. Carbonis pecunia reliqua HS sescenta facta sint[*](facta sint SDp: facta sunt b: 'al. fort. recte' Muell.), quo modo Chrysogono expensa lata sint, cur id nomen infimum in lituraque sit, vos existimabitis.