In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

homo importunis ime, cur tantam iniuriam P. Annio mortuo fecisti[*](fecisti mortuo b)? cur hunc dolorem cineri eius atque ossibus inussisti, ut liberis eius bona patria—voluntate patris, iure, legibus tradita—eriperes, et cui tibi esset commodum condonares? quibuscum vivi bona nostra[*](nostra Vpb: paterna q: nostra paterna r) partimur, iis[*](his pb: is q) praetor adimere nobis mortuis bona fortunasque poterit? NEC PETITIONEM, inquit, NEC POSSESSIONEM DABO. eripies[*](Eripis Asc.) igitur pupillae togam praetextam, detrahes ornamenta non solum fortunae sed etiam ingenuitatis? miramur ad arma contra istum hominem Lampsacenos isse, miramur istum de provincia decedentem clam Syracusis profugisse? nos si alienam vicem pro nostra iniuria doleremus, vestigium istius in foro nullum[*](nullum V: non p rell.) esset relictum.

pater dat filiae, prohibes; leges sinunt, tamen te interponis! de suis bonis ita dat ut ab iure non abeat; quid habes quod reprehendas? nihil, opinor. at ego concedo; prohibe, si potes, si habes qui te audiat, si potest tibi dicto audiens esse quisquam[*](quisquam om. V). eripias tu voluntatem mortuis, bona vivis, ius omnibus? hoc populus Romanus non manu vindicasset, nisi te huic tempori atque huic iudicio reservasset? posteaquam ius praetorium constitutum est, semper hoc iure usi sumus: si tabulae testamenti non proferrentur, tum ut uti[*](ut, uti Muell.; v. Stangl, Rh. Mus. 65, p. 96) quemque potissimum heredem esse oporteret, si is intestatus[*](intestatus V Asc.: intestato p rell.) mortuus esset, ita secundum eum possessio daretur. quare hoc sit aequissimum facile est dicere, sed in re tam usitata satis est ostendere omnis antea ius ita dixisse, et hoc vetus edictum translaticiumque esse.

cognoscite hominis aliud[*](hominis aliud p: aliud hom. bd) in re vetere edictum novum, et simul, dum est unde ius civile discatur, adulescentis in disciplinam ei tradite: mirum est hominis ingenium, mira prudentia. Minucius quidam mortuus est ante istum praetorem; eius testamentum erat nullum; lege hereditas ad gentem Minuciam veniebat. si habuisset iste edictum, quod ante istum et postea omnes habuerunt, possessio Minuciae genti esset data: si quis testamento se heredem esse arbitraretur quod tum non exstaret, lege ageret in hereditatem, aut, pro praede litis vindiciarum cum satis[*](glossam post litis habent p fide iussores fructuum) accepisset, sponsionem faceret et[*](et cod. (?) Vrs., Asc.: om. p rell.) ita de hereditate certaret. hoc, opinor, iure et maiores nostri et nos semper usi sumus. videte ut hoc iste correxerit.

componit edictum his[*](his p: iis b al.) verbis ut quivis intellegere possit[*](possit p rell.: posset qr) unius hominis causa conscriptum esse, tantum quod hominem non nominat; causam quidem totam perscribit, ius, consuetudinem, aequitatem, edicta omnium neglegit. EX EDICTO VRBANO. Sl DE HEREDITATE AMBIGITVR — — Sl POSSESSOR SPONSIONEM NON FACIET. Iam qui id ad[*](qui id ad scripsi (cf. ii, §117): quid ad cod. Mein., Prisc.: quid id ad br cum pler.: quid ad id pq) praetorem, uter possessor sit? nonne id quaeri oportet, utrum possessorem esse oporteat? ergo, quia possessor est, non moves possessione: si possessor non esset, non dares? nusquam enim scribis, neque tu aliud quicquam edicto amplecteris nisi eam causam pro qua pecuniam acceperas. iam hoc ridiculum est: