In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
vos aliquot iam per annos conceptam huic ordini turpitudinem atque infamiam delere ac tollere potestis. constat inter omnis post haec constituta iudicia, quibus nunc utimur, nullum hoc splendore atque hac dignitate consilium fuisse. hic si quid erit offensum, omnes homines non iam ex eodem ordine alios magis idoneos, quod fieri non potest, sed alium omnino ordinem ad res iudicandas quaerendum arbitrabuntur.
quapropter primum ab dis[*](ab dis Dp: a diis G1 al.) immortalibus, quod sperare mihi videor, hoc idem, iudices, opto[*](peto bd), ut in hoc iudicio nemo improbus praeter eum qui iam pridem inventus est reperiatur; deinde, si plures improbi fuerint, hoc vobis, hoc populo Romano, iudices, confirmo, vitam mehercule mihi prius quam vim perseverantiamque ad illorum improbitatem persequendam defuturam.
verum quod ego laboribus periculis inimicitiisque meis tum cum admissum erit dedecus severe me persecuturum esse polliceor, id ne accidat tu tua auctoritate, sapientia, diligentia, M'. Glabrio, potes providere. suscipe causam iudiciorum; suscipe causam severitatis[*](veritatis coni. Baiter (§43: ii §4)), integritatis, fidei, religionis; suscipe causam senatus, ut is hoc iudicio probatus cum populo Romano et in laude et in gratia esse possit. cogita, quo loco sis[*](quo loco sis codd.: qui sis quo loco sis edd. post Naugerium), quid dare populo Romano, quid reddere maioribus tuis debeas; fac tibi paternae legis Aciliae veniat in mentem, qua lege populus Romanus de pecuniis repetundis optimis iudiciis severissimisque iudicibus usus est.
circumstant te summae auctoritates, quae te oblivisci laudis domesticae non sinant, quae te noctes diesque[*](noctes diesque DY: dies noctesque pd) commoneant fortissimum tibi patrem, sapientissimum avum, gravissimum socerum fuisse. quare si Glabrionis patris vim et acrimoniam ceperis ad resistendum hominibus audacissimis, si avi Scaevolae prudentiam ad prospiciendas insidias quae tuae atque horum famae comparantur, si soceri Scauri constantiam, ut ne quis te de vera et certa possit sententia demovere, intelleget populus Romanus integerrimo atque honestissimo praetore delectoque consilio nocenti reo magnitudinem pecuniae plus habuisse momenti ad suspicionem criminis quam ad rationem salutis.