Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. praeterea infesto miserum me tradere Amori
  2. non cessasti omnique excruciare modo,
  3. ut mi ex ambrosia mutatum iam fores illud
  4. saviolum tristi tristius elleboro.
  5. quam quoniam poenam misero proponis amori,
  6. nunquam iam posthac basia subripiam.
  1. Caelius Aufilenum et Quintius Aufilenam
  2. flos Veronensum depereunt iuvenum,
  3. hic fratrem, ille sororem. hoc est quod dicitur illud
  4. fraternum vere dulce sodalicium.
  5. cui faveam potius? Caeli, tibi: nam tua nobis
  6. per facta exhibita est unica amicitia
  7. cum vesana meas torreret flamma medullas.
  8. sis felix, Caeli, sis in amore potens.
  1. Multas per gentes et multa per aequora vectus
  2. advenio has miseras, frater, ad inferias,
  3. ut te postremo donarem munere mortis
  4. et mutam nequiquam adloquerer cinerem,
  5. quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum,
  6. heu miser indigne frater adempte mihi.
  7. nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum
  8. tradita sunt tristi munere ad inferias,
  9. accipe fraterno multum manantia fletu
  10. atque in perpetuum, frater, ave atque vale.
  1. Si quicquam tacito commissum est fido ab amico