In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
in Asiam vero postquam venit, quid ego adventus istius prandia[*](adv. istius, prandia: sic distinxit Madvigius, et ita est in p), cenas, equos muneraque[*](muneraque Dp rell.: munera Asc., edd. vett.) commemorem[*](commemorarem p et primo D)? nihil cum Verre de cotidianis criminibus acturus sum: Chio per vim signa pulcherrima dico abstulisse, item Erythris et Halicarnasso. Tenedo—praetereo pecuniam quam eripuit —Tenem ipsum, qui apud Tenedios sanctissimus deus habetur, qui urbem illam dicitur condidisse, cuius ex nomine Tenedus nominatur, hunc ipsum, inquam, Tenem pulcherrime factum, quem quondam in comitio vidistis, abstulit magno cum gemitu civitatis.
illa vero[*](vero om. p) expugnatio[*](expilatio Koch, Muell. (et 13): iii, §§6, 23) fani antiquissimi et nobilissimi Iunonis Samiae quam luctuosa Samiis fuit, quam acerba toti Asiae, quam clara apud[*](apud deos d (ex apud ōs, credo, ortum)) omnis, quam nemini vestrum inaudita! de qua expugnatione cum legati ad C. Neronem in Asiam Samo venissent, responsum tulerunt eius modi querimonias, quae ad legatos[*](legatos DYp: -um rb) populi Romani pertinerent, non ad praetorem sed Romam deferri oportere. quas iste tabulas illinc[*](illinc D al. pb: istinc s: istinc illinc G12K), quae signa sustulit! quae cognovi egomet apud istum in aedibus nuper, cum obsignandi gratia venissem.
quae signa nunc, Verres, ubi sunt? illa quaero quae apud te nuper ad omnis columnas, omnibus[*](in omnibus Klotz, Muell.) etiam intercolumniis[*](in intercol. Halm, Kays.), in silva denique disposita sub divo vidimus. cur ea, quam diu alium praetorem cum iis iudicibus quos in horum locum subsortitus[*](subsortitus pb (Act. Pr. §30): sortitus DY (i, §158))[*](subsortiturus eras coni. Hotom.) esses[*](esses Zumpt: es codd.) de te in consilium iturum putasti, tam diu domi fuerunt: posteaquam nostris testibus nos quam horis tuis[*](tuis Dp rell.: om. Asc., cod. (?) Vrs.)[*](tuis horis b) uti malle vidisti, nullum signum domi reliquisti praeter duo quae in mediis aedibus sunt, quae ipsa Samo sublata sunt? non putasti me tuis familiarissimis in hanc rem testimonia denuntiaturum, qui tuae domi semper[*](semper DY: saepe prb) fuissent, ex quibus quaererem, signa scirentne fuisse quae non essent[*](ibi fuisse quae nunc non essent Bake, Kays. (Zielinski p. 159))?
quid tum hos de te iudicaturos arbitratus es, cum viderent te iam non contra accusatorem tuum, sed contra quaestorem sectoremque pugnare? qua de re Charidemum Chium[*](chium DYb: cophium pq1) testimonium priore actione dicere audistis, sese, cum esset trierarchus et Verrem ex Asia decedentem prosequeretur iussu Dolabellae, fuisse una cum isto Sami, seseque tum scire spoliatum esse fanum Iunonis et oppidum Samum; posteaque se causam apud Chios civis suos Samiis accusantibus publice dixisse, eoque se esse absolutum quod planum fecisset ea quae legati Samiorum dicerent ad Verrem, non ad se pertinere.