In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
tu quae ex fanis religiosissimis per scelus et latrocinium abstulisti, ea nos videre nisi in tuis amicorumque tuorum tectis non possumus: P. Servilius quae signa atque ornamenta ex urbe hostium vi[*](vi s. l. r: om. Dp rell. (per virtutem K)) et virtute capta belli lege atque imperatorio iure sustulit, ea populo Romano adportavit, per triumphum vexit, in tabula publica[*](tabula pub. pq (v, §103): tabulas publicas rell. praeter Cuiac. in quo fuisse dicitur tabulis publicis: secl. Muell.) ad aerarium perscribenda curavit. cognoscite ex litteris publicis hominis amplissimi diligentiam. recita. RATIONES RELATAE P. SERVILI[*](Recita... Servili prb: om. DY). non solum numerum signorum, sed etiam unius cuiusque magnitudinem, figuram, statum litteris definiri vides. certe maior est virtutis victoriaeque iucunditas quam ista voluptas quae percipitur ex libidine et cupiditate. multo diligentius habere dico Servilium praedam populi Romani quam te tua furta notata atque perscripta.
dices tua quoque signa et tabulas pictas ornamento urbi foroque populi Romani fuisse. memini; vidi simul cum populo Romano forum comitiumque adornatum ad speciem magnifico ornatu, ad sensum cogitationemque acerbo et lugubri; vidi conlucere omnia furtis tuis, praeda provinciarum, spoliis sociorum atque amicorum. quo quidem tempore, iudices, iste spem maximam reliquorum quoque peccatorum nactus est; vidit enim eos qui iudiciorum se[*](iudic. se Dp rell.: se iudic. Asc., Schol. Gronov.) dominos dici volebant harum cupiditatum esse servos.
socii vero nationesque exterae spem omnem[*](omnem L: omnium Dp rell.) tum primum abiecerunt rerum ac fortunarum suarum, propterea quod casu legati ex Asia atque Achaia plurimi Romae tunc fuerunt, qui deorum simulacra ex suis fanis[*](fanis suis qr) sublata in foro venerabantur, itemque[*](itemque p al.: item qui DY) cetera signa et ornamenta cum cognoscerent, alia alio in loco lacrimantes intuebantur. quorum omnium hunc sermonem tum esse audiebamus, nihil esse quod quisquam dubitaret de exitio sociorum atque amicorum, cum quidem viderent in foro populi Romani, quo in loco antea qui sociis iniurias fecerant accusari et condemnari solebant, ibi esse palam posita ea quae ab sociis per scelus ablata ereptaque essent.
hic ego non arbitror illum negaturum signa se plurima, tabulas pictas innumerabilis habere; sed, ut opinor, solet haec quae rapuit et furatus est non numquam dicere se emisse, quoniam quidem in Achaiam, Asiam[*](Asiam Db: om. pq: ante Achaiam K), Pamphyliam sumptu publico et legationis nomine mercator signorum tabularumque pictarum missus est. et istius[*](Habeo et istius Dp al. (ipsius) Asc.: ab eo istius b al.: num At vero s. Age vero istius? Cl. Rev. xvii. 202) et patris eius accepi[*](accepi Dp rell.: accepti Asc. (accepti ct expensi?): secl. edd.) tabulas omnis, quas diligentissime legi atque digessi, patris, quoad vixit, tuas, quoad ais te confecisse. nam in isto, iudices, hoc novum reperietis. audimus[*](Audivimus G2) aliquem tabulas numquam[*](numquam tab. qr) confecisse; quae est opinio hominum de Antonio[*](Antonio Dp rell.: M. Antonio Asc. edd. (Div. §22)) falsa, nam fecit[*](fecit p al.: leg DZ, legis G12K, legit s) diligentissime; verum sit hoc genus aliquod, minime probandum. audimus[*](Audivimus G2) alium non ab initio fecisse, sed ex tempore aliquo confecisse; est aliqua etiam huiusce[*](huiusce pb Asc. (i, §56): eiusce DY) rei ratio. hoc vero novum et ridiculum est, quod hic nobis respondit cum ab[*](ab om. Dp) eo tabulas postularemus, usque ad M. Terentium et[*](et Dp rell.: om. Asc. (v, §34)) C. Cassium consules confecisse, postea destitisse.