In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

quapropter ego quod ad me attinet, iudices, vici; non enim spolia C. Verris, sed existimationem populi Romani concupivi. meum fuit cum causa accedere ad accusandum: quae causa fuit honestior[*](honestior DYp: iustior d: illustrior b), quam a tam inlustri provincia defensorem constitui et deligi? rei publicae consulere: quid tam e re publica[*](quid tam e re publica coni. Madvig.: quid tamen re .p. honestius DYp (tam q: iam brd: in re pub. Z): Quid tandem coni. Zumpt: an Quid tamen (tandem?) in re publica honestius?) quam in tanta invidia iudiciorum adducere hominem cuius damnatione totus ordo cum populo Romano et in laude et in gratia posset esse? ostendere ac persuadere hominem nocentem adductum esse: quis est in populo Romano qui hoc non ex priore actione abstulerit, omnium ante damnatorum scelera, furta, flagitia, si unum in locum conferantur, vix cum huius parva parte aequari conferrique posse?

vos quod ad vestram famam existimationem salutemque communem pertinet, iudices, prospicite atque consulite: splendor vester facit ut peccare sine summo rei publicae detrimento ac periculo non possitis[*](possitis Kb: possetis DYp). non enim potest sperare[*](potest sperare Dp al.: sperare potest qr) populus Romanus esse alios in senatu qui recte possint iudicare, vos si non potueritis: necesse est, cum de toto ordine desperarit, aliud genus hominum atque aliam rationem iudiciorum requirat[*](requirat iudiciorum q1). hoc si vobis ideo levius videtur quod putatis onus esse grave et incommodum iudicare, intellegere debetis primum interesse utrum id onus vosmet ipsi reieceritis[*](reiceretis p: reiiceretis q: relegeritis DY), an, quod probare populo Romano fidem vestram et religionem non potueritis, eo vobis iudicandi potestas erepta sit; deinde etiam illud cogitare, quanto periculo venturi simus ad eos iudices quos propter odium nostri populus Romanus de nobis voluerit iudicare.

verum vobis[*](Verū euobis p: Verum et vobis qr: verum ut vobis Kayser) dicam id quod intellexi, iudices. homines scitote esse quosdam quos tantum odium nostri ordinis teneat ut hoc palam iam dictitent, se istum, quem sciant esse hominem improbissimum, hoc uno nomine absolvi velle ut ab senatu iudicia per ignominiam turpitudinemque auferantur. haec me[*](Haec me res D p rell.) pluribus verbis, iudices[*](pluribus verbis iudices DYp: plur. iud. verb. b: iud. plur. verb. d), vobiscum agere coegit non timor meus de vestra fide, sed spes illorum nova, quae cum Verrem a porta subito ad iudicium retraxisset, non nulli suspicati sunt non sine causa illius consilium tam repente esse mutatum.

nunc ne novo querimoniae genere uti possit Hortensius et ea dicere, opprimi reum de quo nihil dicat accusator, nihil esse tam periculosum fortunis innocentium quam tacere adversarios; et ne aliter quam ego velim meum laudet ingenium, cum dicat me, si multa dixissem, sublevaturum fuisse eum quem contra dicerem, quia non dixerim, perdidisse: morem illi geram, utar oratione perpetua, non quo iam[*](quo iam Madv. edd.: quoniam codd.) hoc sit necesse, verum ut experiar utrum ille ferat molestius me tunc tacuisse an nunc dicere.