In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
quodsi non modo in causa, verum in aliquo honesto praesidio aut in alicuius eloquentia aut gratia spem aliquam conlocasset, profecto non haec omnia colligeret atque aucuparetur; non usque eo despiceret contemneretque ordinem senatorium ut arbitratu eius deligeretur ex senatu qui reus fieret, qui, dum hic quae opus essent compararet, causam interea ante eum diceret.
quibus ego rebus quid iste speret et quo animum intendat facile perspicio; quam ob rem vero se confidat aliquid proficere posse hoc praetore[*](hoc praetore Asc.: praetore om. pq1s (add. s. l. p2 glabrione p. r.): hoc Glabrione DY (in mg. D praetore): hoc Glabrione praetore r al.) et hoc consilio intellegere non possum. Vnum illud intellego, quod populus Romanus[*](p. r.Dp: populus Romanus G12KZ: praetor r Asc., edd.) in reiectione iudicum iudicavit, ea spe istum fuisse praeditum ut omnem rationem salutis in pecunia constitueret[*](constituerit Dp et pler.), hoc erepto praesidio ut nullam sibi rem adiumento fore arbitraretur. etenim quod est ingenium tantum, quae tanta facultas dicendi aut[*](aut DYp: et b ed. Rom.) copia, quae istius vitam tot vitiis flagitiisque convictam[*](convictam pd: coniunctam D al.), iam pridem omnium voluntate iudicioque damnatam, aliqua ex parte possit defendere?
cuius ut adulescentiae maculas ignominiasque praeteream, quaestura, primus gradus honoris[*](primus gradus honoris codd., Diomedes: secl. edd.), quid aliud habet in se nisi Cn. Carbonem spoliatum a quaestore suo pecunia publica, nudatum et proditum consulem, desertum exercitum, relictam provinciam, sortis necessitudinem religionemque violatam? cuius legatio exitium fuit Asiae totius et Pamphyliae, quibus in provinciis multas domos, plurimas urbis, omnia fana depeculatus[*](depeculatus p Schol. Gronov.: depopulatus DY) est, tum cum in Cn. Dolabellam[*](in Cn. Dolabellam secl. Kays. Muell.) suum scelus illud pristinum renovavit et instauravit quaestorium, cum eum, cui et legatus[*](cui et legatus p: cui l legatus G2: cui ille leg. D al: cui .l. ille leg. K) et pro quaestore fuisset, et in invidiam suis maleficiis adduxit, et in ipsis periculis non solum deseruit, sed etiam oppugnavit ac prodidit;
cuius praetura urbana aedium sacrarum fuit publicorumque operum depopulatio[*](depeculatio Lamb. edd.), simul in iure dicundo bonorum possessionumque contra omnium instituta addictio et condonatio. iam vero omnium vitiorum suorum plurima et maxima constituit monumenta[*](monimenta codd. pler. (p et Div. §14)) et indicia in provincia Sicilia, quam iste per triennium ita vexavit ac perdidit ut ea restitui in antiquum statum nullo modo possit, vix autem per multos annos innocentisque praetores aliqua ex parte recreari aliquando posse videatur.
hoc praetore Siculi neque suas leges neque nostra senatus consulta neque communia iura tenuerunt: tantum quisque habet in Sicilia quantum hominis avarissimi et libidinosissimi aut imprudentiam subterfugit aut satietati superfuit. nulla res per triennium nisi ad nutum istius iudicata est, nulla res tam patria cuiusquam[*](tam patria cuiusquam D al. p, sed inseruit p2 cuiusquam s. l. ante tam: cuiusquam tam patria cuiusquam r: cuiusquam tam patria qs edd.) atque avita fuit quae non ab eo imperio istius abiudicaretur. innumerabiles pecuniae ex aratorum bonis novo nefarioque instituto coactae, socii fidelissimi in hostium numero existimati, cives Romani servilem in modum cruciati et necati, homines nocentissimi propter pecunias iudicio[*](a iud. G2K) liberati, honestissimi atque integerrimi absentes rei facti indicta causa damnati et eiecti, portus munitissimi, maximae tutissimaeque urbes piratis praedonibusque patefactae, nautae militesque Siculorum, socii nostri atque amici, fame necati, classes optimae atque opportunissimae cum magna ignominia populi Romani amissae et perditae.
idem iste praetor monumenta antiquissima partim regum locupletissimorum, quae illi ornamento urbibus esse voluerunt, partim etiam nostrorum imperatorum, quae victores civitatibus Siculis aut dederunt aut reddiderunt, spoliavit nudavitque omnia. neque hoc solum in statuis ornamentisque publicis fecit, sed etiam delubra omnia sanctissimis religionibus consecrata depeculatus[*](depeculatus p (errant Zumpt et Iord.), bqr edd. (i §48): depopulatus DY) est, deum denique nullum Siculis, qui ei paulo magis adfabre atque antiquo artificio factus videretur, reliquit. in stupris vero et flagitiis nefarias eius libidines commemorare pudore deterreor; simul illorum calamitatem commemorando augere nolo quibus liberos coniugesque suas integras ab istius petulantia conservare non licitum est.
'at enim haec ita commissa sunt ab isto ut non cognita sint ab omnibus.[*](ab hominibus pq1)' hominem esse arbitror[*](esse arbitror Dp et pler.: arbitror esse qr) neminem, qui nomen istius audierit, quin facta quoque eius nefaria commemorare possit, ut mihi magis timendum sit ne multa crimina praetermittere quam ne qua in istum fingere existimer. neque enim mihi videtur haec multitudo, quae ad audiendum convenit, cognoscere ex me causam voluisse, sed ea quae scit mecum recognoscere. quae cum ita sint, iste homo amens ac perditus alia mecum ratione pugnat. non id agit ut alicuius eloquentiam mihi opponat; non gratia, non auctoritate cuiusquam, non potentia nititur. simulat his se rebus confidere; sed video quid agat; neque enim agit occultissime. proponit inania mihi nobilitatis, hoc est hominum adrogantium nomina, qui non tam me impediunt quod nobiles sunt, quam adiuvant quod noti sunt: simulat se eorum praesidio confidere, cum interea aliud quiddam iam diu machinetur.
quam spem nunc habeat in manibus et quid moliatur breviter iam, iudices, vobis exponam; sed prius ut ab initio res ab eo[*](ab initio res ab eo DZpr: ab eo om. G1, ab initio om. G2K) constituta sit[*](const. sit ab eo q), quaeso, cognoscite.
Vt primum e provincia rediit, redemptio est huius iudici facta grandi pecunia. mansit[*](Ea mansit Asc., Schol. Gronov.) in condicione[*](condicione p: ditione s. dictione rell.) atque pacto usque ad eum finem dum iudices reiecti sunt: posteaquam reiectio iudicum facta est, quod et in sortitione istius spem fortuna populi Romani et in reiciendis iudicibus mea diligentia istorum impudentiam vicerat, renuntiata est tota condicio[*](condicio Asc., edd.: conditio Z: dicio G1: conclusio G2LK: conductio p vulg.: condutio ut videtur D). praeclare se res habebat.