Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. Non (ita me di ament) quicquam referre putavi
  2. utrumne os an culum olfacerem Aemilio.
  3. nilo mundius hoc, nihiloque immundius illud,
  4. verum etiam culus mundior et melior:
  5. nam sine dentibus est. hoc dentis sesquipedalis,
  6. gingivas vero ploxeni habet veteris,
  7. praeterea rictum qualem diffissus in aestu
  8. meientis mulae cunnus habere solet.
  9. hic futuit multas et se facit esse venustum,
  10. et non pistrino traditur atque asino?
  11. quem si qua attingit, non illam posse putemus
  12. aegroti culum lingere carnificis?
  1. In te, si in quemquam, dici pose, putide Victi,
  2. id quod verbosis dicitur et fatuis:
  3. ista cum lingua, si usus veniat tibi, possis
  4. culos et crepidas lingere carpatinas.
  5. si nos omnino vis omnes perdere, Victi,
  6. hiscas: omnino quod cupis efficies.
  1. Subripui tibi, dum ludis, mellite Iuventi,
  2. saviolum dulci dulcius ambrosia.
  3. verum id non impune tuli: namque amplius horam
  4. suffixum in summa me memini esse cruce,
  5. dum tibi me purgo nec possum fletibus ullis
  6. tantillum vestrae demere saevitiae.
  7. nam simul id factum est, multis diluta labella
  8. guttis abstersisti omnibus articulis,
  9. ne quicquam nostro contractum ex ore maneret,
  10. tanquam commictae spurca saliva lupae.
  11. praeterea infesto miserum me tradere Amori
  12. non cessasti omnique excruciare modo,
  13. ut mi ex ambrosia mutatum iam fores illud
  14. saviolum tristi tristius elleboro.