Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. visam te incolumem audiamque Hiberum
  2. narrantem loca, facta, nationes,
  3. ut mos est tuus, applicansque collum
  4. iucundum os oculosque saviabor.
  5. o, quantum est hominum beatiorum,
  6. quid me laetius est beatiusve?
  1. Varus me meus ad suos amores
  2. visum duxerat e foro otiosum,
  3. scortillum, ut mihi tunc repente visum est,
  4. non sane inlepidum neque invenustum.
  5. huc ut venimus, incidere nobis
  6. sermones varii, in quibus, quid esset
  7. iam Bithynia, quo modo se haberet,
  8. ecquonam mihi profuisset aere.
  9. respondi id quod erat, nihil neque ipsis
  10. nec praetoribus esse nec cohorti,
  11. cur quisquam caput unctius referret,
  12. praesertim quibus esset irrumator
  13. praetor nec faceret pili cohortem.
  14. “at certe tamen,” inquiunt, “quod illic