In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
ex quibus quidam, qui se omnia mea causa facere debere[*](facere debere codd.: facere om. Asc., Schol. Gronov., edd.) arbitrabatur, eadem illa nocte ad me venit; demonstrat qua iste oratione usus esset; commemorasse istum quam liberaliter eos tractasset iam antea[*](iam antea scripsi cum Steph. Lamb. (§29 infra): etiam (post -asset) antea codd.: et iam antea edd.), cum ipse praeturam petisset, et proxumis consularibus praetoriisque comitiis; deinde continuo esse pollicitum quantam vellent pecuniam, si me aedilitate deiecissent. hic alios negasse audere, alios respondisse non putare id perfici posse; inventum[*](tantum G1: tandem coni. Zumpt) tamen esse fortem amicum ex eadem familia, Q. Verrem Romilia, ex optima divisorum disciplina, patris istius discipulum atque amicum, qui HS quingentis milibus depositis id se perfecturum polliceretur, et fuisse tamen[*](tn D, tamen p rell. (ut l. 17): tum edd.) non nullos qui se una facturos esse dicerent. quae cum ita essent, sane benivolo animo me ut magnopere[*](magnopere Dp: magno opere edd. (l. 3 supra)) caverem praemonebat.
sollicitabar rebus maximis uno atque eo perexiguo tempore. Vrgebant comitia, et in his[*](eis Halm Kays.) ipsis oppugnabar grandi pecunia; instabat iudicium, ei quoque negotio fisci Sicilienses minabantur. agere quae ad iudicium pertinebant libere comitiorum metu deterrebar; petitioni toto animo servire propter iudicium[*](propter iudicium prd (Zielinski p. 192): om. DY) non licebat; minari denique[*](denique quoque pq1K) divisoribus ratio non erat, propterea quod eos intellegere videbam me hoc iudicio districtum atque obligatum futurum.
atque hoc ipso tempore Siculis denuntiatum esse audio primum ab Hortensio, domum ad illum ut venirent; Siculos in eo sane[*](sane in eo bd) liberos fuisse, qui quam ob rem arcesserentur[*](accerserentur Mueller, Stangl (Pseudoasconiana, p. 83)) cum intellegerent, non venisse. interea comitia nostra, quorum iste se, ut ceterorum hoc anno comitiorum, dominum esse arbitrabatur, haberi coepta sunt. cursare iste homo potens cum filio blando et gratioso circum tribus; paternos amicos, hoc est divisores, appellare omnis et convenire. quod cum esset intellectum et animadversum, fecit animo libentissimo populus Romanus ut, cuius divitiae me de fide deducere non potuissent, ne eiusdem pecunia de honore deicerer[*](deicerer DKZp: deiicerer G2qs al.: deiiceret G1rb (me deiceret Zielinski l. c.)).
posteaquam illa petitionis magna cura liberatus sum, animo coepi multo magis vacuo ac soluto nihil aliud nisi de iudicio agere et cogitare. reperio, iudices, haec ab istis consilia inita et constituta ut, quacumque opus esset ratione, res ita duceretur ut apud M. Metellum praetorem causa diceretur. in eo esse haec commoda: primum M. Metellum amicissimum, deinde Hortensium consulem, neque Hortensium[*](neque Hortensium addidi: Hortensium cōs. (eosque G1) n solū sed etiam DG1pr al.: consulem non solum Q. Hort. Mueller (Cl. Rev. xvii. 200)) solum, sed etiam Q. Metellum, qui quam isti[*](istis p) sit amicus attendite; dedit enim praerogativam suae voluntatis eius modi ut isti pro praerogativis iam[*](iam DG12pr: eam q al.: om. K) reddidisse[*](reddisse Dp: redisse Z: dedisse K) videatur.
an me taciturum tantis de rebus existimavistis, et me in tanto rei publicae existimationisque meae periculo cuiquam consulturum potius quam officio et dignitati meae? arcessit alter consul designatus Siculos; veniunt non nulli, propterea quod L. Metellus[*](Q. Metellus codd.: corr. Naugerius) esset praetor in Sicilia. cum iis ita loquitur, 'se consulem esse; fratrem suum alterum Siciliam provinciam obtinere, alterum esse quaesiturum de pecuniis repetundis; Verri ne noceri possit[*](posset Mueller) multis rationibus esse provisum.'
quid est, quaeso, Metelle, iudicium conrumpere, si hoc non est, testis, praesertim Siculos, timidos homines et adflictos, non solum auctoritate deterrere, sed etiam consulari metu et duorum praetorum potestate[*](potestate D et (in ras.) p1 al.: voluntate al. potestate L)? quid faceres pro innocente homine[*](homine innocente pb) et propinquo, cum propter hominem perditissimum atque alienissimum de officio ac dignitate decedis, et committis ut quod ille dictitat alicui qui te ignoret verum esse videatur?
nam hoc Verrem dicere aiebant, te non fato, ut ceteros ex vestra familia, sed opera sua consulem factum. duo igitur consules et quaesitor erunt ex illius voluntate. 'non solum effugiemus,' inquit, 'hominem in quaerendo nimium diligentem, nimium servientem populi existimationi, M'. Glabrionem; accedet etiam nobis illud. iudex est M. Caesonius, conlega nostri accusatoris, homo in rebus iudicandis spectatus et cognitus, quem minime expediat esse in eo[*](eo om. G2LK) consilio quod conemur aliqua ratione conrumpere, propterea quod iam antea, cum iudex in Iuniano consilio fuisset, turpissimum illud facinus non solum graviter tulit, sed etiam in medium protulit. hunc iudicem ex Kalendis Ianuariis[*](Kal. Iunii DKZ: Kal. iūn. pq) non habebimus[*](habemus DG1pq al.);
Q. Manlium et Q. Cornificium, duos severissimos atque integerrimos iudices, quod tribuni plebis tum erunt, iudices non habebimus; P. Sulpicius, iudex tristis et integer, magistratum ineat oportet Nonis Decembribus; M. Crepereius ex acerrima illa equestri familia et disciplina, L. Cassius ex familia cum ad ceteras res tum ad iudicandum severissima, Cn. Tremellius, homo summa religione et diligentia, tres hi homines veteres tribuni militares sunt designati; ex Kalendis Ianuariis[*](kal. iūn p) non iudicabunt. subsortiemur etiam in M. Metelli locum, quoniam is huic ipsi quaestioni praefuturus est. ita secundum Kalendas Ianuarias[*](ian. Dp: §36) et praetore et prope toto commutato consilio[*](prope toto comm. cons. DG1: prope cons. toto comm. pbD2K: prope toto cons. comm. rell. praeter Z., in quo est toto prope comm. cons.) magnas accusatoris minas magnamque exspectationem iudici[*](exspect. iud. Dp et pler.: iud. exspect. bsd edd.) ad nostrum arbitrium libidinemque eludemus.'
Nonae sunt hodie Sextiles; hora viii convenire coepistis; hunc diem iam ne numerant quidem. decem dies sunt ante ludos votivos, quos Cn. Pompeius facturus est; hi ludi dies quindecim auferent; deinde continuo Romani consequentur. ita prope xl diebus interpositis tum denique se ad ea quae a nobis dicta erunt responsuros esse arbitrantur; deinde se ducturos et dicendo et excusando[*](accusando Dp et pler.) facile ad ludos victoriae; cum his plebeios esse coniunctos, secundum quos aut nulli aut perpauci[*](perpauci D al. p: pauci Kbd) dies ad agendum futuri sunt: ita defessa ac refrigerata accusatione rem integram ad M. Metellum praetorem esse venturam. quem ego hominem, si eius fidei diffisus essem, iudicem non retinuissem;
nunc tamen hoc animo sum ut eo iudice quam praetore hanc rem transigi malim, et iurato suam quam iniurato aliorum tabellas committere. nunc ego, iudices, iam vos consulo quid mihi faciendum putetis; id enim consili mihi profecto taciti dabitis quod egomet mihi necessario capiendum intellego. si utar ad dicendum meo legitimo tempore, mei laboris industriae diligentiaeque capiam fructum, et hac accusatione[*](et hac accus. scripsi: et ex accus. DZp al.: et excus. K: ex accus. (om. et) G2: et mea accus. Klotz) perficiam ut nemo umquam post hominum memoriam paratior, vigilantior, compositior ad iudicium venisse videatur. sed in hac laude industriae meae reus ne elabatur summum periculum est. quid est igitur[*](igitur Dp et pler.: ergo G2K) quod fieri possit? non obscurum, opinor, neque absconditum.
fructum istum laudis, qui ex perpetua oratione percipi potuit, in alia tempora reservemus: nunc hominem tabulis, testibus, privatis publicisque litteris auctoritatibusque accusemus. res omnis mihi[*](mihi p al.: om. DY) tecum erit, Hortensi. dicam aperte. si te mecum dicendo ac diluendis criminibus in hac causa contendere putarem, ego quoque in accusando atque in explicandis criminibus operam consumerem: nunc quoniam pugnare contra me instituisti non tam ex tua natura quam ex istius tempore et causa malitiose[*](malitiose secl. Bake, edd. (ċmalitioseċ p; cf. i, §§91 (ċcopioseċ), 139, 147)), necesse est istius modi rationi aliquo consilio obsistere.
tua ratio[*](ratio fert malit Mueller) est ut secundum binos ludos mihi respondere incipias, mea ut ante primos ludos comperendinem. ita fiet ut tua ista ratio existimetur astuta, meum hoc consilium necessarium. verum illud quod institueram dicere, mihi rem tecum esse, huius modi est. ego cum hanc causam Siculorum rogatu recepissem, idque mihi amplum et praeclarum existimassem, eos velle meae fidei diligentiaeque periculum facere qui innocentiae abstinentiaeque fecissent, tum suscepto negotio maius quiddam mihi proposui, in quo meam in rem publicam voluntatem populus Romanus perspicere posset.