Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. meientis mulae cunnus habere solet.
  2. hic futuit multas et se facit esse venustum,
  3. et non pistrino traditur atque asino?
  4. quem si qua attingit, non illam posse putemus
  5. aegroti culum lingere carnificis?
  1. In te, si in quemquam, dici pose, putide Victi,
  2. id quod verbosis dicitur et fatuis:
  3. ista cum lingua, si usus veniat tibi, possis
  4. culos et crepidas lingere carpatinas.
  5. si nos omnino vis omnes perdere, Victi,
  6. hiscas: omnino quod cupis efficies.
  1. Subripui tibi, dum ludis, mellite Iuventi,
  2. saviolum dulci dulcius ambrosia.
  3. verum id non impune tuli: namque amplius horam
  4. suffixum in summa me memini esse cruce,
  5. dum tibi me purgo nec possum fletibus ullis
  6. tantillum vestrae demere saevitiae.
  7. nam simul id factum est, multis diluta labella
  8. guttis abstersisti omnibus articulis,
  9. ne quicquam nostro contractum ex ore maneret,