In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

P. LENTVLO L. TRIARIO[*](G. Triar. DZp: Q. Triar. G12K) QVAESTORIBVS VRBANIS RES RATIONVM RELATARVM. Recita[*](restaurationum relat. p). ex SENATVS CONSVLTO. Vt hoc pacto rationem referre liceret, eo Sullanus repente factus est, non ut honos et dignitas nobilitati restitueretur. quodsi illinc inanis profugisses, tamen ista tua fuga nefaria proditio consulis tui conscelerata[*](scelerata Zd) iudicaretur. 'malus civis, improbus consul, seditiosus homo Cn. Carbo fuit.' fuerit aliis: tibi quando[*](tibi quando pb: tibi iterum suppl. s. l. D: tibi tibi quando KZ: quando tibi qr) esse coepit? posteaquam tibi pecuniam, rem frumentariam, rationes omnis suas exercitumque commisit. nam si tibi antea displicuisset, idem fecisses[*](legisses DY (cf. §60 infra) Qui quaestor malit Muell.) quod anno post M. Piso. quaestor cum L. Scipioni consuli obtigisset, non attigit pecuniam, non ad exercitum profectus est; quod de re publica sensit, ita sensit ut nec fidem suam nec morem maiorum nec necessitudinem sortis laederet.

etenim si haec perturbare omnia ac permiscere volumus, totam vitam periculosam, invidiosam[*](invidiosam Dp rell.: insidiosam Lamb. edd.), infestamque reddemus,—si nullam religionem sors habebit, nullam societatem coniunctio secundae dubiaeque fortunae, nullam auctoritatem mores atque instituta[*](institutaque q) maiorum. omnium est communis inimicus qui fuit hostis suorum. nemo umquam sapiens proditori credendum putavit. ipse Sulla, cui adventus istius gratissimus esse debuit, ab se hominem atque ab exercitu suo removit: Beneventi esse iussit apud eos quos suis partibus amicissimos esse intellegebat, ubi iste summae rei causaeque nocere nihil[*](nil Zielinski, p. 178) posset. ei postea praemia tamen liberaliter tribuit, bona quaedam proscriptorum in agro Beneventano diripienda concessit, habuit honorem ut proditori, non ut amico fidem.

nunc quamvis sint homines qui mortuum Cn. Carbonem oderint, tamen hi debent non quid illi accidere[*](accedere D al. p (i, §4)) voluerint, sed quid ipsis in tali re metuendum sit cogitare. commune est hoc malum, communis metus, commune periculum. nullae sunt occultiores insidiae quam eae quae latent in simulatione offici aut in aliquo necessitudinis nomine. nam eum qui[*](eum qui DKZpbr: qui q: cum G2) palam est adversarius facile cavendo vitare possis; hoc vero occultum intestinum ac domesticum malum non modo non[*](non modo non codd.: non modo Asc. edd. (Cl. Rev. xx. 256)) exsistit, verum etiam opprimit antequam prospicere atque explorare potueris. itane vero?

tu cum[*](Tu cum pb: tum cum D al.: cum G2LK) quaestor ad exercitum missus sis, custos non solum pecuniae sed etiam consulis, particeps omnium rerum consiliorumque fueris, habitus sis in liberum loco, sicut mos maiorum ferebat, repente relinquas, deseras, ad adversarios transeas? O scelus, o portentum in ultimas terras exportandum! non enim potest ea natura quae tantum facinus commiserit hoc uno scelere esse contenta: necesse est semper aliquid eius modi moliatur, necesse est in simili audacia perfidiaque versetur.