In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
dixit iuratus P. Titius, tutor pupilli Iuni[*](Iuni V: Iunii p), dixit M. Iunius tutor et patruus; Mustius dixisset, si viveret, sed recenti re de Mustio auditum est[*](sed recenti re de M. auditum est V: ċsed pro Mustioċ rec. re de Mustio aud. pb (Act. Pr. §33)); dixit L. Domitius[*](titus dom. pbr), qui cum sciret me ex Mustio vivo audisse, quod eo sum usus plurimum (etenim iudicium, quod prope omnium fortunarum suarum C. Mustius habuit, me uno defendente vicit), cum hoc, ut dico, sciret L. Domitius, me scire ad eum res omnis Mustium solitum esse deferre, tamen de Chelidone reticuit quoad potuit, alio responsionem suam derivavit. tantus in adulescente clarissimo ac principe iuventutis pudor fuit ut aliquam diu, cum a me premeretur, omnia potius responderet quam Chelidonem nominaret; primo necessarios istius ad eum adlegatos esse dicebat, deinde aliquando coactus[*](actus p al.) Chelidonem nominavit.
non te pudet, Verres, eius mulieris arbitratu gessisse praeturam quam L. Domitius ab se nominari vix sibi honestum esse arbitrabatur? reiecti a Chelidone capiunt consilium necessarium, ut suscipiant ipsi negotium. cum Habonio tutore, quod erat vix HS quadraginta milium, transigunt HS ducentis milibus. defert[*](defert p: refert bd) ad istum rem Habonius: ut sibi videatur[*](videatur coni. Ernesti: videbatur p codd.), satis grandem pecuniam et satis impudentem esse. iste, qui aliquanto plus cogitasset, male accipit[*](accepit pb) verbis Habonium, negat eum sibi illa decisione satis facere posse; ne multa, locaturum se esse confirmat.
tutores haec[*](hec p (haec d): hoc qb) nesciunt; quod actum erat cum Habonio, putant id esse certissimum; nullam maiorem pupillo metuunt calamitatem. iste vero non procrastinat; locare incipit non proscripta neque edicta die, alienissimo tempore, ludis ipsis Romanis, foro ornato. itaque renuntiat Habonius illam decisionem tutoribus. accurrunt tamen ad tempus tutores; digitum tollit Iunius patruus; isti color immutatus est, vultus, oratio, mens denique excidit. quid ageret[*](nesciit quid ageret H. G. Koch) coepit cogitare; si opus pupillo redimeretur, si res abiret ab eo mancipe quem ipse adposuisset, sibi nullam praedam esse. itaque excogitat— quid? nihil ingeniose, nihil ut quisquam posset[*](ut quisquam posset p: quod qu. possit al.) dicere, 'improbe, verum callide'; nihil ab isto vafrum[*](vafrum Madvigius (ii, §132; iii, §35): fabrum Asc.: verum p: tectum al.), nihil veteratorium exspectaveritis; omnia aperta, omnia perspicua reperientur, impudentia, amentia, audacia.
'si pupillo opus redimitur, mihi praeda de manibus eripitur. quod est igitur remedium? quod? ne liceat pupillo redimere.' Vbi illa consuetudo in bonis praedibus praediisque vendundis[*](vendundis V Asc.: vendendis p rell.) omnium consulum, censorum, praetorum, quaestorum denique, ut optima condicione sit is cuia res sit[*](res sit pbd: res V: res est Prisc.), cuium periculum? excludit eum solum cui prope dicam soli potestatem factam[*](factam V: factam esse p rell.) oportebat. quid enim? quisquam ad meam pecuniam me invito adspirat, quisquam accedit[*](quisquam acc. V: quid acc. p rell.)? locatur opus id quod ex mea pecunia reficiatur; ego me refecturum[*](refecturum V (i, §138): ref. esse p rell.) dico; probatio futura est tua, qui locas; praedibus et praediis populo[*](pupillo V) cautum est; et, si non putas cautum, scilicet tu, praetor[*](et... ilico tu praetor Kays.: cautum esse, tu Stuerenb.: et si non putas (sc. cautumcauta p esse) caveas licet.)[*](Tu praetor... immittes? Halm), in mea bona quos voles immittes, me ad meas fortunas defendendas accedere non sines[*](sinas bd).
operae pretium est legem ipsam[*](ipsam legem bd) cognoscere; dicetis eundem conscripsisse qui illud edictum de hereditate. Recital[*](R (= Recita) V: om. p rell. (i, §106)) LEX OPERI[*](Lex operi V: ex opere pr rell.) FACIVNDO. QVAE PVPILLI IVNI —. dic, dic, quaeso, clarius. C. VERRES PRAETOR VRBANVS[*](urbanus V: urb. pr: urbis bd (i, §127; §iii, 123)) ADDIDI T. Corriguntur leges censoriae! quid enim? video[*](Quid enī uedeo (corr. uideo) in multis p rell. (i, §157): Quid eni multis V: quid est in multis Halm, May: Quod esse video in multis... vult Muell.) in multis veteribus legibus, CN. DOMITIVS L. METELEVS CENSORES ADDIDERVNT, L. CASSIVS CN. SERVILIVS CENSORES ADDIDERVNT[*](Cn. Met. L. Cass. Cn. Serv. censores addid. mediis omissis p): vult aliquid eius modi C. Verres. dic: quid addidit? recita[*](R (= Recita) V: om. p rell. ut supra). QVI DE L. MARCO M. PERPERNA[*](Perpenna pqb) CENSORIBVS—— SOCIVM NE ADMITTITO[*](admitto p) NEVE PARTEM DATO NEVE REDIMITO. quid ita? ne vitiosum opus fieret? at erat probatio tua. ne parum locuples esset? at erat et esset amplius, si velles, populo[*](pupillo V) cautum praedibus et praediis.
hic te si res ipsa, si indignitas iniuriae tuae non commovebat, si pupilli calamitas, si propinquorum lacrimae, si[*](si (ante propinq.) et in sqq. V: om. p rell.) D. Bruti, cuius praedia suberant[*](suberant Vqr Asc.: subierant p), periculum, si M. Marcelli tutoris auctoritas apud te ponderis nihil habebat, ne illud quidem animadvertebas, eius modi fore hoc peccatum tuum quod tu[*](tu om. pq1) neque negare posses, —in tabulas enim legem[*](legem om. bd) rettulisti,—neque[*](neque cum V: nec cum prb) cum defensione aliqua confiteri? addicitur opus[*](opus V: id opus p rell. cum totores H. S. lxxx milibus id opus p rell., edd. (contra V)) HS DLX milibus, cum tutores HS CCID~ CCIO~ CCI39 CCIOO id opus ad illius iniquissimi hominis[*](iniq. hominis V: hom. iniq. p rell.) arbitrium se effecturos esse clamarent. etenim quid erat operis?
id quod vos vidistis; omnes illae columnae, quas dealbatas videtis, machina adposita nulla impensa deiectae eisdemque[*](eisdemque p: eisdem (ut vid.) V (i, §126)) lapidibus repositae sunt. hoc tu HS DLX milibus locavisti. atque in illis columnis dico esse quae a tuo redemptore commotae non sint; dico esse ex qua tantum tectorium vetus deiectum[*](deiectum pq Prisc. (in V littera tertia incerta est): delectum b, deletum d) sit et novum inductum. quodsi tanta pecunia columnas dealbari putassem, certe numquam aedilitatem petivissem[*](petivissem Vpr: petissem q Prisc. May).
at ut videatur tamen res agi et non eripi pupillo: Sl QVID OPERIS CAVSA RESCIDERIS, REFICITO. quid erat quod rescinderet, cum suo quemque loco lapidem reponeret? QVI REDEMERIT SATIS DET DAMNI INFECTI EI QVI A VETERE REDEMPTORE ACCEPIT. Deridet[*](accepit V Asc.: acciperet p (cf. susceperis Div. §37): num acceperit?), cum sibi ipsum iubet satis dare Habonium. PECVNIA PRAESENS SOLVETVR[*](solvetur V: solvitur pr rell.). quibus de bonis? eius qui, quod tu HS DLX milibus[*](milibus pr rell.: om. V) locasti, se[*](se V: om. p rell.) HS CCI3;) CCID:) CCI:~3 CCI39 effecturum esse clamavit. quibus de bonis? pupilli, cuius aetatem et solitudinem, etiamsi tutores non essent, defendere praetor debuit. tutoribus defendentibus non modo patrias eius fortunas, sed etiam bona tutorum ademisti[*](tutorū ademisti pr: tutorum una adem. q). hoc orvs BONVM SVO CVIQVE FACITO.