In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

atque etiam iudicium in praetura publicum exercuit; non enim praetereundum est ne id quidem. petita multa est is apud istum praetorem a Q. Opimio; qui adductus est in iudicium, verbo quod, cum esset tribunus plebis, intercessisset contra legem Corneliam, re vera[*](re vera add. Prisc.) quod in tribunatu dixisset contra alicuius hominis nobilis voluntatem. de quo iudicio si velim dicere omnia, multi appellandi laedendique sint[*](sint Ern., Kays.: sunt p rell.), id quod[*](id quod p: quod b rell.) mihi non est necesse; tantum dicam, paucos homines, ut levissime appellem[*](appellem p: dicam Asc.), adrogantes hoc adiutore Q. Opimium per ludum et iocum fortunis omnibus evertisse.

is mihi etiam queritur quod a nobis[*](ab nobis pq et (corr. ex ab omnibus) r) IX solis diebus prima actio sui iudici transacta sit, cum apud ipsum[*](ipsum p rell.: istum ipsum Prisc.) tribus horis Q. Opimius, senator populi Romani, bona, fortunas, ornamenta omnia amiserit? cuius propter indignitatem iudici saepissime est actum in senatu ut genus hoc totum multarum atque eius modi iudiciorum[*](eius modi iud. pq Prisc.: iud. eius modi bd) tolleretur. iam vero in bonis Q. Opimi vendendis quas iste praedas, quam aperte, quam improbe fecerit, longum est dicere: hoc dico, nisi vobis id hominum honestissimorum tabulis planum fecero, fingi a me hoc totum temporis causa putatote.

iam qui ex calamitate senatoris populi Romani, cum praetor iudicio eius praefuisset, spolia domum suam referre et manubias detrahere conatus sit[*](sit pr Asc., Prisc.: est codd. pler.), is ullam ab sese calamitatem poterit deprecari? nam de subsortitione illa Iuniana iudicum nihil dico. quid enim? contra tabulas quas tu protulisti audeam dicere? difficile est; non enim me tua solum et iudicum auctoritas, sed etiam anulus aureus scribae tui deterret. non dicam id quod probare difficile est; hoc dicam quod ostendam multos ex te viros primarios audisse, cum diceres ignosci tibi oportere quod falsum codicem protuleris; nam qua invidia C. Iunius conflagravit[*](conflagravit pq: -arit rd), ea, nisi providisses, tibi ipsi tum pereundum fuisset.

hoc modo iste sibi et saluti suae prospicere didicit referendo in tabulas et privatas et publicas quod gestum non esset, tollendo quod esset, et semper aliquid demendo, mutando, interpolando[*](mutando interpolando pq: post mutando habent brd curando ne litura appareat, quae verba reperiuntur in margine cod. p (manu prima scripta)); eo enim usque progreditur ut ne defensionem quidem maleficiorum suorum sine aliis maleficiis reperire possit[*](possit p: posset bd). eius modi subsortitionem[*](subsortitionem Asc.: sortitionem p rell. (i, §51)) homo amentissimus suorum quoque iudicum fore putavit per sodalem suum Q. Curtium, iudicem quaestionis suae[*](suae V: om. p rell.: v. Am. J. Ph. xxvi. 416 ego nisi V: nisi ego p rell. (ii, §64)); cui ego nisi vi populi atque hominum[*](atque hominum Vp: et hom. b rell. (v. Iordanum ad loc.)) clamore atque convicio restitissem, ex hac decuria vestra[*](vestra Vpb: nostra Asc. (Div. §73)), cuius mihi copiam[*](copiam codd.: potestatem Asc.) quam largissime[*](largissime codd.: -am Asc.) factam[*](factam codd.: fieri Asc.) oportebat[*](oportebat quos V: oportebat erepta esset facultas eorum quos p rell.: v. Am. J. Ph. l. c.), quos iste adnuerat in suum consilium sine causa subsortiebatur.

multa mihi necessario, iudices[*](iudices V rell.: om. CO1), praetermittenda sunt, ut possim aliquo modo aliquando de his[*](his VCOpb: iis d) rebus quae meae fidei commissae sunt dicere. recepi enim causam Siciliae: ea me ad hoc negotium provincia attraxit. ego tamen hoc onere suscepto et recepta causa Siciliensi amplexus animo sum aliquanto amplius. suscepi enim causam totius ordinis, suscepi[*](enim... suscepi (VC al.) suppl. in mg. O: Anecd. p. xxvii: enim post alterum suscepi male iteravit V) causam rei publicae, quod putabam tum denique recte iudicari posse si non modo reus improbus adduceretur, sed etiam diligens ac[*](ac COq1: et pb rell.: in V est incertum) firmus accusator ad iudicium veniret[*](venerit C1O1 (cf. Div. § 37)).

quo mihi maturius ad Siciliae causam veniendum[*](veniundum VCp al.) est relictis ceteris eius furtis atque[*](atque VCO1: ac p rell.) flagitiis, ut et viribus quam integerrimis agere et ad dicendum temporis satis habere possim. atque[*](Atque (adque V) VCO1r: atque adeo pb al.) antequam de incommodis Siciliae dico[*](dico V Cpb et in mg. O1: dicam Ok), pauca mihi videntur esse de provinciae dignitate, vetustate, utilitate dicenda[*](dicunda C). nam cum omnium sociorum provinciarumque rationem diligenter habere debetis, tum praecipue Siciliae, iudices, plurimis iustissimisque de causis, primum quod omnium nationum exterarum princeps Sicilia se ad amicitiam fidemque populi Romani adplicavit. prima omnium, id quod ornamentum imperi est, provincia est appellata; prima docuit maiores nostros quam praeclarum esset exteris gentibus imperare; sola fuit ea fide benivolentiaque erga populum Romanum ut civitates eius insulae, quae semel in amicitiam nostram venissent, numquam postea deficerent, pleraeque autem et maxime inlustres in amicitia perpetuo manerent.

itaque maioribus nostris in Africam ex hac provincia gradus imperi factus est; neque enim tam facile opes Carthaginis[*](Carth. COp: Karth. edd.) tantae concidissent nisi illud et rei frumentariae subsidium et receptaculum classibus nostris pateret.quare P. Africanus Carthagine[*](Carth. COp: Karth. edd.) deleta Siculorum urbis signis monumentisque pulcherrimis exornavit, ut, quos victoria populi Romani maxime laetari arbitrabatur, apud eos monumenta victoriae plurima conlocaret.

denique ille ipse M. Marcellus, cuius in Sicilia virtutem hostes, misericordiam victi, fidem ceteri Siculi perspexerunt, non solum sociis in eo bello consuluit, verum etiam superatis hostibus temperavit. Vrbem pulcherrimam Syracusas, —quae cum manu munitissima esset, tum loci natura terra ac mari clauderetur,—cum[*](clauderetur COpqk: claudebatur r rell.) vi consilioque cepisset, non solum incolumem passus est esse, sed ita reliquit ornatam ut esset idem monumentum victoriae, mansuetudinis, continentiae, cum homines viderent et quid expugnasset et quibus pepercisset et quae reliquisset: tantum ille honorem habendum Siciliae putavit ut ne hostium quidem urbem ex sociorum insula tollendam arbitraretur.