Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. Non ideo, Gelli, sperabam te mihi fidum
  2. in misero hoc nostro, hoc perdito amore fore
  3. quod te cognossem bene constantemve putarem
  4. aut posse a turpi mentem inhibere probro,
  5. sed neque quod matrem nec germanam esse videbam
  6. hanc tibi cuius me magnus edebat amor;
  7. et quamvis tecum multo coniungerer usu,
  8. non satis id causae credideram esse tibi.
  9. tu satis id duxti: tantum tibi gaudium in omni
  10. culpa est in quacumque est aliquid sceleris.
  1. Lesbia mi dicit semper male nec tacet unquam
  2. de me: Lesbia me dispeream nisi amat.
  3. quo signo? quia sunt totidem mea: deprecor illam
  4. adsidue, verum dispeream nisi amo.
  1. Nil nimium studeo, Caesar, tibi velle placere,
  2. nec scire utrum sis albus an ater homo.
  1. Mentula moechatur. moechatur mentula certe.
  2. hoc est quod dicunt, ipsa olera olla legit.
  1. Zmyrna mei Cinnae nonam post denique messem
  2. quam coepta est nonamque edita post hiemem,
  3. milia cum interea quingenta Hortensius uno
  4. ---
  5. Zmyrna cavas Satrachi penitus mittetur ad undas,
  6. Zmyrnam cana diu saecula pervolvent.
  7. at Volusi annales Paduam morientur ad ipsam
  8. et laxas scombris saepe dabunt tunicas.
  9. parva mei mihi sint cordi monumenta sodalis: