In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

quodsi non modo in causa, verum in aliquo honesto praesidio aut in alicuius eloquentia aut gratia spem aliquam conlocasset, profecto non haec omnia colligeret atque aucuparetur; non usque eo despiceret contemneretque ordinem senatorium ut arbitratu eius deligeretur ex senatu qui reus fieret, qui, dum hic quae opus essent compararet, causam interea ante eum diceret.

quibus ego rebus quid iste speret et quo animum intendat facile perspicio; quam ob rem vero se confidat aliquid proficere posse hoc praetore[*](hoc praetore Asc.: praetore om. pq1s (add. s. l. p2 glabrione p. r.): hoc Glabrione DY (in mg. D praetore): hoc Glabrione praetore r al.) et hoc consilio intellegere non possum. Vnum illud intellego, quod populus Romanus[*](p. r.Dp: populus Romanus G12KZ: praetor r Asc., edd.) in reiectione iudicum iudicavit, ea spe istum fuisse praeditum ut omnem rationem salutis in pecunia constitueret[*](constituerit Dp et pler.), hoc erepto praesidio ut nullam sibi rem adiumento fore arbitraretur. etenim quod est ingenium tantum, quae tanta facultas dicendi aut[*](aut DYp: et b ed. Rom.) copia, quae istius vitam tot vitiis flagitiisque convictam[*](convictam pd: coniunctam D al.), iam pridem omnium voluntate iudicioque damnatam, aliqua ex parte possit defendere?

cuius ut adulescentiae maculas ignominiasque praeteream, quaestura, primus gradus honoris[*](primus gradus honoris codd., Diomedes: secl. edd.), quid aliud habet in se nisi Cn. Carbonem spoliatum a quaestore suo pecunia publica, nudatum et proditum consulem, desertum exercitum, relictam provinciam, sortis necessitudinem religionemque violatam? cuius legatio exitium fuit Asiae totius et Pamphyliae, quibus in provinciis multas domos, plurimas urbis, omnia fana depeculatus[*](depeculatus p Schol. Gronov.: depopulatus DY) est, tum cum in Cn. Dolabellam[*](in Cn. Dolabellam secl. Kays. Muell.) suum scelus illud pristinum renovavit et instauravit quaestorium, cum eum, cui et legatus[*](cui et legatus p: cui l legatus G2: cui ille leg. D al: cui .l. ille leg. K) et pro quaestore fuisset, et in invidiam suis maleficiis adduxit, et in ipsis periculis non solum deseruit, sed etiam oppugnavit ac prodidit;

cuius praetura urbana aedium sacrarum fuit publicorumque operum depopulatio[*](depeculatio Lamb. edd.), simul in iure dicundo bonorum possessionumque contra omnium instituta addictio et condonatio. iam vero omnium vitiorum suorum plurima et maxima constituit monumenta[*](monimenta codd. pler. (p et Div. §14)) et indicia in provincia Sicilia, quam iste per triennium ita vexavit ac perdidit ut ea restitui in antiquum statum nullo modo possit, vix autem per multos annos innocentisque praetores aliqua ex parte recreari aliquando posse videatur.