In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
opinor, cum haec fierent, tum vos audiretis, sicut audistis: tum causa agi vere videretur. sic a me sunt acta omnia priore actione ut in criminibus omnibus[*](omnibus pb: om. DY) nullum esset in quo quisquam vestrum perpetuam accusationem requireret. nego esse quicquam a testibus dictum quod aut vestrum cuipiam[*](cuipiam Dp rell.: cuiquam Heindorf, Muell. (ii, §36)) esset obscurum aut cuiusquam oratoris eloquentiam quaereret. etenim sic me ipsum egisse memoria tenetis ut in testibus interrogandis omnia crimina proponerem et explicarem[*](et explicarem in mg. D2), ut, cum rem totam in medio posuissem, tum denique testem interrogarem. itaque non modo vos, quibus est iudicandum, nostra crimina tenetis, sed etiam populus Romanus totam accusationem causamque cognovit. tametsi ita de meo facto loquor quasi ego illud mea voluntate potius quam vestra iniuria adductus fecerim.
interposuistis accusatorem qui, cum ego mihi c et x dies solos in Siciliam postulassem, c et VIII sibi in Achaiam postularet. mensis mihi tris cum eripuissetis ad agendum maxime adpositos, reliquum omne tempus huius anni me vobis remissurum putastis, ut, cum horis nostris nos essemus usi, tu[*](tu pb: tum DY) binis ludis interpositis quadragesimo post die responderes, deinde ita tempus duceretur ut a M'. Glabrione praetore et a[*](a pKZ et s. l. D: om. qr) magna parte horum iudicum ad praetorem alium iudicesque alios veniremus.
hoc si ego non vidissem, si me non omnes noti ignotique monuissent id agi, id cogitari, in eo elaborari[*](in eo elaborari (lab. Zb) DYp: id elab. qr: id lab. Lg. 42 (ii, §124)) ut res in illud tempus reiceretur, credo, si meis horis in accusando uti voluissem, vererer ne mihi crimina non suppeterent, ne oratio deesset, ne vox viresque deficerent, ne, quem nemo prima actione defendere ausus esset, eum ego bis accusare non possem. ego meum consilium cum iudicibus tum populo Romano probavi: nemo est qui alia ratione istorum iniuriae atque impudentiae potuisse obsisti arbitretur. etenim qua stultitia fuissem, si, quam diem qui istum eripiendum redemerunt in cautione viderunt,—cum[*](viderunt codd.: scripserunt Hugh E. P. Platt: fort. indixerunt) ita caverent, 'si post Kalendas Ianuarias in consilium iretur',— in eam diem ego, cum potuissem vitare, incidissem?
nunc mihi temporis eius quod mihi ad dicendum datur, quoniam in animo est causam omnem exponere, habenda ratio est diligenter. itaque primum illum actum istius vitae turpissimum et flagitiosissimum praetermittam. nihil a me de pueritiae suae flagitiis[*](flagitiis DY: flagitiis peccatisque prd) audiet, nihil ex illa impura adulescentia sua; quae qualis fuerit aut meministis, aut ex eo quem sui simillimum produxit recognoscere potestis. omnia praeteribo quae mihi turpia dictu[*](dictu turpia qr: dictu om. b) videbuntur, neque solum quid istum audire, verum etiam quid me deceat dicere considerabo. vos, quaeso, date hoc et concedite pudori meo ut aliquam partem de istius impudentia reticere possim.