In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
quid ego nunc in altera actione Cn. Dolabellae spiritus, quid huius lacrimas et concursationes proferam, quid C. Neronis, viri optimi atque innocentissimi, non nullis in rebus animum nimium timidum atque demissum? qui in illa re quid facere oporteret[*](oporteret scripsi: potuerit Dp rell. (i, §103; iii, §113: Cl. Rev. xvii. 202)) non habebat, nisi forte, id quod omnes tum desiderabant, ut ageret eam rem sine Verre et sine Dolabella. quicquid esset sine his actum, omnes probarent; tum vero quod pronuntiatum est non per Neronem iudicatum, sed per Dolabellam ereptum existimabatur. condemnatur enim perpaucis sententiis Philodamus et eius filius. adest, instat, urget Dolabella ut quam primum securi feriantur, quo quam[*](quod quam prG12d: quod quoniam DZs) minime multi ex illis de istius nefario scelere audire possent.
constituitur in foro Laodiceae[*](laodiceē b: laodicie D: laodiciae plss) spectaculum acerbum et miserum et grave toti Asiae provinciae, grandis natu parens adductus ad supplicium, ex altera parte filius, ille quod pudicitiam liberorum, hic quod vitam patris famamque sororis defenderat. flebat uterque non de suo supplicio, sed pater de fili morte, de patris filius. quid lacrimarum ipsum Neronem putatis profudisse? quem fletum totius Asiae fuisse, quem luctum et[*](luctum et om. G2K) gemitum Lampsacenorum? securi esse percussos homines innocentis nobilis, socios populi Romani atque amicos, propter hominis flagitiosissimi singularem nequitiam atque improbissimam cupiditatem!
iam iam, Dolabella, neque me[*](me Dp al.: om. Lgg. praeter q) tui neque tuorum liberorum[*](liberorum DYpb: liberum Quint. Asc. edd), quos tu miseros in egestate atque in solitudine reliquisti, misereri potest. Verresne tibi tanti fuit ut eius libidinem hominum innocentium[*](innocentum G1Z) sanguine lui[*](elui Bake (sanguines lui p)) velles? idcircone exercitum atque hostem relinquebas ut tua vi et crudelitate istius hominis improbissimi pericula sublevares? quod enim eum tibi quaestoris in loco constitueras, idcirco tibi amicum in perpetuum fore putasti[*](sperasti L)? nesciebas ab eo Cn. Carbonem consulem, cuius re vera quaestor fuerat, non modo relictum sed etiam spoliatum auxiliis, pecunia, nefarie oppugnatum et proditum? expertus igitur es istius perfidiam tum cum ipse se ad inimicos tuos contulit, cum in te homo ipse nocens acerrimum testimonium dixit, cum rationes ad aerarium nisi damnato te referre noluit.
tantaene tuae, Verres, libidines erunt ut eas capere ac sustinere non provinciae populi Romani, non nationes exterae possint? tune quod videris, quod audieris, quod concupieris, quod cogitaris, nisi id ad nutum tuum praesto fuerit, nisi libidini tuae cupiditatique paruerit, immittentur homines, expugnabuntur domus, civitates non modo pacatae, verum etiam sociorum atque amicorum ad vim atque ad arma confugient, ut ab se atque a liberis[*](a liberis om. pq1) suis legati populi Romani scelus ac libidinem propulsare possint? nam quaero abs te circumsessusne sis Lampsaci, coeperitne domum in qua deversabare illa multitudo incendere, voluerintne legatum populi Romani comburere vivum Lampsaceni? negare non potes; habeo enim testimonium tuum[*](tuum Dp rell: publicum tuum Asc., Klotz) quod apud Neronem dixisti, habeo quas ad eundem litteras misisti.
recita hunc ipsum locum de testimonio. TESTIMONIVM C. VERRIS IN ARTEMIDORVM. NON MVLTO POST IN DOMVM —[*](Recita... domum in mg. pr (ipsum hunc b): om. DY). bellumne populo Romano Lampsacena civitas facere conabatur[*](lampsaceni civ. fac. conabatur p: lampsaceni fac. conabantur d)? deficere ab imperio ac nomine nostro volebat? video enim et ex iis quae legi et audivi intellego, in qua civitate non modo legatus populi Romani circumsessus, non modo igni, ferro, manu, copiis oppugnatus, sed aliqua ex parte violatus sit, nisi publice satis factum sit, ei civitati bellum indici atque inferri solere.
quae fuit igitur causa cur cuncta civitas Lampsacenorum de contione, quem ad modum tute scribis, domum tuam[*](tuam pr: om. DY) concurreret[*](concurreret b Lg. 42: -erit Dp rell.)? tu enim neque in litteris quas Neroni mittis, neque in testimonio causam tanti tumultus ostendis ullam. obsessum te dicis, ignem adlatum, sarmenta circumdata, lictorem tuum occisum esse dicis, prodeundi tibi in publicum potestatem factam negas: causam huius tanti terroris occultas. nam si quam Rubrius iniuriam suo nomine ac non impulsu tuo et tua cupiditate fecisset, de tui comitis iniuria questum ad te potius quam te oppugnatum venirent. cum igitur quae causa illius tumultus fuerit testes a nobis producti dixerint, ipse celarit, nonne causam hanc quam nos proposuimus cum illorum testimonia tum istius taciturnitas perpetua confirmat[*](perpetua confirmat Dp rell.: conf. perp. qr (Zielinski, p. 193))?
huic homini parcetis igitur, iudices, cuius tanta peccata sunt ut ii quibus iniurias fecerit neque legitimum tempus exspectare ad ulciscendum[*](ad ulcisc. exsp. q1) neque vim tantam doloris in posterum differre potuerint? circumsessus es. A quibus? A Lampsacenis. barbaris hominibus, credo, aut iis qui populi Romani nomen contemnerent. immo vero ab hominibus et natura et consuetudine et disciplina lenissimis, porro autem populi Romani condicione sociis, fortuna servis, voluntate supplicibus: ut perspicuum sit omnibus, nisi tanta acerbitas iniuriae, tanta vis sceleris fuisset ut Lampsaceni moriendum sibi potius[*](moriendum sibi potius Dp rell.: mor. potius sibi G2: sibi mor. pot. K) quam perpetiendum putarent, numquam illos in eum locum progressuros fuisse ut vehementius odio libidinis tuae quam legationis metu moverentur.
nolite, per deos immortalis, cogere socios atque exteras nationes hoc uti perfugio, quo[*](quod codd.), nisi vos vindicatis, utentur necessario! Lampsacenos in istum numquam ulla res mitigasset nisi eum poenas Romae daturum credidissent: etsi talem acceperant iniuriam, quam nulla lege satis digne persequi possent, tamen incommoda sua nostris committere legibus et iudiciis quam dolori suo permittere maluerunt. tu mihi, cum circumsessus a tam inlustri civitate sis propter tuum scelus atque flagitium, cum coegeris homines miseros et calamitosos quasi desperatis nostris legibus et iudiciis ad vim, ad manus, ad arma confugere, cum te in oppidis et civitatibus amicorum non legatum populi Romani, sed tyrannum libidinosum crudelemque praebueris, cum apud exteras nationes imperi nominisque nostri famam tuis probris flagitiisque violaris, cum te ex ferro amicorum populi Romani eripueris atque ex flamma sociorum evolaris, hic tibi perfugium speras futurum? erras: ut huc incideres, non ut hic conquiesceres, illi te vivum exire passi sunt.
et ais[*](At ais Muell.) iudicium esse factum te iniuria circumsessum esse Lampsaci, quod Philodamus cum filio condemnatus sit. quid, si doceo, si planum facio teste homine nequam, verum ad hanc rem tamen idoneo—te ipso, inquam, teste docebo te huius circumsessionis tuae causam et culpam in alios transtulisse[*](contulisse Asc. insimularas Dp rell., praeter G12 (insimulares) Lg. 42 (-abas): insimularis edd. (Cl. Rev. xvii. 202)), neque in eos, quos tu insimularas, esse animadversum. iam nihil te iudicium Neronis adiuvat. recita quas ad Neronem litteras misit. EPISTVLA C. VERRIS AD NERONEM. THEMISTAGORAS ET THESSALVS —[*](Recita... Thessalus prb (i, §79): om. DY). Themistagoram et Thessalum scribis populum concitasse. quem populum? qui te circumsedit, qui te vivum comburere conatus est. Vbi hos persequeris, ubi accusas, ubi defendis ius nomenque legati? in Philodami iudicio dices id actum? cedo mihi ipsius Verris testimonium:
videamus quid idem iste iuratus dixerit. recita[*](Recita prb: om. D rell.). AB ACCVSATORE ROGATVS RESPONDIT IN HOC IVDICIO NON PERSEQVI: SIBI[*](sibi pb: in hoc sibi DY (in om. G1)) IN ANIMO ESSE ALIO TEMPORE PERSEQVI. quid igitur te iuvat Neronis iudicium, quid Philodami damnatio? legatus cumesses circumsessus, cum que, quem ad modum tute ad Neronem scripsisti, populo Romano communique causae legatorum facta esset insignis iniuria, non es persecutus: dicis tibi in animo esse alio tempore persequi. quod fuit id tempus? quando es persecutus? cur imminuisti ius legationis, cur causam populi Romani deseruisti ac prodidisti, cur iniurias tuas coniunctas cum publicis reliquisti? non te[*](Nonne te r Lgg. praeter q) ad senatum causam deferre, non de tam atrocibus iniuriis conqueri, non eos homines qui populum concitarant[*](concitarent G2qr) consulum litteris evocandos curare oportuit?
nuper M. Aurelio Scauro postulante, quod is Ephesi se quaestorem vi prohibitum esse dicebat quo minus e fano Dianae servum suum, qui in illud asylum confugisset, abduceret, Pericles Ephesius, homo nobilissimus, Romam evocatus est, quod auctor illius iniuriae fuisse arguebatur[*](argueretur bd (Zielinski p. 193)): tu, si te legatum ita Lampsaci tractatum esse senatum docuisses ut tui comites vulnerarentur, lictor occideretur, ipse circumsessus paene incenderere, eius autem rei duces et auctores[*](actores p) principes[*](et princ. Lamb. edd.) fuisse, quos scribis, Themistagoram et Thessalum, quis non commoveretur, quis non ex iniuria quae tibi esset facta sibi provideret, quis non in ea re causam tuam, periculum commune agi arbitraretur? etenim nomen legati eius modi esse debet quod non modo inter sociorum iura, sed etiam inter hostium tela incolume versetur.
Magnum hoc Lampsacenum crimen est libidinis atque improbissimae cupiditatis: accipite nunc[*](nunc Dp al.: vero G3K (D in mg. 'al. vero')) avaritiae prope modum in suo genere non levius. Milesios navem poposcit, quae eum praesidi causa Myndum prosequeretur: illi statim myoparonem egregium de sua classe ornatum atque armatum dederunt. hoc praesidio Myndum profectus est. nam quid a[*](a pK: om. DZ al. (milesios p). Cf. ii, §26) Milesiis lanae publice[*](lanae publice p: lane publice D al.: -ae -ae vulg.) abstulerit, item de sumptu in adventum, de contumeliis et iniuriis in magistratum Milesium tametsi dici cum vere tum graviter et vehementer potest, tamen dicere praetermittam eaque omnia testibus integra reservabo: illud, quod neque taceri[*](taceri om. pq1) ullo modo neque dici pro dignitate potest, cognoscite.